monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 3, 18, XIII. Responsio. <<<     >>> XV. De exemplo patientiae abbatis Paphnutii.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT XIV. De exemplo patientiae cuiusdam religiosae feminae.

1 Huius ergo patientiae volo vobis duo saltem exempla proponere, [Simile exemplum narrat Ioannes Moschus in Prato Spirituali cap. 206.] unum religiosae cuiusdam feminae, quae patientiae virtutem tanta aviditate sectata est, ut non solum tentationum non vitaret incursus, sed etiam occasiones molestiarum sibimet procuraret, quibus frequentius instigata non cederet. Haec namque cum Alexandriae commoraretur, essetque non obscuris orta maioribus, atque in domo quae sibi fuerat a parentibus derelicta religiose Domino deserviret, veniens ad [S. Athanasius, magnus ille atque divinus vir, cuius symbolum in Ecclesiis legitur (Hieron. in Catalog.), Alexandrinae urbis episcopus, sanctitatis et eruditionis eximiae, acerrimus catholicae fidei contra Arianos propugnator, pro cuius defensione multas ab eis perpessus insidias ad Constantium Aug. in Gallias fugit: unde reversus cum litteris, et rursus post mortem eius fugatus, usque ad Ioviani tempora latuit, a quo recepta Ecclesiae suae gubernatione obiit anno Domini 370, relictis et transmissis ad posteros multis praeclaris ingenii sui monumentis.] beatae memoriae Athanasium episcopum, precabatur ut aliquam sibi alendam viduam daret, quae ex ecclesiasticis sumptibus pascebatur. Et ut petitionem eius verbis ipsius exprimamus, Da, inquit, mihi aliquam de sororibus [Id est, refoveam, aut reficiam. Nic. Perottus l I: Pausa, inquit, dicitur requies alicuius rei. Actius poeta: Nobis data pausa loquendi. Inde pauso verbum, id est, quiesco; a quo repauso, quod est, requiem capio. Deducuntur autem a verbo, παύομαι, quod significat, desisto ab opere, requiesco. Sic ille. At repausare hoc loco active sumitur, ut idem sit quod reficere, recreare, humaniter tractare, et quasi laboribus pausam, id est, finem imponere, quod ex secunda eiusdem mulieris petitione clarum est, ubi ait, Ut mihi dari praeciperes quam reficerem, etc. Nonnulli tamen legunt: In qua repausem, ut Cuychius notavit.] quam repausem.
2 Sacerdos igitur cum laudasset propositum feminae, quod eam ad opus misericordiae vidisset esse promptissimam, iussit ex omnibus eligi viduam quae et honestate morum et gravitate ac disciplina omnibus praeferretur, nec forte desiderium largitatis percipientis vitio vinceretur, et quae mercedem quaereret in egena, damnum fidei pravis eius offensa moribus pateretur.
3 Cui cum domum adductae omnibus deserviret obsequiis, virtutem modestiae eius ac lenitatis experta, vidensque se ab ipsa momentis singulis gratiarum actione pro officio humanitatis honorari, post dies paucos ad memoratum revertitur sacerdotem: Rogaveram, inquiens, ut mihi dari praeciperes quam ego reficerem, et cui morigeris famularer obsequiis.
4 Cumque ille necdum propositum feminae ac desiderium intelligens, aestimasset petitionem eius dissimulatione praepositi fuisse neglectam, causasque morae illius non absque animi sui commotione perquirens, protinus agnovisset honestiorem ei caeteris viduam deputatam, occulte praecepit ut ea illi quae esset cunctis nequior traderetur, quae scilicet vel iracundia, vel rixis, vel violentia [Lips. in marg. vinolentia], seu verbositate, atque etiam vanitate cunctas quibus haec vitia dominarentur excederet.
5 Quam cum multo facilius inventam sibique traditam domi habere coepisset, atque eadem ei diligentia qua priori illi viduae, vel etiam studiosius, ministraret, hoc solum ab ea pro tantis obsequiis recipiebat gratiae, ut indignis iugiter afficeretur iniuriis, conviciis quoque ab ea exprobrationibusque continuis vexaretur, obiiciente ei et maledicis obtrectationibus increpante, eo quod se non ad refrigerium, sed potius ad cruciatum et contumeliam ab episcopo poposcisset, magisque se de requie ad laborem quam de labore transtulisset ad requiem.
6 Cum ergo assiduitas iurgiorum eo usque prorumperet, ut ne ab iniectione quidem manuum procax mulier temperaret, illa autem humilioris obsequii ingeminaret officia, non furentem vincere renitendo, sed semetipsam humilius subiiciendo discebat, ut multimodis indignitatibus lacessita, obiurgantis insaniam humanitatis mansuetudine deliniret. Quibus ad plenum exercitiis confirmata, perfectamque virtutem desideratae patientiae consecuta, ad memoratum sacerdotem, tam pro electionis illius iudicio quam etiam pro beneficio exercitationis suae, gratias relatura perrexit, eo quod secundum desiderium suum tandem ei magistram patientiae dignissimam providisset, cuius iniuriis iugibus, ut quodam palaestrae oleo, quotidie roborata ad summam animi patientiam perveniret.
7 Tandem, inquiens, dedisti mihi quam repausem, nam illa prior suis me potius honorabat ac refrigerabat obsequiis. Haec de sexu muliebri dixisse sufficiat, ut commemoratione hac non solum aedificemur, verum etiam confundamur, qui nisi fuerimus ad ferarum morem retrusi in caveas cellularum, patientiam retinere non possumus.
Cassianus HOME

bsb47266.29 csg575.1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik