monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 1, 10, IV. De reditu ad abbatem Isaac, et discussione erroris quem senex praedictus incurrit. <<<     >>> VI. Quibus ex causis uni cuique nostrum aut humilis Christus Iesus aut glorificatus appareat.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT V. Responsio de origine haereseos superius comprehensae.

1 Isaac: Non est mirandum hominem simplicissimum, et de substantia ac natura divinitatis numquam penitus eruditum, rusticitatis vitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri, vel decipi potuisse, et, ut ita dicam verius, in errore pristino perdurare, qui non recenti, sicut putatis, daemonum illusione, sed ignoratione pristinae gentilitatis infertur, dum [Ut illi, de quorum numero se esse finxit ille, qui S. Antonio in eremo sub forma homunculi apparuit, et quisnam esset interroganti respondit: Mortalis ego sum, et unus ex accolis eremi quos vario delusa errore gentilitas Faunos, Satyrosque et Incubos vocans colit (D. Hieron. in Vita Pauli).] secundum consuetudinem erroris illius quo daemones hominum figura compositos excolebant, nunc quoque illam incomprehensibilem atque ineffabilem veri numinis maiestatem sub circumscriptione alicuius imaginis aestimant adorandam; nihil se retinere vel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quamdam, quam in supplicatione positi iugiter interpellent, eamque circumferant mente, ac prae oculis teneant semper affixam. Super quorum hoc errore competenter dirigitur illa sententia: Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei [Erasmus in annotationibus legit in ablativo, in similitudine, eo quod Graece habeatur ἐν ὁμοιώματι. Quod ita dictum est, inquit, quasi dicatur, per assimilationem imaginis, ut sensus sit: Mutaverunt gloriam Dei figurando sibi imagines, quibus putabant se verum Deum, qui incorporeus est, exprimere. Tales erant adversus quos disputat Paulus Actor. XVII, arrepta occasione ex inscriptione altaris, Ignoto Deo; ubi post multa, sic tandem infert: Genus ergo cum simus Dei, non debemus existimare auro, et argento, aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominum, divinum esse simile. Sic ipse. Qui quidem commentarius, quamvis bonus; quia tamen non optimi auctoris, non magnifaciendus est, praesertim cum Graeci interpretes, Chrysostomus, Oecumenius, Theophylactus, eodem modo interpretentur quo Latini, non ignorantes praepositionem ἐν frequenter usurpari pro ὡς, praesertim cum verbum adiunctum id postulat, ut hic.] in similitudinem imaginis hominis corruptibilis [Rom. I]. Ieremias quoque: Populus, inquit, meus mutavit gloriam suam in idolum [Ierem. II]. Qui error licet origine hac qua diximus quorumdam sensibus sit inolitus, nihilominus tamen in illorum quoque animis qui numquam gentili superstitione polluti sunt, sub colore testimonii huius quo dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Genes. I], imperitia seu rusticitate faciente, contractus est, ita ut etiam [Huius haeresis primum auctorem faciunt Audaeum quemdam, a quo Audiani, seu Vadiani, dicti sunt. Sic enim refert Nicephorus lib. XI cap. 14: Ea aetate Audaeus quoque quidam, et genere et lingua Syrus, fuit novorum dogmatum inventor. Primum namque cum perperam illud intellexisset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, Deum humana esse forma opinatus est, eumdemque corporalia habere membra existimavit, sacrae Scripturae sententiam non satis assecutus, quae divini Numinis operibus humanarum partium vocabula attribuit. Haec ille. Porro Theodoretus, quaest. 20 in Genesim, huiusmodi haereticos hoc argumento redarguit: Si propterea existimatur Deus habere corpus, quale habet homo, quia Scriptura describit eum tamquam instructum et praeditum membris humanis; simili ratione concluderetur hominem non esse similem Deo, nec ad eius imaginem et similitudinem factum. Etenim Zacharias cap. IV describit Deum septem oculos habentem, cum nos duos tantum habeamus; et Psalmo nonagesimo inducitur Deus habens pennas et alas, quibus nos caremus; et multa alia per metaphoram Deo attribuit Scriptura, quae si proprie et ad veritatem exigerentur, Deum facerent enormem atque monstrosum, et longe dissimillimum hominis. Non igitur imago Dei quaerenda est in hominis corpore, sed in animo, qui ut Deus, sic ipse rationis, consilii et sapientiae compos et capax est. Vide Abulensem et Pererium in Comment. in Genesim.] haeresis, quae dicitur Anthropomorphitarum, sub occasione detestandae huius interpretationis emerserit, quae immensam illam ac simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaci perversitate contendit; quam tamen, si quis fuerit catholicis dogmatibus institutus, ut gentilem blasphemiam detestabitur, et ita ad illam orationis purissimam perveniet qualitatem, quae non solum nullam divinitatis effigiem, nec lineamenta corporea (quod dictu quoque nefas est) in sua supplicatione miscebit, sed nec ullam quidem in se memoriam dicti cuiusdam vel facti speciem seu formam cuiuslibet characteris admittet.
Cassianus HOME

bav560.209 csg574.237 ubbB_V_0013.92r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik