monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 3, 18, VII. De Sarabaitarum principio et conversatione. <<<     >>> IX. Interrogatio quid intersit inter coenobium et monasterium.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT VIII. De quarto genere monachorum.

1 Sane est etiam [Quartum hoc genus monachorum, quod hic abbas anonymum sive innominatum reliquit, D. Benedictus proprio vocabulo gyrovagum nominavit, quod et suis coloribus ita depinxit (Cap. 1 Reg.): Quartum vero est genus monachorum, quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur; semper vagi, et numquam stabiles; sed semper et ubique propriis voluptatibus et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis, de quorum omnium miserrima conversatione melius est silere quam loqui. Tales etiam monachos, vel potius pseudomonachos, D. Augustinus depingere videtur his verbis (De opere monach. c. 28): Tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit hostis scilicet humani generis, circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. Alii membra martyrum, si tamen martyrum, venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes vel consanguineos suos in illa vel illa regione [Al. religione] se audisse vivere et ad eos pergere mentiuntur, et ab omnibus petunt, omnes exigunt aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: cum interea ubicumque in factis suis malis deprehensi fuerint, vel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum vestrum propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare. Porro huiusmodi monachos gyrovagos et vagabundos alio nomine circumcelliones, vel circumcellitas, nuncupatos indicat idem Augustinus in expositione psalmi CXXXII, ubi eos suggillans, et cum veris monachis comparans: Quid opus est, inquit, ut verbis nostris comparentur ebriosi cum sobriis, praecipites cum consideratis, furentes cum simplicibus, vagantes cum congregatis? Sed tamen dicere consueverunt: Quid sibi vult nomen monachorum? Quanto melius dicimus nos: Quid sibi vult nomen circellionum? Sed non inquiunt, vocantur circelliones. Forte corrupto sono nominis eos appellamus; dicturi sumus vobis integrum nomen ipsorum. Forte circumcelliones vocantur, non circelliones. Plane si hoc modo vocantur, exponant quid sint; nam circumcelliones dicti sunt, qui circum cellas vagantur. Solent enim ire hac atque illac, nusquam habentes sedes, et facere quae nostis, et quae illi norunt, velint, nolint. Haec Augustinus. Ex quibus patet non recte ab Isidoro distingui circumcelliones a gyrovagis; cum ideo circumcelliones dicti sint, quia circum cellas vagarentur, ut ait Augustinus, quod et nomen gyrovagorum satis exprimit. Cur autem gyrovagi a D. Benedicto dicantur deteriores sarabaitis, tres rationes reddit Turrecrematus: Primo, inquit, quia sarabaitae cellas aedificant, et manent firmiter in eis; gyrovagi vero non sic, sed tamquam hospites, diversas provincias percurrunt. Secundo, quia licet sarabaitae sint mali, nihilominus de labore proprio vivunt; gyrovagi de laboribus alienis; immo quod multo tempore et labore quaesitum aut congregatum est, brevi hora isti consumunt. Tertio, quia isti per diversa loca discurrentes, plurimos malae vitae exemplo perdunt et corrumpunt. Porro his omnibus antiquior D. Basilius eosdem gyrovagos designasse ac veluti digito monstrasse videtur in Constitutionibus Monasticis (Cap. 9), ubi ait: Illi etiam devitandi sunt qui instabiles identidem locum demutant, et modo ad hos, modo ad illos fratres se conferunt, et irrequieto acti impetu se in circumlustrandis assidue monasteriis occupant, et per simulationem spiritualis charitatis charitate carnis libidinibus obsequuntur: quorum in animis nihil firmitatis, nihil solidi, nihil quod disciplinae conveniat ordinis, nihil denique prudentiae inest aut gravitatis; contraque summa curiositas, morum perversitas, levitas, inconsiderantia, dolus, hypocrisis, mendacis et veteratoriae orationis plenissima assentatio, in his redundant. Hi enim et lingua rudes, et ventre intemperantes sunt, etc., ubi eorum mores latius describit. De iisdem Petrus card. Ostiensis epist. 9, lib. V, his verbis: In monachico sane ordine, quos in claustris sub abbatis imperio regulariter manere conspicimus, consequenter utique monachos appellamus: quos autem proprium possidere, indifferenter huc illucque discurrere, solutos legibus, iuxta propriae voluntatis arbitrium diffluere cernimus, non monachorum, sed gyrovagorum potius dignos vocabulo indicamus.] aliud quartum genus quod nuper cernimus emersisse in his qui anachoretarum sibi specie atque imagine blandiuntur, quique in primordiis suis fervore quodam brevi, coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec iugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut ita scilicet a nemine lacessiti, patientes, mansueti ac humiles possint ab hominibus aestimari.
2 Quae institutio, immo tepor, eos quos semel infecerit, ad perfectionem numquam permittit accedere. [Pluribus id inculcat Cassianus lib. VIII Institut. cap. 17 (Vide collat. 19 c. 10. et collat. 5 c. 4). Quaecumque, inquit, vitia incurata in eremum detulerimus, operta in nobis, non abolita sentiemus. Solitudo namque sicut novit emendatis moribus contemplationem purissimam reserare; ita eorum qui minus emendati sunt vitia non solum servare, verum etiam exaggerare consuevit. Tamdiuque sibi patiens quis videtur et humilis, donec nullius hominis commisceatur consortio, ad naturam pristinam mox reversurus, cum interpellaverit cuiuslibet commotionis occasio. Emergunt quippe ex eo confestim vitia quae latebant; et, velut equi infrenes, certatim e suis repagulis otio longiore nutriti acrius ad perniciem aurigae proprii ferociusque prorumpunt. Magis enim exercitio usuque humano cessante efferantur in nobis vitia, si non fuerint ante purgata. Vide his similia et consentanea apud D. Basilium (Basil. in Regul. fusius disp. interrog. 7).] Hoc enim modo non solum non abscindentur, verum etiam in deterius eorum vitia convalescent, dum a nemine provocati, ut quoddam lethale et intestinum virus, quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim singularis cellae, nullus iam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit quam curari.
3 Porro virtutes non occultatione vitiorum, sed expugnatione, pariuntur.
Cassianus HOME

bsb47266.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik