monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 1, 10, PRIMUM. <<<     >>> III. Serapion in Anthropomorphitarum haeresim lapsus.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT II. De consuetudine celebrandi Paschatis in Aegypto.

1 [Paraphrastes rudiore stylo et syntaxi: Mos iste in regione Aegypti servatur ex institutione antiqua, ut peracto Epiphaniorum die, quem sacerdotes illius provinciae dicunt esse diem baptismi Christi, vel nativitatis eius secundum carnem, unde et de utraque re illa unam tantum faciunt solemnitatem, non duas, sicut fit in Occidentis partibus. Sed male subiungit: Tunc itaque mittuntur epistolae, etc.; quasi diversa esset periodus, quam nemo non videt esse unam, et pendere ab illis verbis: Mos iste servatur, etc., nimirum ut mittantur epistolae, etc. Neque mihi placet quod superius pro traditione institutionem posuerit. Nam etsi traditio vim institutionis habeat, tamen traditionis vocabulum potius retinendum videtur adversus huius temporis sectarios, qui traditiones ecclesiasticas audire nesciunt, easque penitus respuunt aut subsannant. Vide decimam nonam annotationem Cuychii.] Intra Aegypti regionem [Mos iste a magno Nicaeno concilio initium habuit. Cum enim ibi sanctissime decretum fuisset festum Paschatis uno eodemque die, eoque dominico; ab omnibus fidelibus celebrandum esse, quaestio deinde agitari coepit de ratione diei Paschatis inveniendi, ut is certus statusque omnibus esset; cum alioqui periculum immineret ex diversa temporum supputatione, quae a diversis iniretur, ut licet fideles omnes die dominico Pascha celebrarent, tamen diversis id facturi essent diebus dominicis. Quamobrem, ait Baronius (Tom. III Annal. art. 325), quod omnibus constaret ex antiquissimo tempore Aegyptios hanc peculiarem sibi vindicasse scientiam, ut anni tempora necnon solis et lunae cursum pervestigarent; placuit sanctae synodo in Alexandrum Ecclesiae Alexandrinae episcopum hanc curam coniicere, qui, adhibitis secum viris calculandi peritissimis, creditum sibi munus diligenter exsolvit. Sed et successorum Alexandrinae Ecclesiae episcoporum S. synodus voluit esse id muneris et officii, ut quo potissimum die singulis annis celebrandum Pascha foret, Romanae Ecclesiae episcopis primum significarent, a quibus reliquae omnes Ecclesiae certiores redderentur. Hinc S. Leo primus ad Martianum imperat. scribens (Epist. 64): Paschale, inquit, festum, quo Sacramentum salutis humanae maxime continetur, quamvis in primo semper mense celebrandum sit; ita tamen est lunaris cursus conditione mutabile, ut plerumque sacratissimi diei ambigua currat electio, et ex hoc fiat plerumque, quod non licet, ut non simul omnis Ecclesia quod non nisi unum esse oporteat observet. Studuere itaque SS. Patres occasionem huius erroris auferre, omnem hanc curam Alexandrino episcopo delegantes: quoniam apud Aegyptios huius supputationis antiquitus tradita esse videbatur peritia, per quam qui annis singulis dies praedictae solemnitatis eveniret, sedi apostolicae indicaretur, huius scripti ad longinquiores Ecclesias indicium generaliter percurreret. Haec S. Leo. Eiusdem moris meminit etiam concilium Arelatense primum cap. 1, et Innocentius I, epist. 1, ad Aurelium. Perseveravit autem mos iste diu in Ecclesia Alexandrina, ut eius sedis episcopus paschales, quas vocabant, litteras daret, quibus Rom. pontificem primum de die Paschatis sequenti anno celebrandi commonefaceret, quamdiu videlicet catholici in illa Ecclesia sederunt episcopi. Interceptum vero fuit huiusmodi officium, cum eidem Ecclesiae haeresiarchae praesidere coepissent episcopi, quod catholici eorum litteras non reciperent. Sed pergamus in textu explicando, unde caetera huc spectantia magis elucescent.] mos iste antiqua traditione servatur, ut peracto [Epiphania dicitur femin. gen. singulari numero, et Epiphania neut. gen. numero plurali, ut hic, sicut et Theophania utroque genere et numero, et eodem significatu. Dicitur enim festum Theophaniorum, sicut Epiphaniorum, tam a Latinis quam a Graecis (Isidor. lib. I de Offic. Eccles. cap. 26, Athin. cap. 5, Amalar. lib. IV c. 44, Raban. lib. II cap. 32, Nicephor. lib. XV c. 28, Bud. in epistol.). Est autem dies manifestati Christi nati, quo primum manifestari coepit gentibus, cum eum magi adoraverunt: ideoque ἐπιφάνεια, id est, manifestatio, vel θεοφάνεια, id est, Dei manifestatio, seu exhibitio, nuncupatur; licet Gregorius Nazianzenus Theophaniam appellet diem (Orat. 38) quo Dominus Iesus Christus est natus. De die autem Epiphaniae, sive Epiphaniorum, duo singularia hic notantur. Primum (quod etiam notavit Baronius) apud Aegyptios natalem Christi eiusque baptismum non bifarie, ut hic dicitur, id est, duobus distinctis diebus, ut fit in Ecclesia Romana et Occidentali, sed uno eodemque die (sexto nimirum Ianuarii, quo die celebramus nos Epiphaniam Domini, seu festum Trium Regum) celebrari consuevisse; ut constat etiam ex homilia B. Ioannis Chrysostomi in cap. II Lucae (Tomo II), et ex prooemio paschalis epistolae Theophili episcopi Alexandrini, unde verisimile est Cassianum accepisse quod hic refert. Cuius etiam consuetudinis meminit Isidorus lib. I de Officiis Ecclesiasticis (Cap. 16), dum agit de festo Epiphaniae. In qua itidem sententia fuisse videtur S. Epiphanius haeresi 51 scribens natum esse Dominum undecima die mensis Tuli (qui apud nos est dies Epiphaniae), baptizatum autem ante sextum idus Novembris. Verum hanc opinionem refellit S. Hieronymus in Commentario super Ezechielem (Lib. I cap. 1), et hac ipsa die baptizatum Dominum, non autem natum affirmat: Apud Orientales, inquit, populos, post collectionem frugum, et torcularia, quando decimae deferebantur in templum, October erat primus mensis, et Ianuarius quartus. Quintam autem diem mensis adiungit (propheta) ut significet baptisma, in quo aperti sunt Christo coeli, et Epiphaniorum dies hucusque venerabilis est; non, ut quidam putant, natalis in carne, tunc enim absconditus est, et non apparuit, quod huic tempori congruit quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). Ita Hieronymus. Cui sententiae inhaerens Occidentalis Ecclesia una eademque die, quam Epiphaniam appellat, adventum magorum, Christi baptismum, et primum illud insigne miraculum recolit, cum aquam Christus mutavit in vinum. Sed et Graecorum caeteri Latinae Ecclesiae consentientes distinguere norunt natalem diem Domini a solemnitate Epiphaniae, ut patet ex Gregorio Nazianz. (Orat. in Christi Nativitate) et aliis Graecis Patribus. Alterum quod hic traditur, hoc est, moris fuisse hac ipsa die Epiphaniae seu Epiphaniorum epistola scripta a patriarcha Alexandrino initium Quadragesimae et diem Paschae per universas, non solum Aegypti, sed totius orbis Ecclesias et monasteria denuntiari. Quod quomodo fieret, declarat Baronius hunc in modum (Ubi supra, et Tomo V, anno 399): Cognito primum ex episcopi Alexandrini litteris quoto anni die celebrandum Pascha esset, eoque apostolicae sedis nomine omnibus Ecclesiis promulgato sacro Epiphaniae die, diaconi in singulis Ecclesiis inter sacra Missarum solemnia nuntiare consueverant. Cum vero paschalis epistola primo consueverit mitti Romam ad Rom. pontificem, a quo reliquae accepturae essent Ecclesiae, in die Epiphaniae Domini, diaconorum praeconio inter sacra promulganda, utique non eodem anno, cuius Pascha indicebatur, sed superiori ab eo paschalem scribi epistolam oportuit atque mitti. Ita Baronius. Quod ergo hic dicitur epistolas pontificis Alexandrini per universas Aegypti Ecclesias fuisse directas, quibus initium Quadragesimae et dies Paschae designarentur, intelligendum, monito prius Rom. pontifice, et eius accepto mandato id factum fuisse.] Epiphaniorum die (quem provinciae illius sacerdotes vel Dominici baptismi, vel secundum carnem nativitatis esse definiunt, et idcirco utriusque sacramenti solemnitatem non bifarie, ut in occiduis provinciis, sed sub una diei huius festivitate concelebrant), epistolae pontificis Alexandrini per universas dirigantur Aegypti Ecclesias, quibus initium Quadragesimae et dies Paschae non solum per civitates omnes, sed etiam per universa monasteria designentur.
2 Secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata collatio, [Theophilus Alexandriae episcopus, qui primo de Ecclesia bene meritus, quod adversus Origenem et Origenistas strenue decertasset; deinceps autem, ob odium et persecutionem adversus Ioannem Chrysostomum excitatam, pontifici Rom. et omnibus bonis exosus, tandem sub finem vitae resipiscens, post 27 annos quibus Ecclesiam illam rexit, ex hac vita migravit. De quo Ioannes Damascenus lib. III de Imaginibus narrat ex Isidoro Diacono haec quae sequuntur: Theophilus ob illud peccatum (quod scilicet Ioannis Chrysostomi nomen vetuisset in ecclesia recitari) non poterat animam agere, donec illata ei fuit imago Chrysostomi; quam ille cum esset veneratus, spiritum emisit. In Vitis Patrum haec de eodem leguntur (Lib. V libello 3 novae edit.): Sanctae memoriae Theophilus archiepiscopus, cum moriturus esset, dixit: Beatus es, abba Arseni, quia semper hanc horam ante oculos habuisti. Fuit autem hic Theophilus D. Hieronymi coaetaneus et aequalis, ut epistolae utriusque invicem scriptae testantur; scripsitque tres paschales et solemnes epistolas, quas div. Hieronymus Latinitate donavit: quae quidem epistolae satis utiles et doctae exstant in Bibliotheca SS. Patrum tomo III (Bellarm. lib. de Eccles. Script.).] Theophili praedictae urbis episcopi solemnes epistolae commearunt, quibus cum denuntiatione paschali contra ineptam quoque [De Anthropomorphitis diximus alibi (Lib. VIII Instit. cap. 4) fuisse haereticos sic dictos, quod Deum struerent humana forma et humanis membris et corpore praeditum. Nitebantur duplici fundamento e sacris litteris petito. Primum, quod Deo passim in Scriptura attribuantur humana membra, caput, oculi, facies, brachia, manus, pedes; nec tantum membra, sed et actiones, passiones, affectiones humanae, ut videre, audire, poenitere, laetari, sedere, stare, etc. Alterum fundamentum, quod hic tangitur, quod Scriptura dicat hominem creatum ad imaginem et similitudinem Dei (Genes. I). Cum igitur homo sit corporeus, Deum etiam oportere esse corporeum concludebant. Contra quos Theophilus ille quid praestiterit, Gennadius Cassiano plane consentiens ita exprimit (De Vir. Illust. cap. 33): Theophilus Alexandrinae civitatis episcopus scripsit adversus Origenem unum et grande volumen, etc. Sed et adversum Anthropomorphitas haereticos, qui dicunt Deum humana figura et membris constare, disputatione longanima [Al. longissima] confutans, et divinarum Scripturarum testimoniis arguens, et convincens eos, ostendit Deum incorruptibilem et incorporeum, iuxta fidem Patrum, credendum; neque ullis omnino membrorum lineamentis compositum, et ob id nihil ei in creaturis simile per substantiam; neque cuiquam incorruptibilitatem, aut immutabilitatem, aut incorporalitatem suae dedisse naturae, etc. Haec Gennadius. Caeterum in ipsis epistolis Theophili paschalibus, quae exstant a div. Hieronymo in Latinum translatae, nulla mentio penitus habetur de Anthropomorphitis haereticis, adversus quos longa disputatione disseruisse Cassianus et Gennadius, itemque Sozomenus mox citandus, asserunt: neque S. Hieronymus, qui de eisdem saepe meminit, quidquam adversus eos scripsisse in illis commemorat. Unde colligitur huiusmodi scripta seu epistolas Theophili adversus Anthropomorphitas posteriores fuisse illis a D. Hieronymo translatis, praeter quas modo non exstant alia Theophili opera.] Anthropomorphitarum haeresim longa disputatione disseruit, eamque copioso sermone destruxit.
3 Quod tanta est amaritudine ab universo propemodum genere monachorum, qui per totam provinciam Aegypti morabantur, pro simplicitatis errore susceptum, ut econtrario [Sozomenus huius rei historiam memorabilem, et quidem lepidam, ita enarrat sub anno 400 (Lib. VIII c. 11, Nicephor. lib. XIII). Interea temporis haud multo antea exorta quaestio per Aegyptum movebatur, oporteretne Deum ἀνθρωπόμορφον, hoc est, humana forma praeditum credere. Huius autem sententiae plurimi erant ex monachis illic commorantibus, qui prae simplicitate, sine examine, Scripturam sacram accipiebant, et in ea Dei oculos, et faciem, et manus, et quaecumque alia huiusmodi audire consueverant. Illi vero qui reconditum in verbis sensum considerabant, diversum sentiebant, eosque qui talia dicerent, adversus Deum simpliciter blasphemos asserebant. At Theophilus etiam in Ecclesia hanc sententiam amplectendam esse docebat; et in epistola quam ex consuetudine de festo Paschali scripsit, et incorporeum cogitari oportere Deum admonuit, et humanae formae exsortem. Quod quidem ubi Aegyptiorum monachis innotuisset, Alexandriam sese conferunt, et in unum congregati seditionem movent, et Theophilum, seu impium, de medio tollere cogitant. Caeterum ille e vestigio etiamnum tumultuantibus apparens: Perinde, inquit, vos aspexi, ac faciem Dei. Hoc dicto homines abunde compescuit, adeo ut etiam iram ponerent. Itaque (inquiunt) si sic revera sentis, etiam libros Origenis damna, cum illi suos lectores in illam sententiam inducant. Atqui mihi (inquit ille) iam pridem illa sententia stetit, ac faciam, ut videtur vobis; nam et ipse non minus illis succensee qui Origenis opinionem sectantur. Atque ille quidem fraterculos istos ita mitigatos dimisit, ac seditionem solvit. Ita Sozomenus.] memoratum pontificem velut haeresi gravissima depravatum, pars maxima seniorum ab universo fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet impugnare Scripturae sanctae sententiam videretur, negans omnipotentem Deum humanae figurae compositione formatum, cum ad eius imaginem creatum Adam Scriptura manifestissime testaretur [Genes. I]. Denique et ab his qui erant in eremo Scythi commorantes, quique perfectione ac scientia omnibus qui erant in Aegypti monasteriis praeeminebant, ita est haec epistola refutata, ut praeter abbatem [De quo alias saepe et varia occasione egimus (Lib. V Instit. cap. 40, collat. 4 cap. 1), et rursus agendum collat. 18 cap. 15.] Paphnutium nostrae congregationis presbyterum, nullus eam caeterorum presbyterorum qui in eadem eremo aliis tribus Ecclesiis praesidebant, nec legi quidem, aut recitari in suis conventibus prorsus admitterent.
Cassianus HOME

bav560.206 csg574.234b ubbB_V_0013.91r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik