monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, Collationes, 1, 8, XXIII. Responsio quod naturali lege ab initio homines iudicio seu poenae fuerunt obnoxii. <<<     >>> XXV. Quomodo intelligendum sit quod in Evangelio dicitur de diabolo, quia mendax est, et pater eius

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XXIV. Quod iuste puniti sunt hi qui ante diluvium peccaverunt.

1 Ita ergo intelligimus ab initio Deum omnia creasse perfecta, nec fuisse quod ordinationi eius principali velut improvidae et imperfectae necesse esset adiungi, vel quod ei addi post haec oporteret, si in illo statu ac dispositione, qua ab ipso creata sunt universa, mansissent. Et idcirco in eos qui ante legem, immo ante diluvium, peccaverunt, iusto iudicio Deum animadvertisse probabimus, quia [Filii Seth, quos hic praecipue spectasse videtur Auctor, dicuntur transgressi legem naturalem, quando ingressi sunt ad filias hominum, id est, uxores sibi ex filiabus Cain infidelibus et idololatris acceperunt. Dictat enim ratio et lex naturalis non esse cum hominibus disparis cultus et religionis, id est, cum infidelibus matrimonium contrahendum, ob periculum apostasiae seu defectionis ad infidelitatem et idololatriam. Quod etiam lege Mosaica multoties prohibitum fuit (Exod. XXXIV, Deut. V). Unde Esdras (I Esdr. XX) sacerdos huiusmodi coniugia Iudaeorum cum alienigenis inita separavit, dissolvit ac diremit (Vide apud Gratianum 28, q. 1, c. Cave, et c. Sic enim).] transgressi naturalem legem, sine ulla meruerunt excusatione puniri. [Manichaeorum et Marcionistarum, qui Deum auctorem veteris Testamenti, Deum malum et principem tenebrarum blasphemabant, et huiusmodi quaestiunculis suggillabant; ut videre est apud Epiphanium, Augustinum, et alios qui de haeresibus scripserunt.] Nec in illorum incidemus blasphemias calumniamque, qui ignorantes hanc rationem derogant Deo veteris Testamenti, ac detrahentes nostrae fidei subsannantesque respondent: [Adversus huiusmodi Manichaeorum cavillationes et blasphemias S. Thomas triplicem rationem assignat tam ex Scriptura quam ex Patribus collectam, quare lex nova non debuerit dari a principio mundi: Quarum prima est, inquit (-1-2, q. 107, art. 3), quia lex nova, sicut dictum est, principaliter est gratia Spiritus sancti: quae abundanter dari non debuit, antequam impedimentum peccati ab humano genere tolleretur, consummata redemptione per Christum. Unde dicitur Ioannis VII: Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Et hanc rationem manifeste assignat Apostolus ad Rom. VIII, ubi postquam praemiserat de lege spiritus vitae, subiungit: Deus, Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Secunda ratio potest assignari ex perfectione legis novae. Non enim aliquid ad perfectum adducitur statim a principio, sed quodam temporali successionis ordine; sicut aliquis prius fit puer, et postmodum vir. Et hanc rationem assignat Apostolus ad Galat. III: Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur; at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. Tertia ratio sumitur ex hoc quod lex nova est lex gratiae; et ideo primo oportuit quod homo relinqueretur sibi in statu veteris legis, ut in peccatum cadendo suam infirmitatem cognoscens, recognosceret se gratia indigere. Et hanc rationem assignat Apostolus ad Rom. V dicens: Lex subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Hucusque S. Thomas. Spectavit autem hic Auctor praecipue secundam rationem superius assignatam, quae ex perfectione novae legis sumitur.] Quid ergo placuit Deo nostro, ut post tot annorum millia legem voluerit promulgare, tanta saecula passus sine lege transire? Quod si postea melius aliquid adinvenit, apparet eum in primordio mundi inferiora vel deteriora sapuisse, et post haec velut experimentis edoctum, coepisse rectiora prospicere, ac principales ordinationes suas in melius emendare.
2 Quod immensae praescientiae [Lips. in marg. sapientiae] Dei penitus convenire non poterit, nec sine ingenti blasphemia haec de ipso ab haeretica insania proferuntur, dicente Ecclesiaste: [Vulgatus textus: Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum. Non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur (Eccles. III, sec. LXX). Quae sententia non uno modo ab auctoribus exponitur. Sed ad praesentem locum suffecerit haec D. Thomae expositio (1-2, q. 98, a. 2, ad 2): Opera Dei perseverant in aeternum, quae sic Deus fecit, ut in aeternum perseverent, et haec sunt quae sunt perfecta. Lex autem vetus reprobatur tempore perfectionis gratiae, non tamquam mala, sed tamquam infirma et inutilis pro isto tempore. Dicit enim Apostolus Heb. VII: Reprobatio fit prioris mandati propter infirmitatem et imbecillitatem, quia nihil ad perfectum adduxit lex. Et ad Galat. III: Ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.] Cognovi quoniam omnia quae fecit Deus ab initio, ipsa erunt in aeternum. Super illa non est quod addatur, et ab illis non est quod auferatur [Eccle. III, sec. LXX]. Et idcirco, [Vide hanc sententiam Apostoli alibi explicatam (Collat. 21 cap. 8).] Iustis non est lex posita, iniustis autem et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis [I Tim. I]. Illi namque habentes naturalis atque insitae legis sanam atque integram disciplinam, nequaquam lege hac extrinsecus adhibita litterisque descripta, quaeque in adiutorium illi naturali data est, indigebant.
3 Ex quibus apertissima ratione colligitur, nec legem istam praescriptam litteris ab initio dari debuisse, erat enim hoc superfluum fieri stante adhuc naturali lege nec ad integrum violata; nec evangelicam perfectionem tradi ante legis potuisse custodiam. Non enim poterant audire: Qui te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram [Matth. V], [Lex talionis Iudaeis data Exodi XXI: Oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore, supple, reddet, qui alterum laeserit. Et in Levitico: Qui irrogaverit maculam uni civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet (Levit. XXIV et Deut. XIX). Fuit autem ea lex Iudaeis indicta non propter vindictam, ut Pharisaei perperam interpretabantur, sed propter iustitiam, idque triplici ratione, 1o ut esset iudicibus et magistratibus regula, quam sequerentur in puniendis nocentibus, ne poenae modum excederent aut negligerent, sed pro mensura iniuriae illatae reos punirent (Vide Maldonat, in eum locum); 2o ut homines metu poenae contineret, ne aliis manus inferrent, et quod pati nollent, aliis ne facerent; 3o ad reprimendam nimiae vindictae etiam apud iudicem prosequendae cupiditatem. Unde Augustinus XIX contra Faustum (Cap. 15): Hoc quidem, inquit, ad reprimendas flammas odiorum in se invicem saevientium et immoderatos animos ita praeceptum est. Quis enim facile contentus est tantum rependere vindictae, quantum accepit iniuriae? Nonne videmus leviter laesos homines moliri caedem, sitire sanguinem, vixque invenire in malis inimici, unde satientur? Huic igitur immoderatae ac iniustae ultioni lex iustum modum figens, poenam alionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium rependat; quod non fomes, sed limes furoris est: ut non id quod sopitum erat hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat ultra extenderetur; imposita est enim iusta vindicta, quae iuste debetur ei qui passus fuerit iniuriam. Quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Ita Augustinus. Quae ratio docet Iudaeos, talionis aequalitate minime contentos, ut hic dicitur, acceptas iniurias gravioribus poenis saepe vindicasse, et pro alapa levissima lethales calces, id est, pedum ictus graves et periculosos, et telorum vulnera, id est, pro minimis iniuriis maximas rependisse. Porro hanc talionis legem, aut certe pravam eius interpretationem sustulit Christus Matthaei V, et pro ea perfectiorem charitatis, misericordiae et patientiae legem indixit, qua non solum docuit nos non expetere vindictam, verum etiam patienter iniurias tolerare; nec tolerare modo, sed optare, et de iis gloriari; denique percutienti nos in una maxilla, alteram praebere; volenti nobis tunicam tollere, etiam pallium relinquere.] qui contenti non erant talionis aequalitate iniurias proprias ulcisci, sed lethales calces ac telorum vulnera pro alapa levissima rependebant, et pro uno dente percutientium animas expetebant.
4 Sed nec dici poterat illis: Diligite inimicos vestros [Matth. V], in quibus magnus fructus et utilitas ducebatur, ut amicos suos diligerent, declinarent vero ab inimicis, et solo ab eis odio desinerent, nec opprimere illos et interficere festinarent.
Cassianus HOME

bav560.163 csg574.200 ubbB_V_0013.78v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik