monumenta.ch > Cassianus > 25
Cassianus, Collationes, 1, 8, XXIV. Quod iuste puniti sunt hi qui ante diluvium peccaverunt. <<<    

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XXV. Quomodo intelligendum sit quod in Evangelio dicitur de diabolo, quia mendax est, et pater eius

1 Illud vero quod vos de diabolo moverat, [Haec altera difficultas superius a Germano proposita: quam eodem fere modo solvit D. Augustinus quo hic abbas Serenus: In his verbis, inquit (Tract. 24 in Ioan.), quidam diabolum putaverunt habere patrem, et quaesierunt quis esset diaboli pater? Hic est error Manichaeorum. Non enim omnis qui mentitur, pater mendacii sui est: si enim ab alio mendacium accepisti et dixisti, tu quidem mentitus es, sed pater mendacii non es. Ille vero quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tamquam veneno serpens hominem occideret, pater est mendacii, sicut Deus pater est veritatis. Ita Augustinus. Ex quo intelligimus diabolum dici patrem mendacii, quia primus auctor et inventor eius fuit, et quodammodo illud peperit, ut Patres communiter exponunt.] quia mendax est, et pater eius, quod videlicet tam ipse quam pater suus mendax pronuntiari videatur a Domino [Ioan. VIII], satis absurdum est hoc vel leviter opinari. Ut enim paulo ante diximus, spiritus spiritum non generat, sicut nec animam quidem potest anima procreare, licet concretionem carnis non dubitemus humano semine coalescere, ita de utraque substantia, id est, carnis et animae, quae cui ascribatur auctori, Apostolo manifestius distinguente. Deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur, non multo magis subiiciemur patri spirituum et vivemus [Hebr. XII]? Quid hac divisione clarius potuit definire, ut carnis quidem nostrae patres homines pronuntiaret, [Animas rationales a solo Deo creari, et humanis corporibus in ipso generationis momento infundi, eaque ratione Deum dici patrem spirituum, seu animarum, docent, praeter hunc Serenum, etiam alii Patres illum locum Apostoli interpretantes. Vide S. Thomam in commentario.] animarum vero Deum solum esse patrem constanter exprimeret?
2 Quamquam et in ipsa corporis huius concretione [Non tamen ut simplici instrumento, sed ut causae particulari; homo enim hominem generat, et sol, secundum Philosophum; sed ut causae secundae et secundariae, Deus autem ut prima et universalis causa.] ministerium tantummodo homini sit ascribendum, summa vero conditionis Deo omnium creatori, dicente David: Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me [Ps. CXVIII]. Et beatus Iob, Nonne sicut lac, inquit, mulsisti me, et coagulasti me ut caseum, ossibus et nervis inseruisti me [Iob. X]? Et Dominus ad Ieremiam: Priusquam te formarem in utero, novi te [Ierem. I]. Ecclesiastes vero utriusque substantiae naturam atque originem, examinatione ortus atque initii, ex quo videlicet unaquaeque processit, et consideratione finis ad quem unaquaeque contendit, satis evidenter ac proprie colligens, pariterque de corporis huius atque animae separatione disputans, ita disserit: Priusquam convertatur pulvis in terram sicut fuit, et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum [Eccles. XII]. Quid apertius potuit dicere, quam ut materiam carnis, quam pulverem nominavit, quia de hominis semine sumit exordium, eiusque videtur ministerio seminari, velut e terra sumptam, iterum reverti pronuntiaret ad terram; spiritum vero, qui non per commixtionem sexus utriusque procreatur, sed specialiter a Deo solo tribuitur, ad auctorem suum redire signat? Quod etiam [Inspiravit enim in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Genes. II). Ubi per spiraculum vitae intelligitur anima, simul cum ipsa productione seu formatione corporis a Deo inspirata et infusa. Monet tamen S. Thomas inspirare non esse accipiendum corporaliter; sed idem est, inquit, inspirare, quod spiritum facere. Porro Moyses volens significare creationem animae rationalis, eiusque infusionem in corpus Adami, usus est vocabulo inspirationis, sive insufflationis, triplici ratione: 1o quidem, ut placet Theodoreto, quo intelligatur tam facilem Deo creationem esse animae rationalis quam facile est homini flatum ex ore suo emittere; 2o ut inde colligeremus animam rationalem non educi de potentia materiae, ut animae brutorum, sed extrinsecus advenire, utpote a Deo creatam ex nihilo, ideoque immaterialem et immortalem esse; 3o ut significaret animam simul creari et infundi in corpus. Deus enim creando eam infundit, et infundendo creat, eodem puncto temporis, quamvis ordine naturae prius sit animam creari quam infundi (Vide Pererium in eum locum).] per illam Dei insufflationem, qua Adam primitus animavit [Gen. II], evidenter exprimitur. Itaque his testimoniis manifeste colligimus, patrem spirituum neminem dici posse nisi Deum solum, qui eos ex nihilo, cum voluerit, facit; homines vero carnis nostrae patres tantummodo nominari.
3 Itaque et diabolus secundum hoc quod vel spiritus vel angelus bonus creatus est, patrem neminem habuit nisi Deum conditorem suum. Qui cum superbia fuisset elatus, et dixisset in corde suo, Ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo (Isaiae XIV), factus est mendax, et in veritate non stetit, sed de proprio nequitiae thesauro mendacium proferens, non solum mendax, sed etiam pater ipsius mendacii factus est [Ioan. VIII], quo deitatem homini repromittens ac dicens, Eritis sicut dii [Genes. III], in veritate non stetit, sed ab initio factus est homicida, vel Adam in conditionem mortalitatis inducens, vel Abel instigatione sua per manum fratris interimens.
4 Sed iam disputationem nostram duarum ferme noctium lucubratione confectam subsequens aurora concludit, ac de profundissimo quaestionum pelago cymbam collationis huius ad tutissimum silentii portum compendium nostrae rusticitatis attraxit. In quo quidem profundo quanto nos interius flatus divini Spiritus introduxit, tanto diffusior praecedens oculorum aciem semper aperietur immensitas, ac, secundum sententiam Salomonis, longius fiet a nobis magis quam erat; et alta profunditas, quis inveniet eam [Eccles. VII]? Quamobrem Dominum deprecemur, ut in nobis, vel timor eius, vel charitas, quae cadere nescit, immobilis perseveret, quae nos et sapientes in hominibus faciat, et a diaboli telis protegat semper illaesos. His etenim custodibus impossibile est quempiam laqueos mortis incurrere; inter perfectos autem et imperfectos ista distantia est, quod in illis quidem fixa et (ut ita dixerim) maturior charitas tenacius perseverans firmius [Lips. in marg. stabilius] eos custodit, ac facilius facit in sanctitate durare; in his vero velut infirmius collata, ac facilius refrigescens, citius compellit eos peccatorum laqueis ac saepius implicari.
5 Quibus auditis, ita nos collationis huius sermo inflammavit, ut cum maiore mentis ardore, abeuntes a cella senis quam ante venientes, doctrinae eius plenitudinem sitiremus.
Cassianus HOME

bav560.164 csg574.201 ubbB_V_0013.79r

Cassianus, Collationes, 1, 8, XXIV. Quod iuste puniti sunt hi qui ante diluvium peccaverunt. <<<    
monumenta.ch > Cassianus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik