Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XXI. Solutio propositae quaestionis.
1 | Serenus: Duas quaestiones non mediocres pariter proposuistis, de quibus, quantum possum, eodem quo proposuistis ordine respondebo. Nullo modo credendum est spiritales naturas coire cum feminis carnaliter posse. Quod si aliquando hoc secundum litteram fieri potuisset, quomodo nunc quoque idipsum vel non raro contingeret, et absque semine vel coitu viri aliquos nasci similiter de mulieribus conceptu daemonum cerneremus? cum praesertim constet eos libidinum sordibus admodum delectari, quas proculdubio per semetipsos exercere plus quam per homines mallent, si illud ullo modo potuisset impleri; Ecclesiaste quoque idipsum pronuntiante (Cap. I): Quid est quod fuit? idipsum quod est; et quid est quod factum est? |
2 | idipsum quod fiet; et: Non est omne recens sub sole quod loquatur et dicat: Ecce hoc novum est, non fuit in saeculis quae fuerunt ante nos. Sed ita quaestio propositionis huius absolvitur. Post necem Abel iusti, ne a fratricida et impio omne hominum genus exordium sumeret, in locum fratris exstincti nascitur Seth, qui non solum posteritati, sed etiam fraternae iustitiae pietatique succederet. Cuius progenies secuta patris iustitiam, a societate et coniunctione cognationis illius, quae ex Cain sacrilego descendebat, semper divisa permansit, sicut etiam genealogiae descriptio manifeste declarat, ita dicens [Genes. V]: Adam genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainan, Cainan autem genuit Malaleel, Malaleel autem genuit Iareth, Iareth autem genuit Enoch, Enoch autem genuit Mathusalem, Mathusalem genuit Lamech, Lamech genuit Noe. |
3 | Item genealogia Cain ita divisa describitur [Genes. IV]: Cain genuit Enoch, Enoch genuit Irath, Irath genuit Maviael, Maviael genuit Mathusael, Mathusael genuit Lamech, Lamech genuit Iubal. Itaque illa generatio quae de Seth iusti propagine descendebat, suae lineae iugiter et agnationi permixta, in patris atque atavi sanctitate longa aetate duravit, nequaquam scilicet sacrilegiis ac malitia nequissimae prolis infecta, quae in semet impietatis germen velut atavi [avita, vel antiqua] traditione retinebat insertum. Donec ergo perseveravit inter illos generationes eorum ista discretio, semen illud Seth, utpote de optima radice procedens, pro merito sanctitatis, angeli Dei, sive, ut diversa exemplaria continent, filii Dei vocati sunt; et econtrario illi propter impietatem vel suam vel patrum suorum et opera terrena, filii hominum nuncupantur. Cum esset ergo inter ipsos usque ad illud tempus haec utilis bonaque divisio, videntes post haec filii Seth, qui filii Dei erant, filias eorum qui de Cain progenie nascebantur, desiderio pulchritudinis earum accensi, acceperunt sibimet de ipsis uxores, quae viris suis infundentes nequitias patrum suorum, ab illa eos ingenita sanctitate ac simplicitate paterna protinus corruperunt. |
4 | Ad quos satis congrue directum est illud eloquium [Psal. LXXXI]: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Quique ab illa vera physicae philosophiae disciplina tradita sibi a maioribus exciderunt, quam primus homo ille, qui universarum naturarum institutionem evestigio subsecutus est, potuit evidenter attingere, suisque posteris certa ratione transmittere. |
5 | Quippe qui mundi ipsius infantiam adhuc teneram, et quodammodo palpitantem rudemque conspexerat, et in quem tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam gratia prophetiae, divina illa insufflatione transfusa, ut universis animantibus nomina rudis adhuc mundi huius habitator imponeret [Genes. II], ac non solum omnigenum bestiarum atque serpentium furores virusque discerneret, sed etiam virtutes herbarum, arborum quoque, lapidumque naturas, ac temporum necdum expertorum vicissitudines partiretur, ita ut potuerit efficaciter dicere [Sap. VII]: Dominus dedit mihi eorum quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositiones orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, annorum cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, et vim spirituum, et cogitationes hominum, differentias arborum, et virtutes radicum, et quae sunt abscondita et in promptu cognovi. |
6 | Hanc ergo scientiam omnium naturarum per successiones generationum semen Seth paterna traditione suscipiens, donec divisum a sacrilega propagine perduravit, quemadmodum sancte perceperat, ita etiam vel ad Dei cultum, vel ad utilitatem vitae communis exercuit. Cum vero fuisset impiae generationi permixtum, ad res profanas ac noxias quae pie didicerat, instinctu quoque daemonum derivavit, curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audacter instituit, docens posteros suos, ut sacro illo cultu divini nominis derelicto, vel elementa haec, vel ignem, vel aereos daemones venerarentur et colerent. |
7 | Haec igitur quam diximus curiosarum rerum notitia quomodo in diluvio non perierit, ac supervenientibus saeculis innotuerit, licet hoc minime absolutio propositae quaestionis exposcat, tamen quia nos occasio huius expositionis admonuit, perstringendum breviter puto. Quantum itaque antiquae traditiones ferunt, Cham filius Noe, qui superstitionibus istis et sacrilegis fuit artibus ac profanis infectus, sciens nullum se posse super his memorialem librum in arcam prorsus inferre, in qua erat una cum patre iusto ac sanctis fratribus ingressurus, scelestas artes ac profana commenta diversorum metallorum laminis, quae scilicet aquarum inundatione corrumpi non possent, et durissimis lapidibus insculpsit. |
8 | Quae, diluvio peracto, eadem qua celaverat curiositate perquirens, sacrilegiorum ac perpetuae nequitiae seminarium transmisit in posteros. Hac itaque ratione illa opinio vulgi, qua credunt angelos vel maleficia vel diversas artes hominibus tradidisse, in veritate completa est. De illis ergo, quemadmodum diximus, filiis Seth et filiabus Cain, nequiores filii procreati sunt, qui fuerunt robustissimi venatores, violentissimi ac truculentissimi viri, qui pro enormitate corporum vel crudelitatis ac malitiae, gigantes nuncupati sunt [Genes. VI]. Hi namque finitimos populari ac rapinas inter homines exercere primi coeperunt, praeda potius exigentes vitam suam, quam sudore operis sui ac labore contenti; et quorum usque adeo scelera supercreverant, ut nisi mundatione diluvii alias mundus expiari non posset. Ita ergo filiis Seth libidinis instigatione transgressis illud mandatum quod ab exordio mundi huius naturali instinctu diutissime fuerat custoditum, necesse fuit per litteram legis postea reparari: Filiam tuam non dabis filio eius uxorem, nec de filiabus eorum accipies filio tuo, qui seducent corda vestra, ut discedatis a Deo vestro, et sequamini deos earum, ac serviatis eis [Deut. VII]. |