monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 1, 10, VI. Quibus ex causis uni cuique nostrum aut humilis Christus Iesus aut glorificatus appareat. <<<     >>> VIII. Interrogatio super eruditione perfectionis per quam possimus ad perpetuam Dei memoriam pervenire.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT VII. In quo finis et consummatio nostrarum orationum consistat.

1 Tunc enim perfecte consummabitur in nobis illa nostri Salvatoris oratio, qua pro suis discipulis oravit ad Patrem dicens, Ut dilectio qua dilexisti me, in eis sit, et ipsi in nobis; et iterum, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint [Ioan. XVII]; quando illa Dei perfecta dilectio, qua prior nos ille dilexit [I Ioan. IV], in nostri quoque transierit cordis affectum, hac Dominica oratione completa quam credimus nullo modo posse cassari.
2 Quod ita fiet, cum omnis amor, omne desiderium, omne studium, omnis conatus, omnis cogitatio nostra, omne quod videmus, quod loquimur, quod speramus, Deus erit, illaque unitas, quae nunc est Patris cum Filio, et Filii cum Patre, in nostrum fuerit sensum mentesque transfusa, id est, ut quemadmodum nos ille sincera et pura atque indissolubili diligit charitate, nos quoque ei perpetua et inseparabili charitate iungamur, ita scilicet eidem copulati, ut quidquid speramus, quidquid intelligimus, quidquid loquimur, Deus sit; in illum, inquam, pervenientes quem praediximus finem, quem idem Dominus orans in nobis optat impleri, Ut omnes sint unum, sicut nos unum sumus; ego in eis, et tu in me, ut sint et ipsi consummati in unum [Ioan. XVII]. Et iterum: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum (Ibid.). Haec igitur destinatio solitarii [Id est, monachi. Ita passim nominat Cassianus, praesertim lib. IX et X Institut. Graeci, ἡσυχαστὰς, hesychastas, id est, tacite et quiete agentes, ut scribit Iustinianus novella 5. Utramque nomenclaturam complexus est Ieremias versiculo illo, qui monachis apprime congruit: Sedebit solitarius, et tacebit; quia levabit se super se (Thren. III). De quo vide plura ad collat. 19 cap. 8.], haec debet esse omnis intentio, ut imaginem futurae beatitudinis in hoc corpore possidere mereatur, et quodammodo [De hac arrha, sive arrhabone, vide notata superius ad cap. 5 collat. 7.] arrham coelestis illius conversationis et gloriae incipiat in hoc vasculo praegustare. Hic, inquam, finis totius perfectionis est, ut eo usque extenuata mens ab omni situ carnali ad spiritalia quotidie sublimetur, donec omnis eius conversatio, omnis volutatio cordis, una et iugis efficiatur oratio [Qua nimirum compleatur ac perficiatur illud evangelicum: Oportet semper orare, et numquam deficere (Lucae XVIII). Et illud Apostolicum: Sine intermissione orate (Thes. ult.). De qua orationis iugitate et assiduitate instituta est haec collatio, ut patet ex fine praecedentis et toto huius decursu.].
Cassianus HOME

bav560.212 csg574.240 ubbB_V_0013.93r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik