monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, Collationes, 1, 10, II. De consuetudine celebrandi Paschatis in Aegypto.

Cassianus, Collationes, 1, 10, CAPUT PRIMUM.

1 Inter haec anachoretarum instituta sublimia, quae utcumque donante Deo, licet imperito digesta sunt stylo, quiddam nos interserere atque contexere, quod velut [Naevus, Festo auctore, est insigne corporis, aut macula nativa. Cicero de Nat. deorum lib. I: At est corpori naevus; illi tamen hoc lumen videbatur. Metaphorice sumitur pro quovis vitio. Div. Ambrosius lib. I Offic. cap. decimo octavo, naevus erroris. Sidonius Apollin. lib. II epist. 5: Violatae religionis naevus. Ausonius in epistol. idyl. 7: Naevos nostros et cicatrices amamus. Paulinus Ausonio, epist. 2: Non umquam tenui saltem tua gratia naevo commaculata mihi est. Cassianus collat. septima cap. 25: Cum in illis ne tenuissimum quidem naevum aut maculam in illo iudicii die patiatur invenire divina clementia. Denique et vulgo dici solet, nullum tam pulchrum esse corpus, ut naevo careat. Porro naevum pulchro corpori apponere dixit auctor, pro, digressionem quodammodo extraneam, et a proposito alienam, eamque subtristem et ingratam interserere.] pulchro corpori naevum quemdam videatur apponere, narrationis ipsius ordo compellit: quamquam non dubitem ex hoc ipso non minimam instructionem super omnipotentis Dei, quae in Genesi legitur [Genes. I ] [et II], imagine, quibusque simplicioribus conferendam, praesertim cum tanti dogmatis causa vertatur, ut ignoratio eius sine ingenti blasphemia et catholicae fidei detrimento, esse [Hic rursus omissa fuit in priori editione vocula non, cuius defectu sententia contraria et falsa redditur, ut per se patet.] non possit.
Cassianus HOME

bav560.205 csg574.233 ubbB_V_0013.91r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik