monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 3, 18, X. Responsio. <<<     >>> XII. Interrogatio, quemadmodum vera patientia possit acquiri.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT XI. De vera humilitate et quomodo falsam cuiusdam humilitatem prodiderit abbas Serapion.

1 Quamobrem quoniam de optimo genere monachorum video vos professionis huius arripuisse principia, id est, de laudabili coenobiorum palaestra ad excelsa fastigia anachoreticae tendere disciplinae, humilitatis patientiaeque virtutem, quam vos illic didicisse non dubito, vero sectamini cordis affectu, non eam sicut quidam falsa humiliatione verborum, nec affectata atque superflua in quibusdam officiis corporis inclinatione, fingentes.
2 Quod humilitatis figmentum [De quo alias saepius (Collat. 2 cap. 11, et collat. 5 cap. 1); qui decem millibus monachorum praefuisse legitur.] abbas Serapion quodam tempore eleganter irrisit. Cum enim quidam ad eum summam sui abiectionem habitu ac verbis praeferens venisset, eumque senex, secundum morem, ut orationem colligeret [Al. offerret] hortaretur, ille nequaquam annuens deprecanti, tantis se subiiciens asserebat flagitiis involutum, ut ne usum quidem huius communis aeris capere mereretur; psiathii quoque ipsius refugiens sessionem, humi potius residebat.
3 Cum vero etiam ad ablutionem pedum multo minus praebuisset assensum, tum abbas Serapion refectione transacta, collationis consuetudine provocante, monere eum benigne ac leniter coepit, ne otiosus ac vagus, praesertim iuvenis tam robustus, instabili levitate per universa discurreret; sed ut in cella residens, secundum regulam seniorum, suo potius opere quam aliena mallet munificentia sustentari. In quod ne Paulus apostolus incideret, et quidem cum ei in Evangelio laboranti haec praebitio merito deberetur, diebus tamen ac noctibus maluit operari, ut quotidianum victum vel sibi, vel his qui eidem ministrantes opus exercere non poterant, suis manibus praepararet [Act. XX]. Ad haec ille tanta est tristitia et dolore suppletus, ut amaritudinem corde conceptam, ne vultu quidem dissimulare potuerit.
4 Cui senex, Hactenus, inquit, o fili, cunctis te facinorum ponderibus onerabas, non metuens confessione tam atrocium criminum notam existimationis incurreres; quid, quaeso, nunc est quod ad simplicem admonitiunculam nostram, quae tamen in se non modo nullum opprobrium, sed etiam aedificationis habuit ac dilectionis affectum, tanta te video indignatione permotum, ut eam ne vultu quidem occultare aut frontis serenitate dissimulare potueris?
5 An fortasse dum te humiliabas, illam exspectabas a nostro ore sententiam, Iustus accusator sui est in primordio sermonis [Prov. XVIII]? Proinde [D. Ambrosius ad Constantium (Epist. 42, lib. II): Multi habent humilitatis speciem, virtutem non habent; multi eam foris praetendunt, et intus impugnant; ad fucum praeferunt, ad veritatem abiurant, ad gratiam negant. Est enim qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo; et est qui nimium se submittit ab humilitate multa. Non est ergo humilitas, nisi sine fuco, sine fraude. Ipsa est vera quae habet piam mentis sinceritatem. Magna virtus eius. Et Hieronymus ad Caelantiam (Epist. 14): Humilitatem sequere, non quae ostenditur atque simulatur gestu corporis aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. Aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudinem, etc. alibi citata.] vera est cordis humilitas retinenda, quae non de affectata corporis atque verborum, sed de intima mentis humiliatione descendit.
6 Quae tunc demum evidentissimis patientiae suae fulgebit indiciis, cum quis non ipse de se crimina ab aliis non credenda iactaverit, sed ab aliis sibimet arroganter ingesta contempserit, et irrogatas iniurias mansueta cordis aequanimitate toleraverit.
Cassianus HOME

bsb47266.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik