monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 3, 18, XII. Interrogatio, quemadmodum vera patientia possit acquiri. <<<     >>> XIV. De exemplo patientiae cuiusdam religiosae feminae.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT XIII. Responsio.

1 Piammon: Patientia vera atque tranquillitas absque profunda cordis humilitate nec acquiritur nec tenetur. Quae si de hoc fonte descenderit, nec beneficio cellae, nec perfugio solitudinis indigebit. Non enim patrocinium cuiusquam rei extrinsecus quaerit, quae humilitatis, id est, generatricis atque custodis suae intrinsecus virtute fulcitur.
2 Caeterum si movemur ab aliquo lacessiti, certum est non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita, et ideo ad incursum vel exiguae tempestatis aedificium nostrum ruinosa commotione concutitur. Non enim esset laudabilis nec admiranda patientia, si nullis inimicorum iaculis impetita tranquillitatis propositum retineret; sed in eo est praeclara atque gloriosa, quod irruentibus in se tentationum procellis immobilis perseverat. Nam in quo vexari frangique adversitatibus creditur, in eo potius roboratur; et in eo magis acuitur, in quo putatur obtundi. [Petrus Maturus in haec verba apud D. Antoninum relata: Patientia, inquit, graece, in sacris praesertim libris, ὑπομονή dicitur. Sicut igitur nomen patientiae a verbo patior, sic ὑπομονή ab ὑπομένω, quod est subtus moneo, et sustento, deducitur. Unde hoc loco a passionibus et sustentatione patientiam dici Cassianus refert.] A passionibus enim et sustentatione patientiam dici nullus ignorat, ideoque [Patientia enim est, ait D. Gregorius (Hom. 16 in Evang.), aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostentat. Scriptum quippe est: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII). Patiens namque est, ut aliena mala toleret; benigna vero est, ut ipsos etiam quos portat amet.] constat patientem pronuntiari neminem posse, nisi eum qui universa quae sibi fuerint irrogata absque indignatione toleraverit.
3 Et ideo non immerito ita a Salomone laudatur: [Has sententias alibi citatas nonnihil attigimus.] Melior est patiens forti, et qui continet iram capiente urbem [Prov. XVI]. Et iterum: Longanimis vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est [Prov. XIV, sec. LXX]. Cum ergo quis victus iniuria, iracundiae igne succenditur, non causa peccati eius acerbitas illatae contumeliae exstitisse credenda est, sed potius manifestatio infirmitatis occultae, secundum illam parabolam Salvatoris quam de duabus domibus ponit, una quae fundata erat supra petram, et alia quae super arenam, quibus aequaliter dicit, pluviarum ac fluminum vel tempestatum turbines irruisse; sed illam quae in petrae soliditate fundata est nihil penitus detrimenti ex illa tam violenta collisione sensisse, quae vero in arenarum pendula mobilitate constructa est statim fuisse collapsam [Matth. VII]; quam utique apparet non propterea corruisse, quia imbrium vel torrentium inundatione pulsata, sed quia super arenam imprudenter est structa.
4 Non enim in hoc differt a peccatore vir sanctus, quia non similiter et ipse tentatur, sed quia hic etiam magna impugnatione non vincitur, ille autem etiam parva tentatione superatur. Neque enim esset, ut diximus, iusti alicuius laudabilis fortitudo, si vinceret intentatus, cum utique victoria locum habere non possit absque adversitate certaminum.
5 Beatus enim vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se [Iac. I]. Secundum apostolum quoque Paulum, virtus non in otio atque deliciis, sed in infirmitate perficitur [II Cor. XII]. Ecce enim, inquit, dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus eius, et omni populo terrae, et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut eruam te, dicit Dominus omnipotens [Ierem. I].
Cassianus HOME

bsb47266.26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik