monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 3, 18, V. Quibus auctoribus coenobitarum sit instituta professio. <<<     >>> VII. De Sarabaitarum principio et conversatione.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT VI. De anachoretarum ordine ac principio.

1 De hoc perfectorum numero et, ut ita dixerim, fecundissima radice, sanctorum etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt. [Non temere, aut fortuito, sed provide et circumspecte usus videtur illa particula disiunctiva vel, quoniam a multis dubitaretur uter illorum anachoreticae vitae primus auctor aut princeps exstitisset. Sic enim B. Hieronymus Pauli Eremitae Vitam exorditur: Inter multos dubitatum est a quo potissimum monachorum eremus habitari coepta sit. Quidam enim altius repetentes a beato Elia et Ioanne sumpsere principium; quorum et Elias plus nobis videtur fuisse quam monachus, et Ioannes ante prophetare coepisse quam natus est. Alii autem (in quam opinionem vulgus omne consentit) asserunt Antonium huius propositi fuisse caput. Quod ex parte verum est. Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia. Amathas vero et Macarius discipuli Antonii, quorum superior magistri corpus sepelivit, etiam nunc affirmant Paulum quemdam Thebaeum principem istius rei fuisse, quod non tam nomine quam opinione nos quoque comprobamus. Et infra: Cum iam centum tredecim annos beatus Paulus vitam coelestem ageret in terris, et nonagenarius in alia solitudine Antonius moraretur, ut ipse asserere solebat, haec in mentem eius cogitatio incidit, nullum ultra se perfectum monachum in eremo consedisse. At illi per noctem quiescenti revelatum est, esse alium ulterius multo se meliorem, ad quem visendum deberet proficisci. Illico erumpente luce, venerabilis senex infirmos artus baculo regente sustentans, coepit ire velle quo nesciebat, etc. Alibi rursus (Epist. 22) de anachoretis loquens: Hi, inquit, exierunt de coenobio, et, excepto pane et sale, ad deserta nihil perferunt amplius. Ipsius vitae auctor Paulus, illustrator Antonius, et ut ad superiora conscendam, princeps Ioannes Baptista. Haec Hieronymus. Cum igitur constet Paulum diu ante Antonium obiisse, annis fere centum in eremo exactis, ut dictum est, consequens est eum ante Antonium vitam duxisse anachoreticam, et proinde merito primum eremitam seu anachoretam nominari. Quod autem ait B. Hieronymus Antonium illustrasse vitam anachoreticam, sic accipiendum est, quod idem Antonius primum illud genus vivendi exercuit [siquidem annis viginti in solitudine delituit, teste Athanasio (In Vita S. Antonii)], postea tamen divino monitu, cum multos fratres in unum collegisset, et vitae monasticae praeceptis imbuisset, vitam coenobiticam cum eis instituit, et in diversis locis multa monasteria excitavit. De his enim sic Athanasius: Erant in monte monasteria, tamquam tabernacula, plena divinis choris psaltentium, legentium, orantium, tantumque ieiunandi et vigiliarum ardorem cunctorum mentibus sermo eius afflaverat, ut, futurae spei aviditate, ad mutuam charitatem et misericordiam indigentibus exhibendam iugi studio laborarent, qui infinitam regionem quamdam, et oppidum a mundana conversatione seiunctum, plenum pietatis et iustitiae, videbantur incolere, etc. Rursus vero ac postremo Antonius ad anachoreticam rediit, licet suorum interim curam non dimiserit. Cuius exemplo contigit reciproco quodam ordine anachoretas generare coenobitas, et vice versa coenobitas parere anachoretas; qui scilicet sub imperio abbatis aut senioris omnibus praesidentis agere solitarii permitterentur, ut tamen vinculo quoque obedientiae manerent astricti: licet alioqui non defuerint viri sanctissimi qui, ipso primo ingressu vitae monasticae, eremum petentes solitariam vitam sectati sunt, ut ipse Paulus de quo hic agitur. Sic igitur vita eremitica, sive anachoretica, primum a Paulo incepta, ab Antonio vero introducta est et exculta, certisque regulis et institutionibus illustrata, atque in certum ordinem monasticum redacta. Etsi enim Paulus primus omnium in eremo vixerit, tamen non habuit ipse discipulos; nec fuit notus nisi paulo ante mortem, ut dictum est. Antonius vero tam anachoretas quam coenobitas discipulos habuit. Unde sicut vitae coenobiticae restitutor, ita et anachoreticae institutor et auctor dici meruit; non tam quod ipse omnes praecesserit quam quod ab ipso omnium incitata sint studia, ut ait D. Hieronymus. Quocirca uterque dici potest primus et princeps vitae eremiticae: Paulus quidem tempore, Antonius autem magisterio, ut scite Bellarminus (Lib. II de Monachis cap. 5).] Cuius professionis principes hos quos paulo ante memoravimus, sanctum videlicet Paulum vel Antonium, novimus exstitisse.
2 Qui non, ut quidam, pusillanimitatis causa nec impatientiae morbo, sed desiderio sublimioris profectus contemplationisque divinae, solitudinis secreta sectati sunt, licet prior [Scilicet Paulus, qui qua occasione aut cuius necessitatis obtentu eremum petierit, refert D. Hieronymus in hunc modum: Sub Decio et Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romae et Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud Aegyptum et Thebaida Ecclesias tempestas saeva populata est. Voti tunc Christianis erat pro Christi nomine gladio percuti: verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat iugulare, non corpora; et ut ipse, qui ab eo passus est, Cyprianus ait, volentibus mori, non permittebatur occidi. Et infra: Per idem ergo tempus, quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaida, cum sorore iam viro tradita post mortem amborum parentum, in haereditate locupleti, Paulus relictus est, annorum circiter quindecim, litteris tam Graecis quam Aegyptiacis apprime eruditus, mansueti animi, Deum valde amans; et cum persecutionis procella detonaret, in villam remotiorem et secretiorem secessit. Verum, Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames! Sororis maritus coepit prodere velle quem celare debuerat; non illum uxoris lacrymae, non communio sanguinis, non spectans cuncta ex alto Deus ab scelere revocavit; ad haec instabat crudelitas, quae pietatem videbatur imitari. Quod ubi prudentissimus adolescens intellexit, ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur, necessitatem in voluntatem vertit, ac paulatim progrediens, rursusque subsistens, atque hoc idem saepius faciens, tandem reperit saxeum montem, ad cuius radicem haud procul erat grandis spelunca, quae lapide claudebatur: quo remoto, ut est cupiditas hominum occulta cognoscere, avidius explorans, animadvertit intus grande vestibulum, quod aperto desuper coelo, patulis diffusa ramis vetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens, cuius rivum tantummodo foras erumpentem, statim modico foramine, eadem quae genuerat aquas, terra sorbebat. Igitur adamato, quasi quod a Deo sibi offerretur, habitaculo, omnem ibidem in orationibus et solitudine duxit aetatem; cibum et vestimentum ei palma praebebat. Hactenus S. Hieronymus.], eorum necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis affinium suorum devitat insidias, eremum penetrasse dicatur.
3 Ita ergo processit ex illa, quam diximus, disciplina aliud perfectionis genus, cuius sectatores anachoretae, id est, secessores merito nuncupantur, eo quod nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli calcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timeant, [Eliam, Elizaeum et Ioannem Baptistam eremitas et principes eremitarum nuncupant SS. Patres, Basilius in epist. ad Chilonem, Nazianzenus in Apologia postquam ex fuga rediisset, Chrysostomus homil. 69 in Matthaeum, Hieronymus epist. 13 ad Paulinum et epist. 22 ad Eustochium, Sozomenus lib. I Histor. cap. 12, Isidorus lib. II cap. 5 de Officiis Eccles.] ad imitationem scilicet Ioannis Baptistae qui in eremo tota permansit aetate: Eliae quoque et Elisaei, atque illorum de quibus Apostolus ita commemorat: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae [Hebr. XI]. De quibus etiam Dominus figuraliter ad Iob: [Gregorius XXXI Moralium cap. 22: Onager, inquit, qui in solitudine commoratur, non incongrue vitam eorum significat, qui remoti a turbis saecularibus conversantur. Qui apte etiam liber dicitur, quia magna est servitus saecularium negotiorum, quibus mens vehementer atteritur, quamvis in eis sponte desudet. Cuius servitutis conditione carere, est in mundo iam nihil concupiscere. Quasi enim quodam iugo servitutis premunt prospera, dum appetuntur; premunt adversa, dum formidantur. At si quis semel a dominatione desideriorum temporalium colla mentis excusserit, quadam iam etiam in hac vita libertate perfruitur, dum nullo desiderio felicitatis afficitur, nullo adversitatis terrore coarctatur. Haec S. Gregorius et quae sequuntur.] Quis, ait [Lips. in marg. autem], est qui dimisit onagrum liberum, et vincula eius resolvit?
4 Posuit habitaculum eius desertum, et tabernacula eius salsuginem? Irridens multitudinem civitatis, et querelam exactoris non audiens. Consideravit montes pascuae suae, et post omne viride quaerit [Iob. XXXIX]. In Psalmis quoque: Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici [Psal. CVI]. Et post pauca: Erraverunt in solitudine, in inaquoso [Lips. in marg. siccitate], viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes; anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Ibid.). Quos etiam Ieremias ita describit: Beatus qui tollit iugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se [Thren. III]. Quique illud Psalmistae affectu et opere concinunt: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto [Psal. CI].
Cassianus HOME

bsb47266.15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik