monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 1, 10, IX. Responsio de efficacia intellectus, qui per experientiam colligitur. <<<     >>> XI. De perfectione orationis, ad quam praedicta traditione conscenditur.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT X. De institutione orationis perpetuae.

1 Quapropter, secundum illam institutionem quam parvulorum eruditioni prudentissime comparastis, qui alias elementorum traditionem primam percipere non possunt, nec eorum vel agnoscere lineas, vel intrepida manu queunt describere characteres, nisi [Ciaconius et alii legunt: Quam protypis quibusdam et formulis, etc. Sumitur autem hic typus sive protypon pro scriptura exemplari ad imitandum proposita. Cuius occasione non erit alienum hic notasse varium ac multiplicem scribendi modum, sive materiam scriptioni aptatam apud veteres, ante usum chartae nostrae inventum. Primum enim in cera, seu ceratis in tabulis, sive pugillaribus (quales etiamnum circumferuntur), instrumento quodam vel ferreo vel aenaeo, alteriusve materiae, quasi grandi acu, scribebant, illudque stylum aut graphium vocabant. Unde et dicendi genus stylum adhuc dicimus, et pugillares dicti, quod stylo in his pungendo scriberetur. Qua de re si antiquitatis testimonia requiris, occurrit Plinius lib. I Epistol.: Erant, inquit, in proximo non venabulum aut lancea, sed stylus et pugillares: meditabar aliquid, enotabamque; ut si manus vacuas, plenas tamen ceras referrem. Div. Hieronymus epistol. 7 eleganter et apposite ad hunc locum tradit modum quo doceatur infantula scribere, ubi haec inter alia: Cum coeperit trementi manu stylum in cera ducere, vel alterius superposita manu teneri, regantur articuli, vel in tabula sculpantur elementa: ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia, ut foras non queant evagari. Et rursus epistol. 20: Tremula manus per curvos cerae tramites errantem stylum ducit. Secundo, in palmarum foliis. Auctor Varro apud Servium ad VI Aeneid.: In foliis palmae interdum notis, interdum sermonibus scribebat. Tertio, in tenuissimis arborum corticibus: cuius generis arbor papyrus apud Aegyptios huic usui aptissima, ut alias notatum (Collat. 3, cap. ult.); a cuius nomine etiam hodie chartas nostras, quae ex contritis linteis fiunt, papyrum rudem appellamus, quod eumdem nobis praestent usum, quem olim Aegyptiis praestabat papyrus. Quarto, in membranis seu tenuibus pelliculis quae Pergami primum inventae, unde et pergamenae sunt appellatae. Plinius lib. VII cap. 11: In nuce, ait, conclusam Iliada Homeri, carmen in membrana scriptum tradidit Cicero. Div. Hieronymus epistol. 42 ad Niceam: Rudes illi Italiae homines, quod Cascos Ennius appellat, qui sibi, ut in Rhetorica Cicero ait, ritu ferino victum quaerebant, ante chartae et membranarum usum, aut in dedolatis e ligno codicillis, aut in corticibus arborum mutuo epistolarum alloquia missitabant: unde et portitores illarum tabellarios, et scriptores a libris arborum librarios vocavere. Quinto. Fuit denique vetus, publica quidem monimenta in plumbeis voluminibus, privata vero in linteis textis scribendi mos. De quo etiam meminit Plinius lib. XIII cap. 11, Symmachus epistol. 34 lib. IV, Ausonius Paulino epistol. XXIII, unde libri lintei, Livio lib. IV (Vide etiam Trithemium lib. de Polygraphia).] quam primum typis quibusdam et formulis cerae diligenter impressis, effigies eorum exprimere contemplatione iugi et quotidiana imitatione consuescant; huius quoque spiritalis theoriae tradenda vobis est formula, ad quam semper tenacissime vestrum intuitum defigentes, vel eamdem salubriter volvere indirupta iugitate discatis, vel sublimiores intuitus scandere illius usu ac meditatione possitis. Haec igitur vobis huius quam quaeritis disciplinae atque orationis formula proponitur, quam unusquisque monachus ad iugem Dei memoriam tendens incessabili cordis volutatione meditari, expulsa omnium cogitationum varietate, consuescat, quia nec alias eam ullo modo poterit retentare, nisi ab omnibus fuerit corporalibus curis ac sollicitudinibus absolutus. Quae sicut nobis a paucis, qui antiquissimorum patrum residui erant, tradita est, ita a nobis quoque non nisi rarissimis ac vere sitientibus intimatur. Erit itaque ad perpetuam Dei memoriam possidendam, haec inseparabiliter proposita vobis formula pietatis: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. [Eximia et amplissima commendatio illius versiculi Davidici: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Cuius multiplices usus utilitatesque tanta orationis copia et splendore prosequitur, ut nihil addi posse videatur. Hinc Cassiodorus in expositione eiusdem psalmi: Hunc locum, inquit, facundissimus Cassianus in decima collatione, plurima de eius utilitate disserens, tanto honore concelebrat, ut quidquid monachi assumpserint, sine huius versiculi trina iteratione non inchoent; quem repetita saepius laude congeminans, nimis utilem esse probat eius memoriam. Porro hanc Cassiani, sive abbatis Isaaci doctrinam doctor Navarrus tanti fecit, ut pene totum hoc caput in suum inseruerit commentarium de Oratione cap. 19, ubi sic exorditur: Ut iugiter Dei opt. max. recordemur, et assuescamus iugi orationi, praesertim mentali et brevi, ubicumque simus, et quidquid agamus, citra impedimentum nostrarum actionum, cum magna consolatione et fructu animarum, bonum est uti illo versiculo Psalmographi: Deus, in adiutorium meum intende, etc. Ita Navarrus. Ut autem huius doctrinae summam breviter perstringamus, valet in primis ille versiculus toties hic repetitus, primo ad omnes pios affectus excitandos; unde et formulam pietatis nuncupat Auctor. Secundo, ad omnes tentationes superandas aut repellendas; qua ratione murus inexpugnabilis, lorica impenetrabilis, ac munitissimus clypeus merito dicendus est. Tertio, adversus omnes animi morbos: pravas inclinationes, affectiones, vitiorum, praesertim carnalium, titillationes, irritamenta, pericula occasionesque peccatorum. Quarto, adversus nocturnas etiam daemonum illusiones, infestationes, etc. Valet denique ad perpetuam Dei memoriam retinendam, ad iugem et assiduam orationem facile et sine molestia tenendam (Vide Bellarminum in prooemio huius psalmi). Proinde assidue, in omni loco, tempore, noctu, interdiu, in prosperis, in adversis, in omni negotio spirituali, in omni tentatione nobis pronuntiandus, mente et ore versandus ac repetendus: quemadmodum et de signo crucis, quod cum hoc versiculo adhiberi solet, ait Tertullianus lib. de Corona Militis (Cap. 3): Ad omnem progressum atque promotum, ad omnem aditum, et exitum, ad vestitum, ad calceatum, ad lavacra, ad mensas, ad limina, ad cubicula, ad sedilia, quandocumque nos conversatio exercet, frontem crucis signaculo terimus. Postremo occurrit etiam illud notandum, quod ad huius versiculi commendationem magnopere pertinet, quod horae canonicae ab eodem inchoentur. Quod notavit Turrecrematus (Post Durandum lib. V Ration. cap. 2) ita commentans in cap. 9 Regulae (Div. Benedicti, cap. 8), ubi dicitur: Hiemis tempore, praemisso in primis versu; Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina, etc. Quia, inquit, ut Dominus ait in Evangelio Ioan. XV: Sine me nihil potestis facere, merito S. Pater officium divinum a devota oratione inchoandum disponit, quae secundum doctrinam in collationibus Patrum traditam, in omni articulo, incessabili iugitate fundenda est, in prosperis et in adversis. In prosperis, ne extollamur; in adversis, ut eruamur. Praeterea cum secundum Apostolum, Omnia in Dei nomine facienda sint (I Cor. X), merito est ab eo inchoandum. Item Glossa super illud psalm. LXIX: Deus, in adiutorium meum intende, dicit: Nota quod versiculus iste ante omnes horas in initio praedicitur; quia cum orare debemus, maxime tunc nititur diabolus, ut muscae morientes perdant suavitutem unguenti (Eccles. X). Contra ergo illius insultus auxilium ante omnia a Domino postulamus. Circa hoc autem notandum est, quod contingit tribus modis peccare, videlicet corde, ore et opere; ideoque tribus modis, ut dicitur in Rationali divinorum officiorum, horae inchoantur, videlicet Completorium per: Converte nos, Deus salutaris noster, contra peccatum cordis: nocturnae horae, per: Domine, labia mea aperies, contra peccatum oris; aliae vero horae, per: Deus, in adiutorium meum intende, contra peccatum operis (Durand. Ration. lib, V cap. 2). Et quoniam in peccato cordis et oris est aliquid operis, ideo in omnibus horis tam nocturnis quam diurnis dicitur: Deus, in adiutorium meum intende. Monachi vero ex institutione S. P. Benedicti in hoc cap. dicunt primo in nocturnis horis: Deus, in adiutorium meum intende, et postea: Domine, labia mea aperies. Quia sine Dei adiutorio nec cor nec labia ad ipsius laudem aperiri valent. Ita Turrecrematus. Porro eumdem illum versiculum qui a S. P. N. Benedicto horis canonicis primum in suis monasteriis anteponi iussus fuerat, Gregorius Magnus pontifex, ab universa Ecclesia eisdem praemitti auctoritate Pontificia praecepit, adiectis versiculis Gloria Patri, et, Sicut erat, ut scribit Arnoldus Wion Cassinensis lib. V Ligni vitae, in Gregorio. De eodem versu Walfridus Strabo lib. de Rebus Ecclesiasticis cap. 25 habet: Sane versum qui in capite omnium (praeter Missas) officiorum quae horis canonicis exhibentur, dici solet, id est: Deus, in adiutorium meum intende, et reliqua, Patres antiqui suis collationibus videntur statuisse, omnibus, non tantum officiis, sed etiam operibus praemittendum: ut invocatio divinae opitulationis, initio cuiuslibet actionis assumpta, faciliorem facit et postulandi constantiam, et obtinendi virtutem. In agendis autem mortuorum, et circa passionis Dominicae solemnitatem, inchoationes et expletiones officiorum, non ut in caeteris fiunt; tristitiae videlicet significandae causa. Haec ille.] Hic namque versiculus non immerito de toto Scripturarum excerptus est instrumento.
2 Recipit enim omnes affectus quicumque inferri humanae possunt naturae, et ad omnem statum atque universos incursus proprie satis et competenter aptatur. Habet siquidem adversus universa discrimina invocationem Dei, habet humilitatem piae confessionis, habet sollicitudinis ac timoris perpetui vigilantiam, habet considerationem fragilitatis suae, exauditionis fiduciam; confidentiam praesentis, semperque astantis praesidii.
3 Qui enim iugiter suum invocat protectorem, certus est eum esse semper praesentem. Habet amoris et charitatis ardorem, habet insidiarum contemplationem inimicorumque formidinem, quibus perspiciens semetipsum die noctuque vallatum, confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari. Hic versiculus omnibus infestatione daemonum laborantibus inexpugnabilis murus est, et impenetrabilis lorica, ac munitissimus clypeus.
4 Iste in acedia et anxietate animi collocatos, seu tristitia, vel cogitationibus quibuscumque depressos, salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem invocat inspicere iugiter nostra certamina, atque a suis supplicibus non abesse. Iste nos in spiritalibus successibus cordisque laetitia constitutos admonet extolli penitus non debere, nec inflari de prospero statu, quem sine protectore Deo retineri non posse testatur, dum non solum eum semper, sed etiam velociter ut sibi auxilietur, implorat.
5 Iste, inquam, versiculus unicuique nostrum in qualibet qualitate degenti necessarius et utilis invenitur. Nam qui se semper et in omnibus desiderat adiuvari, manifestat quod non tantum in rebus duris ac tristibus, sed etiam in secundis ac laetis pari modo Deo egeat adiutore; ut quemadmodum ex illis erui, ita in istis eum faciat immorari, in neutro sciens humanam fragilitatem sine illius opitulatione subsistere.
6 Gastrimargiae passione perstringor, cibos quos eremus ignorat inquiro; et in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum, atque ad illorum desideria sentio me invitissimum trahi; dicendum proinde mihi est: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Anticipare horam statutae refectionis instigor, seu modum iustae ac solitae parcitatis retinere cum magno cordis mei dolore contendo; cum gemitu mihi est proclamandum: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
7 Ieiuniis me ob impugnationem carnis districtioribus indigentem stomachi prohibet lassitudo, seu ventris ariditas constrictioque deterret; ut effectus meo desiderio tribuatur, vel certe ut aestus carnalis concupiscentiae absque temperamento districtioris ieiunii conquiescat, orandum mihi est: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
8 Accedens ad refectionem, hora legitima suggerente, perceptionem panis exhorreo, atque ab omni esu naturalis necessitatis excludor; cum eiulatu proclamandum est mihi: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Volentem me ob stabilitatem cordis insistere lectioni, interpellans capitis prohibet dolor, horaque tertia faciem meam ad sacram paginam somnus allidit; ac deputatum quieti tempus, vel transgredi, vel praevenire compellor, ipsum denique canonicum synaxeos psalmorumque modum intercidere me gravissima somni cogit impressio; similiter proclamandum est mihi: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
9 Sublato ab oculis meis sopore, multis me noctibus, diabolicis insomniis, video fatigatum, omnemque a palpebris meis refectionem nocturnae quietis exclusam; cum suspiriis orandum est mihi: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Adhuc me in colluctatione positum vitiorum titillatio carnis repente compungit, et ad consensum pertrahere dormientem blanda oblectatione conatur; ne ignis alienus exaestuans urat suave olentes flosculos castitatis, clamandum mihi est: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
10 Exstincta sentio libidinis incentiva, et genitalem membris meis intepuisse fervorem, ut parta haec virtus, immo gratia Dei in me diutius vel perpetuo perseveret, intente dicendum est mihi: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Irae, philargyriae, tristitiae stimulis inquietor, cogorque propositam atque amicam mihi interrumpere lenitatem; ne in amaritudinem fellis perturbatione furoris abducar, cum summo mihi gemitu proclamandum est: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
11 Acediae, cenodoxiae, superbiae elatione pertentor, ac de aliorum negligentia vel tepore quiddam sibi mens subtili cogitatione blanditur; ne in me praevaleat haec inimici in me perniciosa suggestio, cum omni contritione cordis orandum est mihi: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Humilitatis et simplicitatis gratiam, superbiae tumore deposito, iugi compunctione spiritus acquisivi; ne rursum veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris moveat me [Psal. XXXV], graviusque de victoriae meae elatione confodiar, totis mihi proclamandum est viribus: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Evagationibus animae innumeris ac diversis, et instabilitate cordis exaestuo, nec cogitationum dispersiones valeo coercere, ipsamque orationem meam fundare absque interpellatione atque phantasmate inanium figurarum, sermonumque et actuum retractatione non possum, tantaque me sentio sterilitatis huius ariditate constrictum, ut nullas omnino spiritalium sensuum generationes parturire me sentiam; ut de hoc animi squalore merear liberari, unde me gemitibus multis atque suspiriis expedire non possum, necessarie proclamabo: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
12 Directionem rursus animae, stabilitatem cogitationum, alacritatem cordis, cum ineffabili gaudio et mentis excessu, visitatione sancti Spiritus me sentio consecutum, secutum, exuberantia quoque spiritalium sensuum redundare, revelationem sacratissimorum intellectuum, et antea penitus mihi occultorum, repentina Domini illustratione percepi; ut in his merear diutius immorari, sollicite mihi est frequenterque clamandum: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
13 Nocturnis daemonum terroribus circumvallantibus exagitor, et immundorum spirituum phantasmatibus inquietor; spes ipsa mihi salutis ac vitae, trepidationis horrore subtrahitur, ad salutarem versiculi huius portum confugiens totis viribus exclamabo: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Rursus cum fuero consolatione Domini reparatus, et ipsius animatus adventu velut innumeris angelorum millibus me sensero circumseptum, ita ut eorum quos morte gravius antea tremiscebam, et quorum tactum, immo viciniam, horrore mentis et corporis sentiebam, repente congressus expetere audeam ac provocare conflictus, ut in me constantiae huius vigor per Dei gratiam diutius immoretur, totis mihi est viribus proclamandum: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
14 Huius igitur versiculi oratio, in adversis ut eruamur, in prosperis ut servemur ne extollamur, incessabili iugitate fundenda est. Huius, inquam, versiculi meditatio in tuo pectore indirupta volvatur. Hunc in opere quolibet, seu ministerio, vel in itinere constitutus decantare non desinas. Hunc et dormiens, et reficiens, et in ultimis naturae necessitatibus meditare.
15 Haec volutatio cordis velut formula tibi salutaris effecta, non solum illaesum ab omni daemonum incursione custodiet, sed etiam cunctis te vitiis terrenae contagionis expurgans, ad illas invisibiles theorias coelestesque perducet, atque ad illum ineffabilem ac perpaucis expertum provehet orationis ardorem. Hunc versiculum meditanti tibi somnus irrepat, donec ineffabili eius exercitatione formatus, etiam per soporem eum decantare consuescas.
16 Hic tibi expergefacto primus occurrat, is te evigilante cogitationes anticipet universas, iste te de tuo surgentem cubili curvationi genuum tradat, atque illinc deinceps ad omne opus actusque deducat, hic te omni tempore prosequatur; hunc meditaberis secundum praecepta legislatoris, sedens in domo et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens; hunc scribes in limine et ianuis oris tui; hunc in parietibus domus tuae ac penetralibus tui pectoris collocabis, ita ut haec ad orationem procumbenti sit tibi acclivis decantatio; et exinde consurgenti atque ad omnes usus vitae necessarios incedenti fiat erecta et iugis oratio.
Cassianus HOME

bav560.217 csg574.243 ubbB_V_0013.94v

Cassianus, Collationes, 1, 10, IX. Responsio de efficacia intellectus, qui per experientiam colligitur. <<<     >>> XI. De perfectione orationis, ad quam praedicta traditione conscenditur.
monumenta.ch > Cassianus > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik