monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 3, 18, IX. Interrogatio quid intersit inter coenobium et monasterium. <<<     >>> XI. De vera humilitate et quomodo falsam cuiusdam humilitatem prodiderit abbas Serapion.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT X. Responsio.

1 Piammon: Licet a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc interest, quod monasterium nomen est diversorii, nihil amplius quam locum, id est, habitaculum, significans monachorum; coenobium vero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat. Et [Ita enim Philo et eius interpres supra citatus (Ad cap. 5 huius collat.): Unicuique sacrum domicilium est, quod sanctuarium aut monasterium vocant. Et quidem si vocabula proprie sumantur, sicut unius monachi habitaculum non potest dici coenobium, quia communis vita non est unius, sed multorum; ita neque coenobium potest dici monasterium, si a solitudine deducatur monasterium, ut sit unius monachi habitatio, ut hic dicitur. Caeterum solent haec vocabula confundi et pro eodem accipi. Unde et D. Benedictus (Cap. 1 Reg.) coenobitas nomine vocat monasteriales. Quod si coenobitae iidem et monasteriales; ergo eadem etiam coenobia et monasteria. Porro coenobium etiam apud ethnicos philosophos usitatum fuisse, et quoddam coenobiticae vitae specimen ab ipsis adumbratum docet Aulus Gellius (Lib. 1 c. 9 Noct. Attic.), qui de Pythagoraeorum disciplina agens: Omnes, inquit, simul qui a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae pecuniaeque habebant, in medium dabant, et coibatur societas inseparabilis; tanquam illud fuerit antiquum consortium, quod in re atque verbo appellabatur κοινόβιον. Haec ille.] monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari; coenobium autem appellari non potest, nisi ubi plurimorum cohabitantium degit unita communio.
2 Dicuntur sane monasteria, etiam in quibus sarabaitarum collegia commorantur.
Cassianus HOME

bsb47266.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik