monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 1, 10, V. Responsio de origine haereseos superius comprehensae. <<<     >>> VII. In quo finis et consummatio nostrarum orationum consistat.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT VI. Quibus ex causis uni cuique nostrum aut humilis Christus Iesus aut glorificatus appareat.

1 Secundum mensuram namque puritatis suae, sicut superiore collatione praefatus sum (Collat. IX cap. 8), unaquaeque mens in oratione sua vel erigitur vel formatur; tantum scilicet a terrenarum ac materialium rerum contemplatione discedens, quantum eam status suae provexerit puritatis, feceritque [Tria genera hominum videntium Iesum, sive triplicem modum quo (ut habet titulus cap.) Iesus hominibus apparet, subtiliter distinguit et moraliter interpretatur. Quidam enim vident Iesum tantummodo ut carneum, sive carnalem, ut carnales Iudaei, qui Christum non nisi carneum et purum hominem agnoscebant; vel qui Deum ut carneum et corporeum imaginantur, ut Anthropomorphitae, de quibus supra; vel Ariani, qui Christum non nisi carnem et creaturam asserebant; vel Nestoriani, qui Christum dividebant, hoc est, personam hominis a persona Verbi in Christo separabant, et Christum non Deum, sed θεοφόρον, id est, Deiferum appellabant. Alii vident Iesum ut humilem, id est, parvulum, ut rudes et imperfecti Christiani, qui Christi humanitatem et humana eius opera solummodo considerant; vel, ut hic habetur, in operibus externis vitae activae dumtaxat occupantur, ut Martha in Evangelio (Lucae X), et illi ad quos Apostolus scribebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV). Alii denique vident et contemplantur Iesum ut gloriosum, qui eius divinitatem et glorificationem aliaque divina et sublimia mysteria assidue recolunt et meditantur, ut pii, et perfecti monachi, et contemplativi, qui cum Maria eligunt partem meliorem, quae non auferetur ab eis.] Iesum vel humilem adhuc, vel carneum, vel glorificatum in maiestatis suae gloria venientem, internis obtutibus animae pervideri.
2 Non enim poterunt Iesum intueri venientem in regno suo, quia adhuc sub illa quodammodo Iudaica infirmitate detenti, non queunt dicere cum Apostolo: Et si cognovimus [Secundum carnem, id est, carnalem et visibilem corporis praesentiam: Sed iam nunc non novimus, id est, non ea ratione veneramur, ut qui visibili corpore praesens esse desierit.] secundum carnem Christum; sed nunc iam non novimus [II Cor. V]. Sed illi soli purissimis oculis divinitatem ipsius speculantur, qui de humilibus ac terrenis operibus et cogitationibus ascendentes cum illo secedunt in excelso solitudinis monte, qui liber ab omnium terrenarum cogitationum ac perturbationum tumultu, et a cunctorum vitiorum permixtione secretus, fide purissima ac virtutum eminentia sublimatus, gloriam vultus eius ac claritatis eius revelat imaginem his qui merentur eum mundis animae obtutibus intueri.
3 Caeterum videtur Iesus etiam ab his qui in civitatibus et castellis ac viculis commorantur, id est, qui in actuali conversatione sunt atque in operibus constituti; sed non in illa claritate qua illis apparuit qui cum ipso possunt in praedicto virtutum monte conscendere, id est, Petro, Iacobo et Ioanni [Matth. XVII]. Ita enim in solitudine et Mosi apparuit [Exod. III], et Eliae locutus est [III Reg. XVIII ] [et XIX]. Quod volens noster Dominus confirmare ac perfectae nobis relinquere puritatis exempla, et quidem cum ipse fons inviolabilis sanctitatis ad obtinendam puritatem secessionis adiutorio ac solitudinis beneficio extrinsecus non egeret (non enim poterat ullis turbarum sordibus puritatis plenitudo maculari, nec contaminari humano consortio qui universa polluta emundat atque sanctificat), secessit tamen solus in montem orare [Matth. XIV], per hoc scilicet nos instruens suae secessionis exemplo, ut si interpellare nos quoque voluerimus Deum puro et integro cordis affectu, ab omni inquietudine et confusione turbarum similiter secedamus, ut in hoc corpore commorantes ad similitudinem quamdam illius beatitudinis quae in futuro repromittitur sanctis, vel ex parte aliqua nos aptare possimus, sitque nobis omnia et in omnibus Deus [I Cor. XV].
Cassianus HOME

bav560.211 csg574.239 ubbB_V_0013.92v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik