monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 3, 18, XIV. De exemplo patientiae cuiusdam religiosae feminae. <<<     >>> XVI. De perfectione patientiae.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT XV. De exemplo patientiae abbatis Paphnutii.

1 Nunc aliud abbatis Paphnutii pandamus exemplum, qui in illius insignis et ubique praedicabilis Scythioticae eremi, in qua nunc presbyter est, secretis tanto studio semper insedit, ut ei caeteri anachoretae [Paphnutio alias Bubali, alias Cephalae cognomen inditum fuisse notavimus collat. 3 cap. 1, quae eius nomine inscribitur. Sunt tamen qui duos statuunt et diversos Paphnutios: alterum Cephalam, de quo Palladius cap. 91; alterum Buhalum cognominatum, eumque presbyterum Scetiotem, de quo hic agitur, ut et collatione tertia.] Bubali cognomen indiderint, eo quod ingenito (ut ita dixerim) desiderio, solitudinis semper habitatione gauderet.
2 Itaque cum tantae in pueritia sua esset virtutis et gratiae, ut etiam praeclari ac summi id temporis viri gravitatem eius et immobilem constantiam mirarentur; eumque, licet minor esset aetate, pro virtutum tamen merito senioribus exaequarent, suoque ordini ducerent inserendum, livor ille qui adversum Ioseph patriarcham fraternos quondam animos instigavit, quemdam de numero fratrum edacis zeli igne succendit; qui naevo quodam ac macula pulchritudinem eius cupiens deformare, hoc genus malignitatis excogitat, ut opportunitatem temporis captaret, quo Paphnutius ad ecclesiam die dominico processurus abesset a cella.
3 In quam furtim irruens, codicem suum [Plectae, ut notavit Ciaconius, quas Aegypti siras vocant, habenae sunt, aut virgulae e palma, iunco aut sparto contextae, ex quibus sportae, canistra, aliaque similia conficiuntur; dictae a verbo πλέκω, quod necto, vel plecto, significat. Similiter Graeci πλεκτὴν σειράν interpretantur. Frequens est vocabulum in Vitis Patrum, ubi etiam flecta dicitur.] inter eius plectas, quas de palmarum foliis solebat intexere, latenter abscondit, ac de concinnata factione securus, ipse quoque velut purae ac simplicis conscientiae ad ecclesiam venit. Cumque celebrata omnis fuisset ex more solemnitas, querelam sancto Isidoro, qui ante hunc eumdemque Paphnutium eiusdemque eremi presbyter fuit, coram cunctis fratribus detulit, asserens sibi codicem de cella furto fuisse sublatum. Quae eius querimonia cum ita cunctorum, praecipueque presbyteri, animos permovisset, ut quid primum suspicarentur quidve decernerent non haberent, summa cunctis admiratione perculsis, de tam inauditi illic facinoris novitate, ille qui rem detulerat accusator urgebat ut, retentis in ecclesia omnibus, missi electi quique cunctorum sigillatim fratrum cellulas scrutarentur.
4 Quod cum tribus senioribus a presbytero fuisset iniunctum, universorum cubilia revolventes ad extremum in Paphnutii cellula absconditum codicem inter plectas palmarum, quas illi siras vocant, sicut eum insidiator occuluerat, repererunt. Quem cum inquisitores confestim ad ecclesiam delatum coram omnibus protulissent, Paphnutius licet de conscientiae suae esset sinceritate securus, tamen velut qui furti crimen agnosceret, satisfactioni se totum tradidit, locumque poenitentiae suppliciter postulavit, hoc verecundiae suae modestiaeque prospiciens, ne si maculam furti verbis conaretur abluere, insuper etiam mendacii notaretur, nemine scilicet aliud quam id quod inventum fuerat suspicante. Cumque de ecclesia non tam mente deiectus quam iudicio Dei fidens protinus abscessisset, profusis in oratione iugiter lacrymis, triplicatisque ieiuniis, summa se etiam in conspectu hominum mentis humilitate prostravit.
5 Sed cum duabus ferme hebdomadibus ita se omni contritione carnis ac spiritus subiecisset, ut die sabbati vel dominico, non ad percipiendam communionem sacram, sed ad prosternendum se in limen ecclesiae atque ad veniam suppliciter postulandam, matutinus accurreret, nequaquam passus est eum occultorum omnium testis et cognitor, vel a se amplius conteri vel ab aliis infamari. Nam quod ille inventor sceleris, rei suae fur improbus, laudis alienae callidus infamator, nullo hominum teste commiserat, per diabolum qui criminis ipsius incentor fuerat publicavit.
6 Arreptus namque dirissimo daemone cunctas factionis occultae patefecit insidias, criminationumque ac fraudum idem fuit proditor qui commentor. Ita autem spiritu illo immundo graviter diuque vexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui divinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem [Presbyterum, credo, hic et superius in hoc capite nominavit, ut ab illo distingueret Isidoro Nitriae episcopo, cuius meminit D. Hieronymus in epitaphio Paulae his verbis (Epist. 27): Occurrente sibi sancto venerabili episcopo Isidoro confessore, et turbis innumerabilibus monachorum, etc., quem et Theodoretus inter alios monachorum Patres una cum Macario sub Lucii Ariani tyrannide exsilio relegatum scribit (Lib. IV c. 19), quamobrem confessoris titulo meruit honorari; quo nomine nullus olim appellari consuevit, nisi qui Christi fidem interpellatus coram fidei hostibus confessus esset, ut notat Baronius in Martyrologium (2 Ianuarii). At Isidorus hic presbyter et abbas, de quo hic agitur, ille esse videtur de quo Sozomenus, de monachis Aegypti agens: Per id temporis, ait, inter monachos longe illustrissimi Patres erant Isidorus, Serapion et Dioscorus. Isidorus monasterium undique cinxit muro et sedulo providit ne quisquam eorum qui intus erant egrederetur, res tamen omnes haberet ad vitam necessarias. Et Palladius Lausiaca 71, ubi inter alia refert monachos eius monasterii magna sanctitatis et miraculorum gratia praeditos fuisse; quod huic loco satis congruit, ubi Isidori huiusmodi gratia singularis memoratur. Caeterum an is sit, quem Socrates (Lib. VI c. 9), Rufinus (Lib. II c. 4), Sozomenus (Lib. VIII c. 12), Evagrius (In Vitis Patrum) collaudant, quem constat iisdem temporibus magna sanctitatis fama vixisse, malim dubitare quam affirmare, quamvis in partem negantem magis inclinem. Nam ille postea ad Origenistas defecit, et eorum propugnator et ductor effectus pristinam laudem obscuravit. De quo D. Hieronymus epist. 61 ad Pammachium et Ctesiphontem. Memoratur et alius Isidorus sanctitate vitae, fide et miraculis clarus, de quo Martyrologium Romanum 15 Ianuarii. At hunc alibi potius quam in Aegypto vixisse censet Baronius. Denique clarissimus in hoc genere monachorum et nomine exstitit Isidorus ille Pelusiotes Ioannis Chrysostomi discipulus, et inter ecclesiasticos scriptores Graecos celebris, saepe in his notationibus citatus, de quo Martyrologium Rom. 4 Febr.] Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo excluserit vexatorem, cui tanta erat virtus Domini largitate collata, ut ne usque ad limina quidem eius quisquam arreptitius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adolescenti Paphnutio gloriam reservante, ut illius tantum orationibus cui insidiatus fuerat purgaretur; et cuius laudi aliquid invidus inimicus decerpere se posse crediderat, eius nomen proclamans, et delicti sui veniam et finem supplicii praesentis acciperet.
7 Haec ergo ille in adolescentia sua futurae indolis iam tunc indicia praefigurans, lineas quasdam perfectionis illius quae erat maturitate augenda adhuc in annis puerilibus designavit. Si igitur ad culmen virtutum eius volumus pervenire, talia nobis exordiorum fundamenta iacienda sunt.
Cassianus HOME

bsb47266.31 csg575.4

Cassianus, Collationes, 3, 18, XIV. De exemplo patientiae cuiusdam religiosae feminae. <<<     >>> XVI. De perfectione patientiae.
monumenta.ch > Cassianus > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik