monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 1, 10, VIII. Interrogatio super eruditione perfectionis per quam possimus ad perpetuam Dei memoriam pervenire. <<<     >>> X. De institutione orationis perpetuae.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT IX. Responsio de efficacia intellectus, qui per experientiam colligitur.

1 Isaac: Inquisitio vestra tam minuta atque subtilis proximae puritatis praesignat indicium. Nec enim de his saltem interrogare, non dicam introspicere atque discernere, quispiam praevalebit, nisi quem diligens et efficax mentis industria ac sollicitudo pervigil ad perscrutandam istarum profunditatem provexerit quaestionum, castigataeque vitae iugis intentio per experientiam fecerit actualem attentare puritatis huius limina ianuasque pulsare.
2 Et idcirco quoniam video vos non dicam pro foribus orationis illius verae de qua disserimus astitisse [Al. astare], sed ipsis quodammodo experientiae manibus penetralia eius et interiora palpare, et quaedam membra iam iamque contingere, nec me laboraturum credo, ut iam intra aulam quodammodo ipsius oberrantes, in adyta quoque, in quantum Dominus direxerit, introducam, nec vos ad introspicienda haec quae demonstranda sunt, ullo difficultatis obstaculo retardandos.
3 Proximus enim cognitioni est, qui quid inquirere debeat, prudenter agnoscit, [Nam qui nihil scit, nihil dubitat, ait Aristoteles. Hinc Apostolus: Qui se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Et Socrates Graecorum sapientissimus iudicatus: Hoc, inquit, scio quod nihil scio, ut refert etiam Div. Hieronymus in epist. ad Paulinum.] nec a scientia longe est qui coepit intelligere, quid ignoret. Et idcirco non vereor notam proditionis vel levitatis incurrere, si ea, quae in superiore tractatu de perfectione orationis disserens disputationi subtraxeram, propalavero; quorum virtutem vobis in hoc exercitio ac studio collocatis, etiam sine ministerio nostri sermonis, per Dei gratiam arbitror fuisse reserandam.
Cassianus HOME

bav560.216 csg574.243 ubbB_V_0013.94r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik