monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 1, 10, XII. Interrogatio quemadmodum spiritales cogitationes immobiliter teneantur. <<<     >>> XIV. Responsio quemadmodum stabilitas cordis seu cogitationum possit acquiri.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT XIII. De mutabilitate cogitationum.

1 Cum enim [Capitulum pro argumento, vel pro exordio sive principio, sumitur; quomodo etiam D. Hieronymus (In Quaest. Hebr. et in Isa. c. XXIX et in Ezech. cap. II) legit et exponit illud psalmi XXXIX: In capite vel in capitulo libri scriptum est de me, id est, in principio Geneseos vel in Scriptura sancta, quae unus liber appellatur. Porro Dionysius hoc loco pro capitulo posuit versum alicuius psalmi, quo videtur quemcumque versum cuiuslibet psalmi intelligere. Quod nec velim improbare.] capitulum cuiuslibet psalmi mens nostra conceperit, insensibiliter eo subtracto, ad alterius Scripturae textum nesciens stupensque devolvitur. Cumque illud in semetipsa coeperit volutare, necdum illo ad integrum ventilato, oborta alterius testimonii memoria, meditationem materiae prioris excludit, de hac quoque ad alteram, subintrante alia meditatione transfertur, et ita animus semper de psalmo rotatus ad psalmum, de Evangelii textu ad Apostoli transiliens lectionem, de hac quoque ad prophetica devolutus eloquia, et exinde ad quasdam spiritales delatus historias, per omne Scripturarum corpus instabilis vagusque iactatur; nihil pro arbitrio suo praevalens vel abiicere vel tenere, nec pleno quidquam iudicio et examinatione finiri, palpator tantummodo spiritalium sensuum ac degustator, non generator nec possessor effectus; [Hanc mentis instabilitatem et evagationem in oratione deplorat etiam D. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos, velut personam hominum indevotorum in se repraesentans: Ad orationem, inquit, assisto; non orarem si non crederem; sed si vere crederem, illud cor, quo Deus videtur, mundarem, manibus tunderem pectus, genas lacrymis rigarem, corpore inhorrescerem, ore pallerem, iacerem ad Domini mei pedes, eosque fletu perfunderem, crine tergerem, haererem certo trunco crucis, nec prius amitterem, quam misericordiam impetrarem. Nunc vero creberrime in oratione mea per porticus deambulo, aut de fenore computo, aut abductus turpi cogitatione, etiam quae dictis erubescenda sunt gero. Ubi est fides? Siccine putamus orasse Ionam? Sic tres pueros? Sic Danielem inter Leones? Sic latronem in cruce? Ita S. Hieronymus. Hoc ipsum expertus etiam est S. Hilarion, de quo idem D. Hieronymus (In Vita Hilarion.): Orabat, inquit, semel fixo in terram capite, et ut natura fert hominum, abducta ab oratione mens nescio quid aliud cogitabat. Insiliit dorso eius festinus agitator (diabolus) et latera calcibus, cervicem flagello verberans: Eia, inquit, cur dormitas? Cachinnansque desuper, cum defecisset, an hordeum vellet accipere, sciscitabatur. Haec Hieronymus. Caeterum de evagatione seu distractione mentis in oratione videndus hic Turrecrematus, qui hac de re satis copiose disserit tractatu 77 in Regulam D. Benedicti, ubi haec inter alia: Notandum quod cum cor evagationem patitur in orationibus, aliquando accidit ex infirmitate humana, aliquando ex negligentia, aliquando ex proposito. Licet autem totum sit reprehensibile, tamen tertium magis quam secundum, et secundum magis quam primum. Item sunt quaedam cogitationes de quibusdam necessariis, sicut cum incumbit alicui de quo oportet eum cogitare. De quibus habetur Sapient. IX: Terrena cogitatio deprimit sensum multa cogitantem. Aliae sunt vanitatis, de quibus Psalmista: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Aliae sunt iniquitatis, Sap. I: Perversae cogitationes separant a Deo. In orationibus cavendum est a primis; sed plus a secundis, plus a tertiis. Item quaedam cogitationes oriuntur ex immissione daemonum; quaedam ex culpa praecedenti, ut cum quis ante orationem adeo vagus est, quod illa occasione occurrant ei orando, sicut et somniando quae eum impediunt; quaedam ex culpa praesenti, ut cum dicendo divinum officium, se occupat in aliis. Primum malum, secundum peius, tertium pessimum. Item orando occurrunt quaedam cogitationes utiles et de pertinentibus ad orationem, ut cum occasione alicuius verbi occurrentis in oratione, cogitat quis aliquid utile ad faciendum sermonem, vel ad orationem conficiendam; quandoque occurrunt utiles, sed de impertinentibus; quandoque quaedam impertinentes et inutiles, immo quandoque nocivae. Primae habent aliquam excusationem, secundae minorem, tertiae minimam. Secundum ergo praecedentes differentias cogitationum, potest adverti, quando plus debet timere quis conscientiae suae, cum patitur evagationem cogitationum in orando. Haec Turrecrematus. Subdit deinde salubre monitum D. Bernardi (Serm. 47 in Cant.), eodem spectans in haec verba: Vos moneo, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse laudibus; pure, ut nihil aliud, dum psallitis, quam quod psallitis cogitetis; nec solum dico vitandas cogitationes vanas et otiosas: vitandae sunt et illae, illa dumtaxat hora, et illo loco, quas officiales fratres pro communi necessitate, quasi necessario, frequenter admittere compelluntur. Sed ne illa quidem profecto recipere tunc consuluerim, quae forte paulo ante in claustro sedentes in codice legeratis. Salubria sunt, sed minime illa salubriter inter psallendum revolvitis. Spiritus enim sanctus illa hora gratum non recipit quidquid aliud quam debes, neglecto eo quod debes, obtuleris. Ita divus Bernardus.] atque ita mens mobilis semper ac vaga in tempore quoque synaxeos velut ebria per diversa distrahitur, nullum officium competenter exsolvens.
2 Verbi gratia: dum orat, psalmum aut aliquam recolit lectionem; dum cantat, aliud quid meditatur quam textus ipsius continet psalmi; cum lectionem recitat, faciendum aliquid voluit, factumve reminiscitur, atque in hunc modum nihil disciplinate nec opportune recipitur vel dimittitur, velut fortuitis agi videatur incursibus; retinendi ea quibus delectatur, vel immorandi eis non habens potestatem.
3 Necessarium ergo nobis est prae omnibus nosse quemadmodum haec spiritalia competenter explere possimus officia, vel certe hunc eumdem versiculum quem nobis vice formulae tradidisti, immobiliter custodire, ut omnium sensuum ortus ac finis non in sua volubilitate fluctuent, sed in nostra ditione consistant.
Cassianus HOME

bav560.227 csg574.251 ubbB_V_0013.97r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik