monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 3, 18, XV. De exemplo patientiae abbatis Paphnutii. <<<     >>> XVII. De invidiae malo.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT XVI. De perfectione patientiae.

1 Duplex sane ad narrationem facti huius causa me compulit. Primum ut hanc immobilitatem viri constantiamque pensantes, quanto minoribus quam ille est appetitus, inimici impugnamur insidiis, tanto maiorem tranquillitatis atque patientiae sumamus affectum: deinde ut firma definitione teneamus a tentationum procellis impugnationibusque diaboli tutos nos esse non posse, si omne praesidium patientiae nostrae, omnemque fiduciam, non in interioris hominis nostri viribus, sed in cellulae claustris, aut in solitudinis recessu, sanctorumve consortio, vel cuiusquam rei quae extra nos sit praesidio, collocemus.
2 Nisi enim mentem nostram virtute protectionis suae ille firmaverit qui in Evangelio ait, Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII], frustra aerii hostis insidias, aut auxilio cohabitantium hominum vincere, aut localibus spatiis declinare, aut munitione tectorum excludere posse nos credimus. Nam cum haec omnia sancto Paphnutio non deessent, tamen impugnationis aditum adversus eum tentator invenire potuit; neque illum nequissimum spiritum septa parietum, aut eremi solitudo, aut tot in illa congregatione sanctorum merita repulerunt.
3 Sed quia sanctus Dei famulus non in his quae extrinsecus sunt, sed in ipsum occultorum omnium iudicem spem sui cordis infixerat, tantae impugnationis machinis nequaquam potuit commoveri. Et e contra ille quem ad tantum facinus praecipitavit invidia, nonne et solitudinis beneficio, et monitione remotioris habitaculi, et beati Isidori abbatis atque presbyteri aliorumque sanctorum consortio fruebatur?
4 et tamen qui eum supra arenam reperit turbo diabolicus, non solum impegit eius, verum etiam subvertit, habitaculum? Non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus, nec opitulari vitiis impatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam. Sicut enim regnum Dei intra nos est [Luc. XVII], ita inimici hominis domestici eius [Matth. X]. Nemo enim mihi magis quam sensus meus, qui est mihi vere intimus domesticus, adversatur. Et idcirco si fuerimus solliciti, ab intestinis hostibus laedi minime poterimus.
5 Ubi enim nobis nostri domestici non adversantur, ibi et regnum Dei tranquillitate mentis acquiritur. Nam si rationem diligenter discutias, laedi ab homine quamvis malignante non potero, si ipse impacifico adversum me corde non dimicem. Si autem laedor, non est vitium impugnationis alienae, sed impatientiae meae. Sicut enim gravis ac solidus cibus sano utilis, ita perniciosus est aegrotanti.
6 Non autem laedere sumentem potest, nisi ei ad nocendum vires adiecerit percipientis infirmitas. Si umquam ergo similis inter fratres fuerit oborta tentatio, nequaquam a cursu tranquillitatis excussi, blasphemis saecularium obtrectationibus aditum reseremus. Nec perversos atque exsecrabiles quosque sanctorum virorum numero insertos latitare miremur, quia dum in huius saeculari area conculcamur atque conterimur, necesse [Scita sententia, et tam Scripturae quam Patribus decantata, qua docemur in Ecclesia militante malos bonis esse permixtos, sicut in acervo triticum et palea permiscentur antequam ventilentur et emundentur. Unde Isidorus (Etymol. XVII cap. 1): Palea, inquit, a quibusdam vocari dicitur, quod pala ventiletur ut frumenta purgentur. Hinc Ieremiae XXIII: Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Quod Apostolus aliis verbis expressit: Quae participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI)? Et Matthaei III, et Lucae III de Salvatore dicitur: Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Ubi area Ecclesia, triticum electi, quia fructuosi, pleni, gravesque virtutibus; palea vero improbi et reprobi, quia infructuosi, inanes, et vacui bonis operibus designantur. D. Hieronymus lib. I adversus Pelagianos: In agro, ait, Dominico, dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminat; et frumento bono, dum nescimus, lolium avenasque steriles sator nocturnus interserit: ideo parabola ista evangelici patrisfamilias formidanda est, qui purgat aream et, frumento horreis condito, paleas ventorum flatibus dispergendas et urendas ignibus derelinquit. Unde et in Ieremia scriptum legimus: Quid paleis ad frumentum? dicit Dominus (Ierem. XXIII). Paleae autem a frumento in consummatione saeculi separantur. Ex quo approbatur, dum sumus in corpore isto mortali, mixtas esse tritico. D. Augustinus in quodam sermone (Serm. 22 de tempore): Fratres, saepe diximus, saepe dicimus, et quamdiu vixerimus dicere debemus, quia Ecclesia temporis huius et paleam habet et frumentum. Nemo quaerat expellere paleam, nisi tempore ventilationis, etc. S. Gregorius lib. XXXIV Moralium cap. V: Post trituram, inquit, vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo extremi iudicii ventilabro triticum paleaque discernitur, ut nec in tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana dilabantur. Haec SS. Patres.] est etiam paleas igni perpetuo deputandas inter electissima frumenta misceri.
7 Denique si vel Satan inter angelos, vel Iudam inter apostolos, vel [De Nicolao diacono, uno ex septem primis qui ab apostolis ordinati leguntur (Act. V), duae reperiuntur antiquorum sententiae. Plerique enim asserunt ipsum ab Ecclesia catholica defecisse, et in turpissimos errores delapsum docuisse inter alia licere fornicari et omni libidinum genere inquinari. Ita D. Hieronymus (Epist. 1) post antiquiores, Tertullianum (Lib. de Praescr.), Irenaeum, Epiphanium: Attendis Petrum? sed et Iudam considera: Stephanum suspicis? sed et Nicolaum respice, quem Dominus in Apocalypsi sua damnat sententia (Apoc. I); qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Nicolaitarum haeresis ex illa radice nascatur. Et epist. 48 ad Sabinianum diaconum: De quondam ordinis tui hominibus Nicolaus Antiochenus immunditiarum omnium et Nicolaitarum haereseos auctor exstitisse refertur. Rursus in dialogo adversus Luciferianos (Cap. 8): Nicolaus unus de septem diaconis, die noctuque nuptias faciens, obscoenos et auditu quoque erubescendos coitus somniavit. Haec D. Hieronymus. Quam opinionem etiam hic auctor sequitur. At alii e diverso docent Nicolaum fuisse virum pium et sanctum; sed Nicolaitas, qui arguuntur Apocal. II, qui ea docebant quae tradit Hieronymus, fuisse haereticos falso nomine Nicolaitas dictos: quod illi nimirum (ut mos est haereticorum) ut haeresim honesto nomine palliarent, se Nicolaitas, quasi Nicolai discipulos falso et iactanter nominarent. Vide Eusebium lib. III Histor. cap. 23.] Nicolaum pravissimae haereseos inventorem inter diaconos reminiscamur electos, hoc quod [D. Augustinus in psal. CXXXII commentans: Sunt, inquit, et monachi falsi. Et nos novimus tales; sed non periit fraternitas pia propter eos qui profitentur quod non sunt. Tam sunt enim monachi falsi quam et clerici falsi, et fideles falsi. Omnia ista tria genera, fratres mei, quae aliquando vobis commendavimus, habent bonos suos, habent malos suos. De tribus enim ipsis generibus dictum est: Duo in agro, unus assumetur, et unus relinquetur; et duo in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur; et duae in molendino, una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV). In agro sunt, qui gubernant Ecclesiam. Unde dicit Apostolus (Videte, si non in agro erat): Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III). In lecto autem eos intelligi voluit, qui amaverunt quietem (per lectum enim quietem voluit intelligi), non se miscentes turbis, non tumultui generis humani, servientes Deo, et inde tamen unus assumitur, et unus relinquitur. Sunt ibi probi, et sunt ibi reprobi. Duae item in molendino. Ex nomine generis feminini appellavit, plebes enim intelligi voluit. Quare in molendino? Quia in isto mundo versantur, ubi molendinum intelligitur, quia sic vertitur mundus iste, quomodo mola; vae enim quos conterit. Sic ibi versantur fideles boni, ut una ex eis consumatur, altera assumatur, etc. Idem Augustinus alio loco (Epist. 127, apud Gratia. dist. c. 4): Quantumlibet, inquit, vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo: nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est (Gen. XLIX); aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: Eiice ancillam et filium eius (Gen. XXI); aut melior sit quam domus Isaac, cui de duobus geminis dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I); aut melior sit quam domus ipsius Iacob, ubi lectum patris filius incestavit (Gen. XLIX); aut melior sit quam domus ipsius David, cuius filius cum sorore concubuit, cuius alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit (II Reg. XI); aut melior quam cohabitatio Pauli Apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII); nec diceret, cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur: Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi (Philipp. II); aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi in qua undecim boni perfidum et furem Iudam toleraverunt; aut melior sit postremo quam coelum, unde angeli ceciderunt. Simpliciter autem fateor charitati vestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi, quo modo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sua expertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt; ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum: Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc. Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis: consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite ergo propter amurcam, qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae dominicae fructu olei luminosioris implentur. Hactenus S. Augustinus, quibus nihil magis accommodatum huic loco afferre potuit.] nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur inserti, mirum esse non poterit.
8 Nam licet hunc Nicolaum quidam asserant non illum fuisse, [Septem enim diaconos ab apostolis electos et ordinatos, in quibus Nicolaus advena Antiochenus, tradit Lucas (Act. VI): Convocantes, inquit, duodecim (apostoli) multitudinem discipulorum dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus, etc. Et infra: Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. Est autem duplex diaconorum ministerium, a quo et nomen acceperunt (διάκονος enim Latine minister dicitur, nec qualis qualis minister, sed expeditus ad serviendum, promptus, obsequiosus): alterum spirituale et ecclesiasticum, quo diaconi episcopis et sacerdotibus in rebus sacris ex proprio numero et officio ministrant; quo in genere primum locum obtinet altaris ministerium, de quo B. Ignatius martyr in epistola ad Trallianos haec habet: Quid sunt diaconi, quam imitatores angelicarum virtutum, qui purum et inculpatum ministerium illis exhibent (sacerdotibus scilicet), ut S. Stephanus beato Iacobo, Timotheus et Linus Paulo, Anacletus et Clemens Petro, etc. Idemque suo carmine eleganter expressit Arator diaconus et poeta de apostolis ita canens: Iura ministerii sacris altaribus apti In septem statuere viris, quos undique lectos Levitas vocitare placet: quam splendida coepit Ecclesiae fulgere manus, quae pocula vitae Misceat, et latices cum sanguine porrigat Agni! Alterum diaconorum ministerium temporale et politicum, sive oeconomicum, tamen mere profanum et saeculare, ut volunt sectarii, quo eleemosynas tempore sacrificii a fidelibus ad altare oblatas, et in ecclesiae aerarium reconditas, in pauperes viduas (sub quibus et alii pauperes comprehenduntur) erogabant. Huius solummodo ministerii meminit Lucas, quod satis habuerit occasionem ordinationis eorum enarrare, ortam scilicet ex murmure Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur viduae eorum in ministerio quotidiano, id est, in quotidiana eleemosynarum distributione. De hoc itidem ministerio S. Leo in sermone de S. Laurentio ita ait: Non solum ministerio Sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticae substantiae praeeminebat. Ab hoc autem munere diaconia dicta est ipsa eleemosynarum administratio, et dispensatio non tantum diaconis, sed et aliis committi solita; de qua superius egimus, et infra rursus acturi sumus. Vide D. Gregorium lib. IX indict. 4 epist. 24.] qui ad opus ministerii ab apostolis est electus; nihilominus [Fertur liber Hippolyti de septuaginta discipulis Christi (Hier. in Catalogo), ubi Nicolaum diaconum, ut virum fide catholica probatum, ad sublimiores ordines promotum, et ab apostolis creatum episcopum Samaritanum testatur. Cui consentit Dorotheus in Synopsi.] tamen eum de illo discipulorum fuisse numero negare non possunt, quos omnes tales tamque perfectos in tempore illo fuisse manifestum est, quales nunc perpaucos vix in coenobiis invenimus.
9 Non ergo ruinam illius supradicti fratris, qui in illa eremo tam lugubri lapsus est casu, neque illam horribilem maculam, quam tamen ille ingentibus poenitentiae lacrymis post diluit, sed beati potius Paphnutii nobis proponamus exempla; ne subversione illius destruamur, cuius antiquum invidiae vitium etiam auxit in peius affectata religio, sed huius humilitatem tota virtute sectemur, quam non illi quies eremi subito genuit, sed inter homines acquisitam [Lips. in marg. acquisita] consummavit atque excoluit solitudo.
Cassianus HOME

bsb47266.35 csg575.7

Cassianus, Collationes, 3, 18, XV. De exemplo patientiae abbatis Paphnutii. <<<     >>> XVII. De invidiae malo.
monumenta.ch > Cassianus > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik