monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 1, 10, XIII. De mutabilitate cogitationum. <<<    

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT XIV. Responsio quemadmodum stabilitas cordis seu cogitationum possit acquiri.

1 Isaac: Licet pridem super hac re disputantibus nobis de orationis statu, quantum reor, sit sufficienter expressum, tamen quia vobis haec eadem poscitis iterari de confirmatione cordis breviter intimabo. [Multa his consentanea reperies apud D. Gregorium lib. XXVI Moral. c. 36 et 37, et S. Bernardum lib. de interiori domo c. 54 et seq.] Tria sunt quae vagam mentem stabilem faciunt, vigiliae, meditatio et oratio.
2 Quarum assiduitas et iugis intentio conferunt animae stabilem firmitatem. Quae tamen alias nullo modo poterunt apprehendi, nisi per operis, non philargyriae, sed sacris coenobii usibus dedicati, infatigabilem iugitatem omnes omnino sollicitudines et curae vitae praesentis prius fuerint abdicatae, ut ita illud Apostolicum mandatum, [Hac sententia continetur et exprimitur scopus et argumentum huius collationis, quam et titulus prae se fert, nimirum de qualitate et assiduitate orationis, cuius idcirco explanationem hucusque distulimus. Similes vero sententiae passim in Scripturis leguntur. Ut ps. XXXIII: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Eccl. VIII: Non impediaris orare semper. Luc. XVIII: Oportet semper orare, et numquam deficere. Luc. XXI: Vigilate, omni tempore orantes. Et c. ult.: Erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Sed haec quomodo intelligenda sint, merito quaeritur, cum humana fragilitas non ferat assiduam et numquam intermissam orationem. Cuius difficultatis plures solutiones et explicationes invenio. Prima, Semper et sine intermissione orandum, non quod semper in oratione occupati esse possimus, sed quod semper aut orare, aut aliquid boni agere debeamus (August. in psal. XXXIII). Ille enim semper orat qui semper bene agit; et numquam cessat orare qui non cessat bene facere, ait Glossa ordinaria; quam D. Thomas clarius exponens (2-2, q. 83, art. 14) docet orationem debere esse assiduam, non quidem secundum se, sed secundum causam suam, hoc est, secundum affectum seu desiderium charitatis, ex quo procedere debet oratio, quod quidem in nobis debet esse continuum, vel actu, vel virtute. Manet enim virtus huius desiderii in omnibus quae ex charitate facimus. Omnia autem debemus in Dei gloriam facere, ut dicitur I Cor. X. Unde Augustinus dicit ad Probam (Epist. 121): In ipsa fide et charitate continuato desiderio semper oramus. Sed ipsa oratio secundum se considerata non potest esse assidua, quoniam oportet aliis operibus occupari. Haec S. Thomas. Verum non videntur huiusmodi sententiae, et quod eis exprimitur, orandi praeceptum, de sola virtuali oratione, seu affectu charitatis et desiderio vitae aeternae (quod in omni opere bono supponitur) intelligi posse, quandoquidem actum quemdam manifeste requirant, Nam qui actu aut numquam aut rarissime oraret non censeretur huic praecepto satisfacere, etiamsi affectum illum charitatis retineret. Proinde alia est expositio D. Augustini in l. de Haeres. (Cap. 57), quam primus PP. Nicolaus in respons. ad consulta Bulgarorum refert ac sequitur (Cap. 61), qua ille dicitur semper et sine intermissione orare, qui nullo die certa orandi tempora praetermittit. Quo modo David ad Miphiboseth dixit II Reg. c. IX: Tu comedes panem in mensa mea semper, id est, quotidie, horis consuetis. Sic S. Hieronymus in ep. 22 ad Eustochium: Quamquam Apostolus orare nos semper iubeat, et sanctis etiam ipse somnus sit oratio; tamen divisas orandi horas debemus habere, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. S. item Eligius episcopus Noviomensis homil. 11 in coena Domini (In Biblioth. Pat. tom. II): Quis, inquit, potest semper orare, ac sine defectu et intermissione precibus insistere, ut nec alimentum sumendi nec dormiendi tempus habeat? Cui ergo dicendum est: Oportet semper orare, et non deficere, nisi ei qui canonicis horis quotidie, iuxta ritum ecclesiasticae traditionis, psalmodiis precibusque consuetis Dominum laudare et rogare non desistit? Et hoc est quod ait Psalmista: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo (Psal. XXXIII). Sic ille. Quod totidem fere verbis refert Beda in cap. XVIII Lucae. Hanc interpretationem iuvat, quod Act. XII scriptum est, quod cum Petrus in carcere detineretur, Oratio sine intermissione fiebat ab Ecclesia pro eo. Et Apostolus ad Thessalonicenses scribit: Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione (I Thess. I). Quibus tamen verbis non excluduntur temporis intervalla ad edendum, dormiendum, et alia charitatis aut naturae officia implenda. Tertia sententia est in his vocabulis, semper, omni tempore, et sine intermissione, hyperbolem quamdam esse; ut idem sit, semper orare quod multum et frequenter orare, seu orationi incumbere, ut ait D. Benedictus (C. 4 Regulae), vel quantum humana fragilitas patitur, ut habet D. Chrysost. Quomodo Apostolicum hoc praeceptum exponere videtur S. Athanasius ita de S. Antonio scribens: προσηύχετο συνεχῶς, μαθὼν ὅτι δεῖ κατ᾽ ἰδίαν προσεύχεσθαι ἀδιαλείπτως: id est, orabat frequenter, quippe qui didicerat quod oporteret privatim sine intermissione orare. Quarta et verissima expositio est, illis verbis nihil aliud significari quam constanter et perseveranter orandum esse; et non debere nos, si statim non assequamur quod petimus, desperare et animum abiicere, quod est deficere, apud Lucam (Luc. XVIII); immo magis ac magis instare, pulsare, iterum atque iterum orare ac petere, donec saltem propter improbitatem, id est, importunitatem, obtineamus, si nobis expediat. Id enim proprie significant illae parabolae de vidua instante apud iudicem, et de amico importune petente tres panes; quorum exemplo docuit Christus non solum certis horis, sed quacumque oblata occasione tum noctu, tum interdiu orationi vacandum.] Sine intermissione orate, possimus implere.
3 Perparum namque orat, quisquis illo tantum tempore, quo genua flectuntur, orare consuevit. Numquam vero orat, quisquis etiam flexis genibus evagatione cordis qualicumque distrahitur. Et idcirco quales orantes volumus inveniri, tales nos esse oportet ante tempus orandi. Necesse est enim mentem in tempore supplicationis suae de statu praecedente formari, illisque eam cogitationibus orantem, vel ad coelestia sublimari, vel ad terrena demergi, quibus ante orationem fuerit immorata.
4 Huc usque abbas Isaac attonitis nobis secundam collationem de orationis qualitate digessit. Cuius doctrinam super [Nempe: Deus, in adiutorium meum intende, etc. De cuius efficacia et multiplici usu ac utilitate superius fusissime disseruit hic anachoreta (cap. 10 huius Collat.).] illius praedicti versiculi meditatione, quam velut informationis loco incipientibus tradiderat retinendam, admirantes admodum, et excolere tenacissime cupientes, utpote quam compendiosam ac facilem credebamus, difficiliorem satis ad observandum experti sumus, quam illud studium nostrum quo solebamus antea per omne Scripturarum corpus absque ullius perseverantiae vinculo varia passim meditatione discurrere.
5 Constat igitur neminem prorsus ob imperitiam litterarum a perfectione cordis excludi, nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, quae compendiosissime adiacet cunctis, si modo sanam et integram mentis intentionem iugi ad Deum versiculi huius meditatione servaverint.
Cassianus HOME

bav560.228 csg574.252 ubbB_V_0013.97v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik