monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 1, 10, VII. In quo finis et consummatio nostrarum orationum consistat. <<<     >>> IX. Responsio de efficacia intellectus, qui per experientiam colligitur.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT VIII. Interrogatio super eruditione perfectionis per quam possimus ad perpetuam Dei memoriam pervenire.

1 Germanus: Maior nobis ad praeteritae collationis illius admirationem, ob quam huc recurrimus, magnitudo stuporis accrescit. Quantum enim incitamento doctrinae huius ad desiderium perfectae beatitudinis inflammamur, tanto maiore desperatione concidimus, ignorantes quemadmodum disciplinam tantae sublimitatis expetere vel obtinere possimus. Quapropter quae in cella positi diutina meditatione volvere coeperamus, quia necesse est loquaci forsitan prosecutione proferre, quaesumus, ut explicari ea a nobis patienter admittas.
2 Quamquam sciamus beatitudinem tuam nullis offendi solere ineptiis infirmorum, quae vel ob hoc sunt in medium proferendae, ut quae in eis absurda sunt, corrigantur. Quantum itaque opinio nostra sese habet, [Scita et vulgata sententia, In omni arte et scientia a facilioribus et rudioribus principiis ad altiora et difficiliora progrediendum (Aristot. I Physic.).] cuiuslibet artis seu disciplinae perfectio necesse est ut a quibusdam mollibus incipiens rudimentis, facilioribus primum ac tenerrimis initiis imbuatur, [Hinc Paulus ad Corinthios adhuc in fide et doctrina Christiana rudes et imperitos scribens (I Cor. III): Non potui, inquit, vobis loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi (id est, simplicem et facilem doctrinam), non escam (solidum cibum, id est, perfectiorem, et de altioribus mysteriis doctrinam). Nondum enim poteratis; sed nec nunc quidem potestis, adhuc enim carnales estis. Sic ad Hebraeos V: Facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus, etc. Et Petrus in priore Canonica: Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. II). Quod exponit Glossa: Simpliciora rudimenta fidei de uberibus Matris Ecclesiae quaerite, id est, de utriusque Testamenti Doctoribus. In quo textu Apostoli, pro rationabiles, in emendatis Bibliis modo legitur rationabile, ut et Graece τὸ λογικὸν. Quod hic spectasse videtur Auctor. Sic D. Hieronymus in cap. LV Isaiae: Lac, inquit, significat innocentiam parvulorum. Qui mos ac typus in Occidentis Ecclesiis hodie usque servatur, ut renatis in Christo vinum lacque tribuatur. De quo lacte dicebat et Paulus: Lac vobis potum dedi, non solidum cibum. Et Petrus: Quasi modo nati parvuli, rationale lac desiderate. Idem alibi (In Ierem. XXXII) docet promissam esse Hebraeis terram lacte et melle manantem, quia solidum cibum capere non poterant, sed melle et lacte nutriebantur infantiae.] ut quodam rationabili lacte nutrita paulatim educataque succrescat, atque ita ab imis ad summa sensim gradatimque conscendat; quibus cum fuerit planiora principia et quodammodo ianuas arreptae professionis ingressa, ad penetrabiliora quoque perfectionis excelsa fastigia consequenter et absque labore perveniat.
3 Nam quemadmodum pronuntiare puerorum quispiam simplices poterit copulas syllabarum, nisi prius elementorum characteres diligenter agnoverit? Vel quomodo legendi peritiam consequetur, qui breves et perangustas descriptiones nominum necdum est idoneus coniugare? Qua autem ratione is qui peritia grammaticae disciplinae minus instructus est, vel rhetoricam facundiam, vel philosophicam scientiam consequetur? Quapropter huic quoque sublimissimae disciplinae per quam instruimur Deo iugiter inhaerere, non dubito quaedam institutionis esse fundamenta, quibus primum firmissime collocatis, post haec superposita extollantur perfectionis excelsa fastigia.
4 Cuius haec esse principia tenuiter suspicamur, ut primum noverimus qua meditatione teneatur vel cogitetur Deus. Deinde hanc eamdem, quaecumque est, materiam quemadmodum valeamus immobiliter custodire, quod etiam non ambigimus culmen totius perfectionis existere. Et idcirco quamdam memoriae huius materiam qua Deus mente concipiatur, vel perpetuo teneatur, nobis cupimus demonstrari, ut eam prae oculis retentantes cum elapsos nos ab eadem senserimus, habeamus in promptu quo respicientes illico revertamur, ac resumere illam sine ulla circuitus mora et inquisitionis difficultate possimus.
5 Evenit namque ut cum de theoriis spiritalibus [Id est, a seriis et spiritalibus cogitationibus et meditationibus evagantes et abstracti, etc. Porro lectionum varietas in diversis exemplaribus hunc locum subobscurum et ambiguum reddit. Plantiniana editio, quam prius secuti fuimus, habet inferius: Materiam quaerimus illam, quae obruta est, qua spiritalem memoriam resuscitare possimus. At haec nostra posterior lectio, ut communior, ita et emendatior videtur, qua illud quae obruta est non ad memoriam spiritalem, sed ad materiam refertur. Cui etiam magis accedit Dionysiana paraphrasis in haec verba: Contingit quippe, ut dum a spiritalibus theoriis convertimur ad nos ipsos, quodam lethali sopore, et dein quasi expergefacti quaerimus materiam quae interrupta est, per quam resuscitare possimus spiritalem memoriam, etc. Concordat et Gallica interpretatio Ioan. Lavardini, quam etiam in huiusmodi dubiis consulere haud incongruum duco; quae sic habet: Car il advient que quand extravagans hors les theories spirituelles, nous tombons en nous mesmes, et venons à songer à nos affections, et affaires, transportez leans, comme par un sommeil mortel, et que comme resveillez, nous cerchons ceste matiere (qui a esté accablée en nous) par laquelle nous puissions resusciter la memoire spirituelle, il advient, di-ie, que retardez par la longueur de la recerche, et inquisition, nous sommes derechef reiettez hors de nostre essay, de nostre effort et moyen, avant que nous la trouvions, etc.] evagati ad nosmetipsos velut de [Dionysius voculam de omisit. Videtur autem lethalis sopor hoc loco, quemadmodum et alibi, duobus modis exponi posse: 1o pro lethaeo a Lethe flumine, id est, profundo et gravi; vel pro lethifero, seu mortifero, id est, saluti animae noxio ac pernicioso.] lethali sopore convertimur, et tamquam expergefacti materiam quaerimus quae obruta est, qua spiritalem memoriam resuscitare possimus, retardati ipsius inquisitionis mora, priusquam reperiamus eam, a nostro conatu iterum devolvamur, et antequam spiritalis quidam pariatur intuitus, concepta cordis evanescat intentio.
6 Quam confusionem idcirco nobis accidere satis certum est, quia speciale aliquid prae oculis propositum, velut formulam quamdam, stabiliter non tenemus, ad quam possit vagus animus post multos anfractus ac discursus varios revocari, et post longa naufragia velut portum quietis intrare. Itaque fit ut hac ignoratione ac difficultate mens iugiter praepedita, errabunda semper et velut ebria per diversa iactetur; et ne illud quidem quod casu potius quam industria sibimet occurrerit spiritale, diu ac firmiter teneat, dum aliud ex alio semper recipiens, sicut introitus eorum atque principia, ita etiam finem discessumque non sentiat.
Cassianus HOME

bav560.213 csg574.241 ubbB_V_0013.93v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik