monumenta.ch > Cassianus > 23
Cassianus, Collationes, 1, 8, XXII. Obiectio quemadmodum generi Seth cum filiabus Cain profana commixtio ante interdictum legis potuerit imputari. <<<     >>> XXIV. Quod iuste puniti sunt hi qui ante diluvium peccaverunt.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XXIII. Responsio quod naturali lege ab initio homines iudicio seu poenae fuerunt obnoxii.

1 Serenus: [Naturaliter, id est, in ipsa naturae institutione, vel, ut habet infra, ab initio creationis, et cum ipsa natura.] Deus hominem creans, omnem naturaliter ei scientiam legis inseruit, quae si fuisset ab homine secundum propositum Domini, ut coeperat, custodita, non utique necessarium fuisset aliam dari, quae per litteram postea promulgata est. Erat enim superfluum extrinsecus offerri remedium, quod adhuc intrinsecus vigebat insertum. Sed [Lex naturae humanis mentibus impressa, sive in cordibus hominum scripta, quae nihil aliud est quam dictamen rectae rationis, quatenus docet quid cuique agendum fugiendumve sit, quatenus corrupta, fuerit vel abolita per peccatum, scite exponit S. Thomas his verbis (1-2, q. 94, a. 6): Ad legem naturalem pertinent primo quidem quaedam praecepta communissima, quae sunt omnibus nota; quaedam autem secundaria praecepta magis propria, quae sunt quasi conclusiones propinquae principiis. Quantum ergo ad illa principia communia, lex naturalis nullo modo potest a cordibus hominum deleri in universum. Deletur tamen in particulari operabili, quatenus ratio impeditur applicare commune principium ad particulare operabile, propter concupiscentiam vel aliquam aliam passionem. Quantum vero ad alia praecepta secundaria, potest lex naturalis deleri de cordibus hominum, vel propter malas persuasiones, vel etiam propter pravas consuetudines et habitus corruptos; sicut apud quosdam non reputabantur latrocinia peccata, vel etiam vitia contra naturam, ut etiam Apostolus dicit ad Romanos. Haec S. Thomas. Ex quibus exponenda relinquitur illa D. Augustini sententia lib. II Confess. cap. 4: Lex tua scripta est in cordibus hominum, quam nec ulla quidem delet iniquitas. De qua item lege ait Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). De eadem Apostolus Roman. II: Gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt. Ubi Glossa: Quia etsi non habent legem scriptam, habent tamen legem naturalem, qua quilibet intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid malum.] quia haec, ut diximus, penitus corrupta iam fuerat libertate usuque peccandi, velut huius exactor et executor ac vindex, et, ut ipsis Scripturae verbis eloquar, adiutrix apposita est Mosaicae legis severa districtio, ut vel metu poenae praesentis non penitus bonum scientiae naturalis exstingueretur, secundum prophetae sententiam dicentis, [Ita ex versione LXX: νόμον γὰρ ἐς βοήθειαν ἔδωκεν. Vulgata versio obscurior: Ad legem magis, et ad testimonium (Isa. VIII), supp. respicere debetis. Quibus verbis monebat Deus Iudaeos ut legem suam ante oculos semper haberent, et numquam ex eorum animis eius excideret memoria.] Legem dedit in adiutorium [Galat. III], [Ad Galatas III: Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. Ubi eleganter D. Hieronymus: Paedagogus, ait, parvulis assignatur, ut lasciviens refrenetur aetas, et prona in vitia corda teneantur; dum tenera studiis eruditur infantia, et ad maiores philosophiae et regendae reipublicae disciplinas metu poenae coercita praeparatur. Non tamen paedagogus magister et pater est; nec haereditatem et scientiam paedagogi is qui eruditur exspectat; sed alienum custodit filium paedagogus, ab eo, postquam ille ad legitimum capiendae haereditatis tempus advenerit, recessurus. Denique et nomen paedagogi hoc ipsum sonat; et est compositum ab eo quod pueros agat, id est, ductet. Itaque et Moysis lex populo lascivienti ad instar paedagogi severioris apposita est, ut custodiret eos, et futurae fidei praepararet: quae postquam venit, et credidimus in Christum, iam non sumus sub paedagogo; tutor a nobis curatorque discedunt; et legitimum aetatis tempus ineuntes, veri filii Dei nominamur, etc.] quae etiam secundum Apostolum paedagogus velut parvulis data fuisse describitur, erudiens scilicet eos atque custodiens, ne ab illa disciplina, in qua naturaliter fuerant instituti, quadam oblivione discederent [Isa. VIII]. Nam quia sit hominis omnis scientia legis ab initio creationis infusa, hinc manifeste probatur quod [Multis exemplis ostendit praecepta legis naturae fuisse ab antiquis Patribus non solum ante legem scriptam, id est, Mosaicam, verum etiam ante diluvium observata. Primum exemplum Abel iusti, qui naturali instinctu et ductu intellexit Deo offerenda esse optima quaeque. Quare obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: quod ipse Deus postea declaravit lege per Moysen lata, praecipiens sibi offerri primogenita, XIII Exod. Unde intelligi voluit quae multis post saeculis per legem Mosis praescripta et praecepta sunt Hebraeis, ea iam inde ab exordio mundi in usu fuisse apud veros Dei cultores (Chrysost. hom. 24 in Genes.). Secundum exemplum Noetii, qui etiam sub lege naturae et scientia naturali, ut hic habetur, longe ante legem Mosaicam intellexit quae immunda essent animalia. Censebantur autem immunda tempore legis naturae ea quae non licebat Deo offerre; tempore vero legis Mosaicae immunda dicta sunt quibus Iudaei in Levitico vesci prohibebantur; quae quidem verisimile est etiam Noaci seu Noetii tempore pro immundis habita fuisse, non quod immunda censerentur ex natura sua (qui fuit error Manichaeorum), sed propter figuram et significationem aliquam, sive allegoricam, sive tropologicam. De qua vide S. Thomam 1-2, q. 102; 1-2, q. 103, art. 1. Harum tamen rerum observatio non erat ante legem Mosis aliquo Dei praecepto aut lege, ut vocant, positiva, hominibus imperata: sed partim instinctu Dei, partim naturali rationis iudicio; praecipue autem maiorum traditione, in consuetudinem cultumque inducta. Tertium exemplum Enochi, qui dicitur ambulasse cum Deo Genes. V, quod nihil aliud est quam ambulare in via Domini, vel in praeceptis eius, hoc est, sancte et inculpate vivere, Dei voluntati et praeceptis obtemperare; in summa, Deo placere, quemadmodum LXX Interpretes pro eo posuerunt: Deo placuit. Quartum exemplum Sem et Iaphet filiorum Noe, qui etiam naturali lumine cognoverunt patris verenda non esse detegenda, immo nec aspicienda antequam lex diceret: Turpitudinem patris tui non revelabis. Quintum exemplum Abrahae, qui etiam lumine naturali satis intellexit spolia Pentapolitarum ab hostibus recuperata veris dominis esse restituenda; decimas etiam iure naturae sacerdotibus debitas. Sextum exemplum eiusdem Abrahae et Loth nepotis eius, qui etiam sub lege naturae hospitalitatem exercuisse et hospitibus humanitatis officia impendisse leguntur (S. Thom. 2-2, q. 87, a. 1 - et quodlib. 2, a. 8). Caeterum ex his nemo existimet verum esse, quod a quibusdam rabbinis Hebraeorum proditum est, omnia legis Mosaicae praecepta fuisse ante legem a probis et piis Dei cultoribus observata, cum e diverso certissime constet multa fuisse licita ante legem Mosis quae postea per legem Iudaeis interdicta fuere; quod duobus dumtaxat exemplis (ne pluribus frustra consectandis longior sim) probasse suffecerit. Primum exemplum Genesis IX, ubi Noe et posteris concessit Deus esum omnium animalium absque ullo discrimine (Perer. in c. IX Gen.). At lex Mosis iussit a multis animalium generibus tamquam immundis abstinere Iudaeos, Levitic. XI et Deuter. XIV. Alterum exemplum Genes. XXIX, ubi Iacob legitur uxores duxisse, et simul habuisse duas sorores, Liam et Rachelem. At per legem Mosis tale coniugium Hebraeis vetitum est, Levit. XVIII. Quod igitur ait hoc loco Serenus, sanctos Dei cultores mandata legis ante legem, immo ante diluvium observasse, non de omnibus generatim mandatis, sive praeceptis, sed de moralibus praecipue, nec iis omnibus, sed de multis, iisque notioribus et communioribus, accipiendum est: quod ex doctrina D. Thomae postmodum clarius fiet.] mandata legis absque litterae lectione ante legem, immo ante diluvium, omnes sanctos observasse cognoscimus.
2 Quemadmodum enim scire potuit Abel [Genes. IV], nec dum lege mandante, quod offerre Deo de primitivis ovium suarum et de adipe ipsarum sacrificium debuisset, nisi per insitam sibi legem naturaliter fuisset edoctus? Quemadmodum Noe [Genes. IX], quod mundum vel quod immundum esset animal discrevisset, nondum haec legali distinguente mandato, [Scientiam naturalem hic vocat, quam paulo ante dixit legem naturaliter insitam, seu legem naturalem. Naturalis autem scientia duobus modis intelligi potest: vel quia a creatione vel nativitate homini indita; naturale enim dicitur quidquid a nativitate habetur, quo sensu dicimur natura filii irae, Ephes. II. Naturale autem hoc modo acceptum non opponitur supernaturali, cum tam naturalia quam supernaturalia dona possint haberi a nativitate, ut notum est (Vide Bellarm. lib de Gratia primi hom. c. 5). Proinde haec scientia naturalis non excludit altiorem et supernaturalem scientiam quam habuerunt illi SS. patriarchae ex revelatione vel inspiratione divina ante legem scriptam. Vel naturalis dicitur, quia naturae consentanea, quippe quae naturam non destruit, sed eam perficit et ornat. Qua significatione D. Augustinus dictum esse docet ab Apostolo: Gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt observant. At prior expositio hic solummodo spectatur: agitur enim hic de lege et scientia naturali, prout distinguitur a lege scripta, sive Mosaica. Porro qui vel quemadmodum potuerit Noe quod mundum vel quod immundum esset animal per hanc scientiam naturalem discernere, cum illi iussit Deus ut ex omnibus mundis animalibus tolleret septena et septena, de animantibus vero immundis duo et duo (Gen. VII); S. Thomas explicat in hunc modum: Distinctio mundorum animalium et immundorum non fuit ante legem, quantum ad esum, cum dictum sit Gen. IX: Omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum, sed solum quantum ad sacrificiorum oblationem, quia de quibusdam determinatis animalibus sacrificia offerebant. Si tamen quantum ad esum erat aliqua animalium discretio, hoc non erat quia esus illorum reputabatur illicitus, cum nulla lege esset prohibitus, sed propter abominationem vel consuetudinem: sicut et nunc videmus quod aliqua cibaria sunt in aliquibus terris abominabilia, quae in aliis comeduntur. Haec S. Thomas, superius dictis consentanea.] nisi scientia naturali fuisset instructus? Unde Enoch [Genes. V] didicit ambulare cum Deo, nullam [Legis, inquam, scriptae, sive Mosaicae, quae hic distinguitur contra legem et scientiam naturalem, ut dictum est.] legis illuminationem ab aliquo consecutus? Ubi Sem et Iaphet legerant, Turpitudinem patris tui non revelabis [Levit. XVIII], ut incedentes retrorsum, patris verenda velarent [Genes. IX]? Unde monitus Abraham spoliis hostium quae sibi offerebantur, ne retributionem laboris sui consequeretur, abstinuit [Genes. XVIII]; vel decimas sacerdoti Melchisedec, quae Mosaica lege praecipiuntur, exsolvit [Ibid. XIV]? Unde idem ipse Abraham, unde Lot [Genes. XVIII, XIX], transeuntibus ac peregrinis humanitatis iura et ablutionem pedum, necdum evangelico coruscante mandato, suppliciter obtulerunt? [Haec satis clara et nota sunt ex historia Iob.] Unde Iob tantam devotionem fidei, tantam castimoniae puritatem, tantam humilitatis, mansuetudinis, misericordiae, humanitatis scientiam consecutus est, quantam nunc ne ab illis quidem qui Evangelia memoriter tenent videmus impleri? [Servit huic loco elucidando similis item locus D. Thomae, ubi docet omnia moralia praecepta ad legem naturae aliqua ratione esse reducenda (1-2, q. 100, a. 1): Quoniam, inquit, moralia praecepta sunt de his quae pertinent ad bonos mores, haec autem sunt quae rationi conveniunt, omne autem rationis humanae iudicium aliqualiter a naturali ratione derivatur, necesse est ut omnia praecepta moralia pertineant ad legem naturae, sed diversimode. Quaedam enim sunt quae statim per se ratio naturalis cuiuslibet hominis diiudicat esse facienda vel non facienda: sicut, Honora patrem tuum et matrem; et Non occides, non furtum facies; et huiusmodi sunt absolute de lege naturae. Quaedam vero sunt quae subtiliori consideratione rationis a sapientibus iudicantur esse observanda. Et ista sic sunt de lege naturae, ut tamen indigeant disciplina qua minores a sapientioribus instruantur, sicut illud: Coram cano capite consurge, et honora personam senis; et alia huiusmodi. Quaedam vero sunt ad quae iudicanda ratio humana indiget instructione divina, per quam erudimur de divinis, sicut est illud: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Haec S. Thomas.] Quem sanctorum legimus ante legem ullum legis violasse mandatum?
3 Quis illorum non custodivit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus [Lips. in marg. Deus] unus est [Deuter. VI]? Quis non implevit illorum: Non facies tibi sculptile, neque ullam similitudinem eorum quae in coelo sunt, sive quae in terra, vel eorum quae sunt in aquis sub terra? Quis eorum non observavit: Honora patrem tuum et matrem tuam; vel illa quae in Decalogo subsequuntur: Non occides, non adulterabis, non facies furtum: non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui [Exod. XX], aliaque his multo maiora, quibus non solum legis, sed etiam Evangelii praevenere mandata?
Cassianus HOME

bav560.161 csg574.198 ubbB_V_0013.78r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik