monumenta.ch > Hieronymus > csg51.115 > 3
Cassianus, Collationes, 3, 18, II. Quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri. <<<     >>> IV. De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT III. Quod iuniores seniorum praecepta discutere non debeant.

1 Quamobrem, si vos, quemadmodum credimus, Dei causa ad aemulationem nostrae cognitionis attraxit, omnibus institutis quibus illic primordia vestra praeventa sunt, penitus abdicatis, quaecumque seniores vestros agere vel tradere videritis, summa humilitate sectamini. Neque vos moveat, aut ab imitatione retrahat ac divertat, etiamsi vobis ad praesens alicuius rei vel facti ratio vel causa non liqueat, quia eos qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt, et universa quae a senioribus tradi gerive perspexerint, fideliter imitari magis quam [Monachorum non est superiorum iussa aut acta discutere, sed simpliciter et sine discussione obedire. Sic alii Patres docuere. Basilius in Constitut. monast. (Cap. 20 et 23): Monachi libentissime obtemperent suo praeposito, nec ab illo eorum quae sibi imponuntur rationem reposcant, nihil omnino ipsorum iussa curiosius perscrutando. D. Hieronymus ad Rusticum monachum (Epist. 4): Credas tibi salutare, quidquid monasterii praepositus praeceperit, nec de maiorum sententia iudices, cuius officii est obedire et implere quae iussa sunt, dicente Moyse (Deut. XVII): Audi, Israel, et tace. Cassianus lib. IV Institut. (C. 10 et 41): Aegyptii monachi universa complere, quaecumque fuerint a praeposito suo praecepta, tamquam si a Deo coelitus sint edita, sine ulla discussione festinant. Et S. Gregorius, lib. II in primum Regum (Cap. 2): Nescit iudicare quisquis perfecte didicit obedire.] discutere student, per operis experientiam etiam rerum omnium scientia subsequetur.
2 Caeterum numquam rationem veritatis intrabit quisquis a discussione coeperit erudiri, quia videns eum inimicus suo potius quam patrum iudicio confidentem, facile in id usque propellit, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt, superflua ei videantur et noxia. Atque ita praesumptioni eius callidus hostis illudit, ut irrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo, hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque iustissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.
Cassianus HOME

bsb47266.10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik