monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 3, 18, VI. De anachoretarum ordine ac principio. <<<     >>> VIII. De quarto genere monachorum.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT VII. De Sarabaitarum principio et conversatione.

1 Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo recidere, emersit post haec illud [Primum genus non monachorum, sed pseudomonachorum; de quo similiter D. Hieronymus (Epist. 22): Tertium, inquit, genus est, quod Remoboth dicunt, teterrimum atque neglectum, et quod in nostra provincia aut solum aut primum est. Hi bini vel terni, nec multo plures simul habitant, suo arbitratu ac ditione viventes; et de eo, quod laboraverint, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia, etc. Et D. Benedictus (Regulae c. 1): Tertium vero monachorum teterrimum genus est, Sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientiae magistra, sicut aurum fornacis; sed in plumbi naturam molliti, adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini, aut terni, aut certe singuli sine pastore, non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus. Pro lege eis est desideriorum voluptas, cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere.] deterrimum et infidele monachorum genus, vel potius noxia illa plantatio rediviva concrevit, [Ita venerab. Beda in Acta Apostolorum scribens dicit ab Ananiae et Sapphirae exemplo (Act. V) natum esse deterrimum illud monachorum genus, quod Sarabaitarum dicitur, qui sub vita et professione monastica aliquid proprii retinere volunt. D. Hieronymus in epist. 8 ad Demetriadem: Ananias, inquit, et Sapphira dispensatores timidi, immo corde duplici, et ideo condemnati quia post votum obtulerunt quasi sua, et non eius cui semel ea voverant, partemque sibi iam alienae substantiae reservaverunt. Cassianus lib. VII Institut. cap. 14: Ananias et Sapphira reservantes partem quamdam ex his quae possidebant, apostolico ore morte mulctantur. Vide ibi notata de Ananiae et Sapphirae interitu.] quae per Ananiam et Sapphiram exordio Ecclesiae pullulans, apostoli Petri severitate succisa est [Act. V], quae inter monachos tamdiu detestabilis exsecrandaque iudicata est, nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta duravit, qua beatus apostolus praedictos novi facinoris principes, non poenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit. Illo igitur exemplo quod in Ananiam et Sapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto, emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac sigillatim suas curarent necessitates, [D. Hieronymus tertium illud genus Romoboth vel Remoboth vocatum dicit, quod vocabulum suspicatur Marianus (In scholiis) esse Hebraicum (non Aegyptiacum), idque a superbo incessu dictum putat. Fieri itaque potuit ut Romoboth Hebraicae, Sarabaitae vero Aegyptiae linguae proprietate nuncupati sint. Mariano favere videntur haec D. Hieronymi verba (Epist. 22): Apud hos (Remoboth nempe) affectata sunt omnia, laxae manicae, caligae follicantes, vestis crassior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum, etc. Isidorus de iisdem agens (Lib. II de Offic. Eccles. c. 15), aliud eis nomen appingit, et his coloribus eos depingit: Sextum genus est monachorum, et ipsum teterrimum atque neglectum, quod per Ananiam et Sapphiram in exordio Ecclesiae pullulavit, et apostoli Petri severitate excisum est; quique ab eo quod semetipsos a coenobiali disciplina sequestrant, suasque appetunt liberi voluntates Aegyptiorum lingua Sarabaitae, sive Renuitae nuncupantur. Constituunt enim sibi cellas, easque falso nomine monasterii nuncupant; liberique ab imperio seniorum, arbitrio suo vivunt, certatim in operibus laborantes, non ut indigentibus distribuant, sed ut acquirant pecunias quas recondant, et sicut ait de ipsis S. Hieronymus, quasi ars sit sancta, non vita. Haec Isidorus partim ex D. Hieronymo, partim ex suo sensu et opinione illa de sex generibus monachorum; de qua supra. Ex quibus habemus eosdem esse Remoboth apud D. Hieronymum, et Sarabaitas apud D. Benedictum, et Renuitas apud Isidorum. Porro Renuitae a renuendo dicti videntur, quasi renuentes seu abnuentes iugum monasticae disciplinae. Ita interpretatur S. Odo Cluniacensis abbas, dum se suique temporis monachos deplorans ait (Collat. 3): Nos miseri, non sumus monachi, ut falso nominamur; sed Sarabaitae, id est, Renuitae, qui iugum regularis disciplinae renuimus. Ita vir sanctus humiliter admodum de se sentiens. Sarabaitas vero non male etiam quis dixerit ita appellatos a voce Hebraea Saravim, quae significat rebelles, ut sunt huiusmodi pseudomonachi, qui neque regulae neque superioribus subiici volunt, vel a Graeco σάραβος, pudendo vocabulo, de quo vide, si lubet, Suidam: qua ratione forsitan etiam hic Collator deterrimum; D. Hieronymus et Benedictus magis proprie, teterrimum, id est, foedissimum ac turpissimum hoc vocant genus monachorum; vel denique a Sara Abrahae uxore, ut et Saraceni; sed perperam et falso usurpata origine, quam non a Sara domina et libera, sed ab Agar ancilla et serva traxisse eos constat: ideoque non Saraceni, sed Agareni et Ismaelitae, id est, servi et servae filii vere appellandi. Quo etiam modo Sarabaitae nulla, ait D. Benedictus, regula experientiae magistra approbati. Monachorum nomen falso sibi usurpant, et mentiri Deo per tonsuram noscuntur, quasi liberi, immo quasi velamen habentes malitiae libertatem (I Petr. II), interim suarum cupiditatum, servi miserrimi et vilissima mancipia; quibus etiam illud congruit, quod de Saracenis tradit D. Hieronymus (In Vita Hilarionis), quod Venerem colunt ob Luciferum (sidus nempe Veneris) cuius cultui, inquit, Saracenorum natio dedita est: sicut de Sarabaitis D. Benedictus: In plumbi naturam molliti, id est, molles et effeminati, quibus pro lege est desideriorum voluptas. At ne his minutiis plus aequo immoremur, claudat demum hanc notam Caelius Rhodig. qui de Sarabaitis apud Turcas sub specie Religionis agentibus haec habet (Antic. Lect. lib. XXVII c. 6): Sarabaitae sunt eo nomine in Aegypto sacerdotes, in saxorum cavitatibus fere habitantes, suillis ac bubulis circumamicti exuviis, funibus zonarum praecincti loco, pedibus nudis, cruore conspersi; ubi scenopegiorum ingruit celebritas, e cavernis se promentes Hierosolymam petunt, ac templum adeuntes inopiam et abstinentiam ostentui habent, ingerunt omnibus, barbam sibi etiamnum acriter vellentes, ut spectent ista universi, et velut coelitus demissos homines opinentur, suspiciantque, etiamsi intercutibus numquam non vitiis madeant. Propterea non esse imitandos praecipit Augustinus, et commeminit facundus scriptor Hieronymus. Sic ille.] Aegyptiae linguae proprietate, Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui evangelicam perfectionem simulare potius quam in veritate arripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum vel laudibus provocati, qui universis divitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem.
2 Hi igitur dum imbecillo animo rem summae virtutis affectant, vel necessitate ad hanc professionem venire compulsi, dum censeri tantummodo nomine monachorum absque ulla studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus expetunt disciplinam, nec seniorum subiiciuntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti, suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo, id est, ad hominum faciem renuntiantes, aut in suis domiciliis sub privilegio huius nominis iisdem obstricti occupationibus perseverant, aut construentes sibi cellulas, easque monasteria nuncupantes, suo in eis iure ac libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus succumbentes, ut nulla scilicet quotidiani victus sollicitudine, nullis rei fam liaris distentionibus occupentur. Quod illi soli absque infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi huius facultatibus absoluti, ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, ut ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. Illi autem qui districtionem, ut diximus, coenobii declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo, exercendi voluntates suas, et procedendi vel quo placuerit evagandi, agendive quod libitum fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt, diebus ac noctibus consumuntur, sed non ea fide eodemque proposito. Hoc enim isti faciunt, non ut fructum sui operis subiiciant dispensatoris arbitrio, sed ut acquirant pecunias quas recondant.
3 Inter quos quantum intersit advertite. Illi nihil de crastino cogitantes, gratissimos Deo sudoris sui offerunt fructus. Isti vero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes, aut mendacem Deum aut inopem credunt, qui promissam quotidiani victus atque indumentorum sufficientiam praebere eis aut non possit, aut nolit.
4 Illi hoc omnibus expetunt votis, ut [Ἀκτημοσύνη, ut notat Ciaconius, aliquid magis est quam penuria et egestas: nam Ἀκτήμων is dicitur qui nihil omnino possidet, ut illi anachoretae Aegypti: contra κτῆσις rei alicuius possessio est, quam abbas Ioannes in solitario maxime improbat, collat. 19 cap. 6: quamvis, inquit Ciaconius, in hucusque excusis codicibus ἀλκῆς κρῆσις corrupte legitur, pro κθῆσις. Sic ille.] ἀκτημοσύνην, id est, nuditatem omnium rerum paupertatemque possideant, isti ut omnium copiarum affluentiam consequantur. Illi ob hoc certatim statutum transcendere canonem diurnis operibus elaborant, ut quidquid monasterii sanctis usibus redundarit, vel carceribus, vel [De xenodochio superius actum est (Collat. 14 cap. 4). Porro sicut xenodochium peregrinorum, ita nosocomium, graece νοσοκομεῖον, dicitur hospitium aegrotantium seu infirmorum, seu locus quo recipiuntur et curantur aegroti. D. Hieronymus in epist. ad Oceanum (Epist. 30): Censum quem habere poterat distribuit, dilapidavit ac vendidit, et in pecuniam congregatum usibus pauperum praeparavit. Et primo omnium nosocomion, id est, languentium villam instituit, in quo aegrotantes et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret. Utitur et Iustinianus l. illud 16 et l. Sancimus 18, de sacros. Eccl. In monasteriis vulgato vocabulo dicitur infirmaria, vel infirmarium, de quo plura alibi notavimus (Ad Reg. 5 Pachomii). Eiusdem meminere summi pontifices Innocentius III cap. Cum ad monasterium de stat. monast., et Benedictus XII in sua constitutione cap. 26, qui tamen infirmitorium vocant. Huic affine vocabulum et domicilium quod graece dicitur γεροντοκομεῖον, locus senibus deputatus, cuius meminit D. Gregorius in Registro lib. XI cap. 16.] xenodochio, vel nosocomio, vel indigentibus pro abbatis dispensetur arbitrio.
5 Isti ut quidquid quotidianae superfuerit gulae, aut profusiori proficiat voluptati, aut certe philargyriae vitio recondatur. Postremo ut concedamus ab istis haec quoque quae non optimo proposito congeruntur, melius quam diximus posse distribui, nec sic quidem ad meritum virtutis illorum ac perfectionis aspirant.
6 Illi enim tantos monasterio redditus conferentes, eisque quotidie renuntiantes, in tanta subiectionis humilitate perdurant, ut quemadmodum sui, ita etiam eorum quae proprio sudore conquirunt potestate priventur, abrenuntiationis primae fervorem, dum quotidie semetipsos laboris sui fructibus nudant, iugiter innovantes. Isti autem in eo ipso quod aliquid pauperibus largiuntur elati, in praeceps quotidie collabuntur.
7 Illos patientia atque districtio, qua tam devote in hac quam semel arripuerunt professione perdurant, ut numquam suas expleant voluntates, [Vita monastica (cui coniuncta est mortificatio propriae voluntatis et carnalium cupiditatum) spiritualis est crucifixio (de qua Cassianus lib. IV Instit. cap. 34) et genus quoddam martyrii. Hinc D. Hieronymus in epitaphio Paulae ad Eustochium (Epist. 27): Pars tua Dominus; et quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio coronata est. Non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur, sed devotae quoque mentis servitus immaculata quotidianum martyrium est. Et rursus alibi (Epist. 8): Assume scutum fidei, loricam iustitiae, galeam salutis, procede ad praelium. Habet et pudicitia servata martyrium suum. D. Augustinus in sermonibus de tempore (Serm. 50): Nemo dicat quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint; habet enim et pax nostra martyres suos. Nam, sicut frequenter suggessimus, iracundiam mitigare, libidinem fugere, iustitiam custodire, avaritiam contemnere, superbiam humiliare, pars magna martyrii est. D. Gregorius homil. 36 (In Evang.): Martyres sine ferro esse possumus, si patientiam veraciter in animo custodimus.] crucifixos huic modo quotidie vivosque martyres facit; hos arbitrii sui tepor vivos ad inferna demergit. Haec igitur duo genera monachorum in hac quidem provincia aequali propemodum numerositate inter se contendunt.
8 Caeterum per alias regiones quas me necessitas catholicae fidei compulit peragrare, istud tertium Sarabaitarum genus abundare ac prope solum esse cognovimus. [Lucius post sanctum Athanasium Arianae partis episcopus, usque ad Theodosium principem, a quo est expulsus, Alexandrinam Ecclesiam tenuit. Cuius immania scelera atque faci ora in orthodoxos, praesertim monachos, perpetrata fuse enarrantur in epistola Petri episcopi Alexandrini apud Theodoretum, ubi haec inter alia habentur: Ut primum vero athletae Christi, quod diximus, appulere Heliopolim, ubi omnes erant superstitioni dediti; hi prae divino zelo strenui Ecclesiae propugnatores arrepti primum in custodiam coniiciebantur. Deinde verberibus caesi, lacerati, et tormentis affecti, ad metalla in Pheno et Proconneso amandabantur: inter quos complures erant monachi, etc. Rufinus eiusdem tragoediae testis oculatus, ut qui tum in Aegypto agebat, haec de Lucio scriptis tradidit (Lib. II c 3 et 4): Inde post fugas civium et exsilia, post caedes et tormenta, flammasque quibus innumeros confecerat, ad monasteria furoris sui arma convertit, vastat eremum, et bella quiescentibus indicit. Tria millia simul, aut eo amplius, viros per totam eremum secreta et solitaria habitatione dispersos oppugnare pariter aggreditur; mittit armatam equitum et peditum manum. Tribunos, praepositos, et bellorum duces, tamquam adversus barbaros pugnaturus elegit. Qui cum venissent (Vide Platinam p. 4), novam belli speciem vident, hostes suos gladio obiectare cervices, et nihil aliud dicere, nisi: Amice, ad quid venisti? Per id tempus Patres monachorum, vitae et antiquitatis merito, Macarius, Isidorus, aliusque Macarius, atque Heraclides et Pambus, Antonii discipuli, per Aegyptum et maxime in Nitriae deserti partibus habebantur viri, qui consortium vitae et actuum non cum caeteris mortalibus, sed cum supernis angelis habere credebantur. Quae praesens vidi loquor, et eorum gesta refero, quorum in passionibus socius esse promerui. Haec Rufinus. De hac ipsa clade catholicis per Lucium pseudoepiscopum Arianum illata agit S. Greg. Nazianz. in oratione in laudem Heronis (Orat. 23), Socrates lib. IV cap. 16 et seq., Sozomen. lib. VI cap. 19 et 20, Niceph. lib. XI cap. 29. Eamdem catholicorum stragem non tantum scriptis, sed et voce praedictus Petr. Alexandrinus Romae, cum illuc confugisset, praedicavit, ostendens ibidem occisorum vestes sanguine cruentatas, ad quod miserandum spectaculum urbs conversa est ad lacrymas (Baron. in Martyr. Maii. 13). Illud etiam memoria dignum, quod cum Lucius Arianus catholicos ubique persequeretur, monachi his verbis miracula faciebant: In nomine Iesu, quem Lucius persequitur, surge et ambula. Scribit Rufinus lib. XI cap. 4.] Temporibus siquidem Lucii qui Arianae perfidiae episcopus fuit, sub [Valens imperator primum catholicus, deinde ab Arianis seductus et Arianorum princeps effectus, gravissimas persecutiones in catholicos, praesertim episcopos et monachos, excitavit. Sed et Lucii saevitiam publico edicto fovit et auxit, quo, ut ait Socrates (Lib. IV cap. 17), mandatum est ut omnes qui fidem consubstantialis tenebant, non Alexandria solum, sed ex universa etiam Aegypto penitus expellerentur. Quin etiam praefecto imperatum est ut cum ingentibus copiis omnes ubique persequeretur quos Lucius indicaret. Quo tempore monasteria in solitudine direpta, divexata et crudeliter expugnata fuere. Nam inermes, qui ne manum quidem ad ictum repellendum extendere valebant, viri armati aggressi, adeo miserandum in modum enecarunt, ut scelera in eos admissa nullo dicendi genere explicari possint. Haec apud Socratem. De hac itidem persecutione D. Hieronymus haec habet in Chronico (An. 375): Multi monachorum per tribunos et milites caesi. Valens enim lege data ut monachi militarent, nolentes fustibus interfici iussit. Et Orosius: Valens post fratris obitum, velut effrenata libertatis audacia, legem dedit ut monachi, hoc est, Christiani, qui ad unum fidei opus, dimissa saecularium rerum multimoda actione se redigunt, ad militiam cogerentur. Illas tunc Aegypti solitudines arenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentum abundantiam conversatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleverat. Huc tribuni et milites missi, qui sanctos et veros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent, interfecerunt ibi agmina multa sanctorum. Haec illi. Ex quibus patet monachos sub Valentis imperio variis modis fuisse divexatos, alios fustibus caesos et interfectos, alios ad militiam abstractos, alios exsilio relegatos, alios ad eruenda et effedienda metalla, ut infra dicitur, delegatos ac deportatos.] Valentis imperio cum [Diaconia, ut notavit Ciaconius, hoc loco colletam significat, seu collationem eleemosynarum quae colligebantur et distribuebantur in Christianos pauperes. Utitur hac voce Apostolus secundae Corinth. cap. IX, ubi ait: περὶ μὲν τῆς διακονίας τῆς εἰς τοὺς ἁγίους περισσὸν ἐμοί ἐστι τὸ γράφειν ὑμῖν, quae Latinus interpres ita reddidit: Iam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. Est etiam diaconia dispensatio, sive oeconomia rerum ad monasteria pertinentium, quae probatissimo apud ipsos monacho cunctorum seniorum suffragio deferebatur, ut refert Cassianus collat. 21 (Cap. 1, 8 et 9). Dispensationem etiam appellat lib. V Instit. cap. 40, ubi dicit Ioanni abbati dispensationem et oeconomiam Ecclesiae, id est, congregationis, a Paphnutio presbytero fuisse creditam. Aliam rursus diaconiae significationem, sed his affinem, tradit Onuphrius his verbis (In explicat. vocum ecclesiast.): Diaconiae a diaconis dictae sunt. Erant hae publicae pauperum hospitales domus, quae oratoria et sacella adiuncta habebant, in quibus a Patre diaconiae, sive diacono, egenis necessaria subministrabantur. Nam diaconi inopum, laborantium, viduarum et pupillorum ministri erant, hisque domibus hospitalibus praeerant. Antiquitus in Romana Ecclesia per singulas urbis regiones diaconi distincti erant, diaconique regionarii vel talis et talis regionis appellabantur. Post, eorum praecipuo usu exolescente, et hospitalibus domibus ipsorum negligentia dirutis, ipsorum sacella vel aediculae superfuerunt, quae diaconiae nomen retinuerunt, a quibus diaconi cardinales urbis Romae postea denominationem habuerunt. Sic ille. Quae plenius explicat Baronius in notis ad Martyrologium Rom. (8 Augusti).] diaconiam nostris fratribus deferremus, his videlicet qui de Aegypto ac Thebaida fuerant ob catholicae fidei perseverantiam [Id est ad metalla defodienda damnati et deportati. Fuit hoc unum supplicii genus e multis quo martyres olim vel a paganis vel ab haereticis in certa loca amandati, ibique in effodiendis et eruendis metallis continuo labore afflictati, et vinculis compediti, longum martyrium ducebant. De quo habes insignem epistolam D. Cypriani (Epist. 77), in qua magnis laudibus effert martyres ad metalla damnatos, singulis eorum tormentis singula solatia, pulchra antithesi opponens, quae quidem tormenta paucis hisce verbis fere complectitur: Non fovetur in metallis lecto et culcitris corpus, humi iacent fessa laboribus viscera, squalent sine balneis membra situ et sorde deformia; panis illic exiguus, vestis algentibus deest; semitersi capitis capillus horrescit, etc. (Vide Baron. in Martyr. 16 Feb). Tertullianus ferales illas officinas vocat (Lib. de Habitu Mulier). Tali supplicio complures monachos Aegyptios a Lucio illo Ariano pseudoepiscopo cruciatos fuisse superius ex epistola Petri Alexandrini notavimus. Notant iureconsulti discrimen inter damnatum ad metalla et ad opus metalli. Diversa enim erant poenarum genera, in metallum et in opus metalli damnari. Differentia autem utriusque poenae erat in vinculis. Nam qui in metallum seu ad metalla damnati erant, gravioribus; qui in opus metalli, levioribus vinculis premebantur. Damnabantur Christiani etiam ad alia opera publica, ut ad fodiendam arenam, ad lapidicinas, et ad calcariam, et sulphurariam, ut eorum Acta testantur.] metallis [De Ponto alias dictum (Lib. V Inst. cap. 32). Armenia Asiae regio, quae et Ararat et Aram in sacris Litteris dicitur, super cuius montes altissimos requievit arca Noe, Gen. VIII. Vide Plinium lib. VI cap. 9.] Ponti atque Armeniae relegati, licet coenobiorum disciplinam in quibusdam civitatibus rarissimam viderimus, [Baronius tomo IV Annalium (Anno 372) hunc locum Cassiani falsitatis redarguit, auctoritate Gregorii Nazianzeni (ad Hellenium) et Basilii (Epist. 79), qui suo tempore monachos et anachoretas complures in Ponto exstitisse disertissime testantur. Quod et notavit Possevinus (In Apparatu) in Cassiano.] Anachoretarum tamen apud illos ne ipsum quidem nomen auditum fuisse comperimus.
Cassianus HOME

bsb47266.17

Cassianus, Collationes, 3, 18, VI. De anachoretarum ordine ac principio. <<<     >>> VIII. De quarto genere monachorum.
monumenta.ch > Cassianus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik