monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 3, 18, PRIMUM. Quemadmodum Diolcon venientes ab abbate Piammone recepti fuerimus. <<<     >>> III. Quod iuniores seniorum praecepta discutere non debeant.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT II. Quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri.

1 [Simili fere sententia usus est abbas Moyses collat. 2 cap. 11: Cum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae, et quae nihil amplius quam vitae huius commodis prosunt, licet manu palpari queant et oculis pervideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeant comprehendi; quam ineptum est credere hanc solam non egere doctore, etc. Et D. Hieronymus in epistola 103, ad Paulinum: Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomis, etc. Ad minores artes veniam, et quae non tam lingua quam manu administrantur: Agricolae, caementarii, fabri metallorum, lignorumque caesores, lanarii quoque, et fullones, et caeteri, qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricant, absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabri, etc.]Quisquis hominum, o [Filii, non fili, ut antea impressum. Nam ad plures sermo fit a Piammone, ut patet ex fine huius capitis et initio tertii.] filii, cuiuslibet artis peritiam assequi concupiscit, nisi omni cura atque vigilantia eius se, quam nosse desiderat, disciplinae studiis manciparit, ac perfectorum quorumque opificii ipsius vel scientiae magistrorum praecepta atque instituta servaverit, frustra inanibus votis eorum similitudinem exoptat attingere, quorum curam atque industriam detrectat aemulari.
2 Novimus enim nonnullos ita ad haec loca de vestris regionibus advenisse, ut cognoscendi tantummodo gratia fratrum monasteria circumirent, non ut has regulas, ob quas huc commeaverant, atque instituta susciperent, ac secedentes in cellulas conarentur ea quae vel visu vel traditione perceperant, operibus experiri. Qui mores suos ac studia quibus imbuti fuerant retentantes, ut eis exprobrari a nonnullis solet, non profectus sui gratia, sed vitandae egestatis necessitate existimati sunt provincias commutasse.
3 Non solum enim nihil eruditionis acquirere, sed ne diutius quidem in his partibus commorari, pertinacis animi obstinatione potuerunt. Cum enim nec ieiuniorum morem, neque psalmorum ordinem, nec ipsorum denique indumentorum habitum permutassent, quid aliud in hac regione sectari quam sola victus sui compendia crederentur?
Cassianus HOME

bsb47266.9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik