monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 1, 10, II. De consuetudine celebrandi Paschatis in Aegypto. <<<     >>> IV. De reditu ad abbatem Isaac, et discussione erroris quem senex praedictus incurrit.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT III. Serapion in Anthropomorphitarum haeresim lapsus.

1 Inter hos ergo qui hoc detinebantur errore, fuit antiquissimae [Id est, austeritatis vel abstinentiae.] districtionis atque in actuali disciplina per omnia consummatus, nomine [Tres huius nominis anachoretas alibi designavimus, e quibus tertius Arsenoites, cui quinta collatio ab Auctore tribuitur de octo principalibus vitiis; quem quidem etiam hoc loco designari mihi persuadeo, cum nullam distinctionem indicarit Auctor qua intelligi possit alium esse ab eo qui hactenus nominatus et ex praecedentibus notus, sed potius eumdem esse ex attributis ei titulis colligendum reliquerit.] Serapion, cuius imperitia super praedicti dogmatis opinione tantum praeiudicabat cunctis veram tenentibus fidem, quantum ipse vel vitae merito vel antiquitate temporis omnes fere monachos anteibat.
2 Cumque hic sancti presbyteri Paphnutii multis adhortationibus ad tramitem rectae fidei non posset adduci, eo quod novella ei haec persuasio nec ab anterioribus aliquando comperta vel tradita videretur, accidit ut quidam diaconus summae scientiae vir nomine [Quis iste Photinus, incertum habeo. At certe non ille haeresiarcha, de quo div. Hieronymus in Catalogo, et Socrates lib. II cap. 3; nec ille rursum Photinus episcopus et martyr multo antiquior, utpote Irenaei praecessor. De quo idem Hieronymus epist. 84, Euseb. lib. V cap. 2 et 3. Apud Ioannem Moschum, vel, si mavis, Sophronium, in Prato Spirit. (Cap. 127) memoratur Photinus abbas, episcopus Phari. At noster hic Photinus non episcopus, sed diaconus dumtaxat asseritur, vir certe catholicus, et in doctrina fidei egregie versatus, et inde fortasse ad episcopatum provectus.] Photinus, desiderio videndi fratres qui in eremo eadem commanebant, de Cappadociae partibus adveniret.
3 Quem beatus Paphnutius summa gratulatione suscipiens, ad confirmationem fidei quae fuerat praedicti pontificis litteris comprehensa, producens in medium, coram cunctis fratribus sciscitatur, quemadmodum illud quod in Genesi dicitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Genes. I], catholicae totius Orientis interpretarentur Ecclesiae.
4 Cumque ille non secundum humilem litterae sonum, sed spiritaliter imaginem Dei ac similitudinem tradi ab universis Ecclesiarum principibus explanaret, idque copioso sermone ac plurimis Scripturarum testimoniis approbaret, nec posse in illam immensam et incomprehensibilem atque invisibilem maiestatem aliquid huiusmodi cadere quod humana compositione valeat ac similitudine circumscribi, quippe quae incorporea et incomposita simplexque natura sit, quaeque sicut oculis deprehendi, ita mente non valeat aestimari; tandem senex, multis ac validissimis doctissimi viri assertionibus motus, ad fidem catholicae traditionis attractus est.
5 Cumque super hoc eius assensu infinita vel abbatem Paphnutium vel nos omnes laetitia replevisset, quod scilicet virum tantae antiquitatis tantisque virtutibus consummatum, imperitia sola et simplicitate rusticitatis errantem, nequaquam usque ad finem deviare Dominus a tramite rectae fidei permisisset, et pro gratiarum actione surgentes preces Domino pariter funderemus, ita est in oratione senex mente confusus, eo quod [Ciaconius et alii legunt: Illam ἀνθρωπόμορφον imaginem deitatis; ἀνθρωπόμορφον, id est, speciem humanam referentem, seu humana forma effictam, ut supra expositum.] illam Anthropomorphitarum imaginem Deitatis, quam proponere sibi in oratione consueverat, aboleri de suo corde sentiret, ut in amarissimos fletus crebrosque singultus repente prorumpens, in terramque prostratus, cum eiulatu validissimo proclamaret, Heu me miserum!
6 tulerunt a me Deum meum, et quem nunc teneam non habeo, vel quem adorem aut interpellem iam nescio. Super qua re valde permoti, nec non etiam praeteritae collationis virtute adhuc in nostris cordibus insidente, ad abbatem Isaac redivimus, quem cominus intuentes his sermonibus adorsi sumus.
Cassianus HOME

bav560.207 csg574.235 ubbB_V_0013.91v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik