monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 1, 10, X. De institutione orationis perpetuae. <<<     >>> XII. Interrogatio quemadmodum spiritales cogitationes immobiliter teneantur.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT XI. De perfectione orationis, ad quam praedicta traditione conscenditur.

1 Istam mens indesinenter formulam teneat, donec usu eius incessabili et iugi meditatione firmata, cunctarum cogitationum divitias amplasque substantias abiiciat et refutet, atque ita versiculi huius paupertate constricta, ad illam Evangelicam beatitudinem quae inter caeteras beatitudines primatum tenet, prona facilitate perveniat.
2 Beati, enim, inquit, pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V]. Et ita per istiusmodi paupertatem egregius pauper existens, illud propheticum implevit eloquium. Pauper et inops laudabunt nomen tuum [Psal. LXXIII]. Et revera quae maior aut sanctior potest esse paupertas quam illius qui nihil se praesidii, nihil virium habere cognoscens, de aliena largitate quotidianum poscit auxilium, et vitam suam atque substantiam singulis quibusque momentis divina ope intelligens sustentari, verum se mendicum Domini non immerito profitetur, suppliciter ad eum quotidie clamans, Ego autem mendicus et pauper sum, Deus, adiuva me [Psal. XXXIX]? Et sic ad illam quoque multiformem scientiam Dei ipso illuminante conscendens, incipiat deinceps sublimioribus ac sacratioribus mysteriis saginari, secundum illud quod dicitur per Prophetam: Montes excelsi cervis, [Div. Hieronymus epistol. 3 legit: Petra refugium leporibus. Pro quo, inquit, multi herinaceis legunt. Herinaceus animal est parvum, et fugax, et spinarum sentibus praegravatum. Et in epistol. ad Suniam et Fretellam (Epist. 135): Petra refugium herinaceis, pro quo in Hebraeo positum est sephanium; et omnes χοιρογρυλλίους voce simili transtulerunt. Soli Septuaginta, lepores interpretati sunt, τοῖς λαγωοῖς, id est, petra refugium leporibus. Sciendum est animal esse non maius hericio, habens similitudinem muris et ursi: unde et in Palaestina κτομῦς dicitur; et magna est in istis regionibus huius generis abundantia, semperque in cavernis petrarum et terrae foveis habitare consueverunt. Sic Hieronymus. Isidorus vero lib. XII Origin. cap. 3: Ericius, inquit, qui et herinaceus dicitur, animal spinis coopertum, quod exinde dicitur cognominatum, eo quod subigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid senserit, primum se subigit, atque in globum conversus in sua arma recolligit (Vide Plinium lib. VIII cap. 37). Haec ipse. Porro assimilatur hic monachus ericio, sive herinaceo, varia ratione: 1o propter innocentiam et simplicitatem; 2o propter cautionem et prudentiam naturalem, qua sibi refugium quaerit in cavernis seu foraminibus petrarum, vel intra seipsum se recolligit ac revolvit, ut undique suis spinis tectus ac tutus maneat; 3o propter humilitatem seu parvitatem. Verum longe aliter de ericio eiusque natura et significatione ratiocinatur D. Gregorius in Pastorali (I Par. c. XII), ut ibi videre est.] petra refugium erinaciis [Psal. CIII]. Quod satis proprie huic quem diximus sensui coaptatur; eo quod quisquis in simplicitate atque innocentia perseverans, nulli est noxius vel molestus, sed sua tantum simplicitate contentus, solummodo se ab insidiantium praeda desiderat contutari, velut erinacius spiritalis effectus, iugi evangelicae illius [Petram evangelicam allegorice Christum intelligit: in cuius foraminibus, id est, vulneribus, spiritualis ericius, id est, humilis monachus suum habet subterfugium, asylum ac tutamen: de qua quidem petra ait Apostolus ad Corinthios: Bibebant autem de spirituali consequente eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X). Et Psalmista: Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram (Psal. XXXVI). Et Sponsus in Canticis: Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae (Cantic. II). Denique illud evangelicum: Posuit fundamentum super petram (Lucae VI). Etiam de Petra evangelica, id est, Christo, a Patribus subinde exponitur. D. Basilius apud S. Thomam in Catena aurea: Ponere, inquit, fundamentum super petram, hoc est, inniti fidei Christi, ut immobilis perseveret in adversis, sive humanitus, sive divinitus accidant.] petrae velamine protegatur, id est, memoria Dominicae passionis, praedictique versiculi incessabili meditatione munitus, infestantis inimici declinet insidias.
3 De his spiritalibus erinaciis et in Proverbiis ita dicitur: Et [Vulgo legimus: Lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum.] erinacii gens invalida qui fecerunt in petris domos suas. Et revera quid invalidius christiano, quid infirmius monacho, cui non solum nulla iniuriarum vindicta suppeditat, sed ne levis quidem tacitaque commotio saltem intrinsecus pullulare conceditur?
4 Quisquis autem ex hoc proficiens statu, non solum innocentiae simplicitatem possidet, sed etiam discretionis virtute munitus, virulentorum serpentium exterminator effectus est, habens contritum Satanam sub pedibus suis, et ad figuram rationabilis cervi mentis alacritate pervenit, pascetur in propheticis atque apostolicis montibus, id est, excelsissimis eorum ac sublimissimis sacramentis; quorum iugi pascuo vegetatus, omnes quoque psalmorum affectus in se recipiens, ita incipiet decantare, ut eos non tamquam a Propheta compositos, sed velut a se editos, quasi orationem propriam profunda cordis compunctione depromat, vel certe ad suam personam aestimet eos fuisse directos, eorumque sententias non tunc tantummodo per Prophetam aut in Propheta fuisse completas, sed in se quotidie geri implerique cognoscat. Tunc enim Scripturae divinae nobis clarius perpatescunt, et quodammodo earum venae medullaeque panduntur, quando experientia nostra earum non tantum percipit, sed etiam praevenit notionem, sensusque verborum non per expositionem nobis, sed per documenta reserantur.
5 Eumdem namque recipientes cordis affectum quo quisque decantatus vel conscriptus est psalmus, velut auctores eius facti, praecedemus magis intellectum ipsius, quam sequemur; id est, ut prius dictorum virtutem quam notitiam colligentes, quid in nobis gestum sit, vel quotidianis geratur incursibus, superveniente eorum meditatione quodammodo recordemur, et quid in nobis vel negligentia nostra pepererit, vel diligentia conquisierit, vel providentia divina contulerit, vel instigatio fraudaverit inimici, vel subtraxerit lubrica ac subtilis oblivio, vel intulerit humana fragilitas, seu improvida fefellerit ignoratio, decantantes reminiscamur. Omnes namque hos affectus in Psalmis invenimus expressos, ut ea quae incurrerint, velut in speculo purissimo pervidentes, efficacius agnoscamus, et ita [Ita Ciaconius in editione Lugdunensi, puto, et Romana; et hoc, credo, sensu, ac si dicatur: experientia rerum magistra edocti, quod in proverbio est. Quae quidem lectio et sensus non male antece dentibus et consequentibus cohaeret. At plerique alii habent: Magistris affectibus eruditi. Quos secutus Paraphrastes: Eruditi, inquit, affectibus propriis, tamquam magistris, palpemus ea, non quasi audita, etc., quae et Gallicus interpres verbo tenus expressit.] magistrantibus effectibus [Lips. in marg. affectibus] eruditi, non ut audita, sed tamquam perfecta palpemus, nec tamquam memoriae commendata, sed velut ipsi rerum naturae insita, de interno cordis parturiamus affectu, ut eorum sensus non textu lectionis, sed experientia praecedente penetremus, atque ita ad illam orationis incorruptionem mens nostra perveniat, ad quam in superiore tractatu, quantum Dominus donare dignatus est, ordo collationis ascendit (Collat. IX cap. 29), quae non solum nullius imaginis occupatur intuitu, sed etiam nulla vocis, nulla verborum prosecutione distinguitur, ignita vero mentis intentione per ineffabilem cordis excessum inexpugnabili spiritus alacritate profertur, quamque mens extra omnes sensus ac visibiles effecta materias, gemitibus inenarrabilibus atque suspiriis profundit ad Deum.
Cassianus HOME

bav560.224 csg574.248 ubbB_V_0013.96r

Cassianus, Collationes, 1, 10, X. De institutione orationis perpetuae. <<<     >>> XII. Interrogatio quemadmodum spiritales cogitationes immobiliter teneantur.
monumenta.ch > Cassianus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik