monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 1, 10, XI. De perfectione orationis, ad quam praedicta traditione conscenditur. <<<     >>> XIII. De mutabilitate cogitationum.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT XII. Interrogatio quemadmodum spiritales cogitationes immobiliter teneantur.

1 Germanus: Non solum nobis traditionem spiritalis huius quam poposcimus disciplinae, sed ipsam plane perfectionem satis aperte atque dilucide putamus expressam. Quid enim potest esse perfectius, quidve sublimius, quam Dei memoriam tam compendiosa meditatione complecti, atque [Illius scilicet versiculi: Deus, in adiutorium meum intende, etc., de quo supra (Cap. 10).] unius versiculi volutatione a cunctis visibilium terminis demigrare, et quodammodo affectus orationum cunctarum brevi sermone concludere || Et idcirco unum quod superest, adhuc nobis precamur exponi, quemadmodum hunc eumdem versiculum quem nobis vice formulae tradidisti, stabiliter retinere possimus, ut sicut per Dei gratiam sumus a saecularium cogitationum ineptiis liberati, ita spiritales quasque immobiliter retineamus.
Cassianus HOME

bav560.227 csg574.251 ubbB_V_0013.97r