monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 3, 18, III. Quod iuniores seniorum praecepta discutere non debeant. <<<     >>> V. Quibus auctoribus coenobitarum sit instituta professio.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT IV. De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt.

1 Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae, quemadmodum vel unde descenderit, primum debetis agnoscere. Tunc enim poterit quis desideratae artis efficacius assequi disciplinam, et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum et fundatorum eius agnoverit dignitatem. [Tria dumtaxat antiquiora in hoc cap. recenset; quartum vero addit his recentius, infra, cap. 8, quod tamen non nominat. Ita quatuor genera monachorum constituit. Unde et titulus huic collationi praefixus: De tribus antiquis generibus monachorum, et quarto nuper exorto. At D. Hieronymus in epist. ad Eustochium (Epist. 22), tria tantum monachorum genera in Aegypto fuisse commemorat; unde apparet quartum eo tempore nondum fuisse exortum, aut non ita cognitum: Tria sunt, inquit, in Aegypto genera monachorum: primum coenobitae, quod illi sauses gentili lingua vocant, nos in communi viventes possumus appellare; secundum anachoretae, qui soli habitant per deserta, et ab eo quod procul ab hominibus recesserunt nuncupantur; tertium genus est quod remoboth dicunt, deterrimum atque neglectum, et quod in nostra provincia aut solum aut primum est. Ita D. Hieronymus. D. Benedictus, Cassianum, ut solet, imitatus cap. 1 suae Regulae, quadruplex itidem genus monachorum designat, primum coenobitarum, secundum anachoretarum, tertium sarabaitarum, quartum gyrovagorum, et singulorum mores et instituta summatim describit. Porro D. Augustinus, libro de Moribus Ecclesiae, duos tantum ordines sive genera monachorum vere et proprie dicta agnoscit, unum anachoretarum sive eremitarum, alterum coenobitarum, de quibus etiam Cassianus lib. V Inst. cap. 36. Quae quidem sententia est verissima. Nam tertium illud genus a D. Hieronymo, et tertium ac quartum hic a Piammone et a D. Benedicto commemoratum, non sunt vere genera monachorum, sed potius monstra aut larvae monachorum; nec veri ordines, sed confusiones, eversiones et corruptiones religionum, ut notavit Bellarminus (Lib. II de Monachis cap. 3). Nam tertium genus vocant eorum qui in coenobiis vivunt, sed adhuc aliquas proprias retinent facultates, nec in omnibus obtemperant superioribus; quae sine dubio est corruptio vitae coenobiticae. Quartum genus vocant eorum qui ex monasteriis ad eremum transeunt, non ut sanctius, sed ut liberius vivant, nimirum excusso iugo superiorum et legum coenobiticarum; quae est corruptela vitae eremiticae: quare merito dicuntur ista duo deterrima genera monachorum. Fallitur autem Isidorus lib. II de Divinis Officiis (Cap. 15), ubi sex enumerat genera monachorum, coenobitas, eremitas, anachoretas, gyrovagos, circumcelliones et sarabaitas. Nam iidem sunt anachoretae et eremitae, sicut iidem etiam circumcelliones et gyrovagi, ut ex sequentibus patebit. Distinguit quidem Isidorus eremitas ab anachoretis (Bellarm. lib. II de Monachis cap. 3), Quod illi procul ab hominibus recedentes, deserta et vastas solitudines inhabitent, ad imitationem, inquit, Eliae et Ioannis Baptistae, qui eremi secessus penetrarunt; hi vero iam coenobiali conversatione perfecti includant semetipsos in cellis procul ab hominum conspectu remotis, nulli praebentes accessum; sed in sola contemplatione divina, id est, theorica, viventes perseverent. Verum haec distinctio, quae non tam in re quam in verbis consistit, non tanti est ut mutet speciem aut genus monachatus. Gyrovagos tamen Isidorus non nominat, sed eorum tantummodo mores et studia depingit, qualia D. Benedictus et alii Patres gyrovagis ascribunt.] Tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis evitandum: primum est coenobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes, unius senioris iudicio gubernantur, cuius generis maximus numerus monachorum per universam commoratur Aegyptum; secundum anachoretarum, qui prius in coenobiis instituti, iamque in actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta, cuius professionis nos quoque optamus esse participes; tertium reprehensibile sarabaitarum est; de quibus sigillatim per ordinem plenius disseremus.
2 Harum igitur trium professionum fundatores primum, ut diximus, debetis agnoscere. Nam profecto ex hoc ipso vel odium professionis illius nasci poterit quae vitanda est, vel eius desiderium quae sequenda; quia necesse est unamquamque viam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inventorque pervenerit.
Cassianus HOME

bsb47266.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik