monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 1, 10, III. Serapion in Anthropomorphitarum haeresim lapsus. <<<     >>> V. Responsio de origine haereseos superius comprehensae.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT IV. De reditu ad abbatem Isaac, et discussione erroris quem senex praedictus incurrit.

1 Licet nos eius rei quae nuper oborta est novitas, et praeteritae collationis quae super orationis statu digesta est, desiderium recurrere ad tuam beatitudinem postpositis omnibus invitaret, adiecit tamen aliquid huic cupiditati etiam abbatis Serapionis tam gravis error, nequissimorum (ut arbitramur) daemonum calliditate conceptus.
2 Non enim parva desperatione deiicimur, considerantes eum labores tantos, quos per quinquaginta annos in hac eremo laudabiliter exegit, ignorantiae huius vitio non solum penitus perdidisse, sed etiam perpetuae mortis incurrisse discrimen. Unde ergo, vel cur ei hic tam gravis error irrepserit, primum desideramus agnoscere; deinde quaesumus edoceri quemadmodum ad illam orationis qualitatem, de qua pridem non solum copiose, sed etiam magnifice disputasti, pervenire possimus.
3 In hoc enim profecit in nobis admirabilis illa collatio, ut stuporem tantummodo mentis incuteret, non quemadmodum eam perficere vel apprehendere valeremus, ostenderet.
Cassianus HOME

bav560.209 csg574.237 ubbB_V_0013.92r