monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, Collationes, 1, 8, XIX. Quod daemones nihil adversus homines praevaleant, nisi obsederint eorum prius mentes. <<<     >>> XXI. Solutio propositae quaestionis.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XX. Interrogatio de apostatis angelis, qui in Genesi cum filiabus hominum concubuisse dicuntur.

1 Germanus: Quia Geneseos lectio paulo ante in medium de dispensatione prolata est, quae nos opportune commonuit ut id quod semper discere cupiebamus, nunc possimus congrue sciscitari, [Haec difficultas perantiqua ortum habuit ex diversa versione, et intellectu illius sententiae, quae habetur Genes. cap. VI: Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Et infra: Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Ubi septuaginta Interpretes in editione vetustiori, quam Philo Iudaeus, Eusebius et alii secuti sunt (Philo lib. de Gigantibus; Ioseph. lib. I Antiq. c. 5; Eusebius lib. V Evangel. Praepar.; Clemens Alexandr. lib. III et V Strom.), pro filiis Dei verterunt, οἱ ἄγγελοι τοῦ Θεοῦ, angeli Dei, quomodo citat etiam D. Augustinus lib. XIV de Civit. Dei cap. 23. Peperit autem haec angelorum appellatio perperam posita maximas difficultates, et in varias sententias, immo etiam errores mentes hominum distraxit. Quidam enim putarunt angelorum nomine significari angelos sanctos, qui tum primum cum mulieribus peccarint, et ob id e coelo exclusi et proscripti sint. Sic Lactantius lib. II Divin. Instit. cap. 15: Cum, inquit, numerus hominum coepisset increscere, providens Deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio terrae dederat potestatem, vel corrumperet, vel disperderet homines quos in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani, quibus praecepit ante omnia ne terrae contagione maculati, substantiae coelestis amitterent dignitatem. Itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad vitia pellexit, et mulierum congressibus inquinavit; tum in coelum ob peccata quibus se immerserant non recepti ceciderunt in terram. Sic eos diabolus ex angelis Dei suos fecit satellites ac ministros. Vide Lactantium. Et ante eum idem senserunt Iustinus Martyr in utraque Apologia; Clemens Alexandrinus lib. III et V Stromatum; denique Tertullianus pluribus in locis (Vide Pamelium in paradox. Tertulliani), qui idcirco angelos desertores vocat, quos noster Cassianus apostatas. Alii vero existimarunt angelos apostatas, sive daemones, statim ab orbe condito de coelo deiectos, qui coeuntes cum feminis gigantes genuerint. Sic Eusebius Caesariensis lib. II Praeparat. Evangel., cuius verba brevitatis studio praetermitto. At prodiit postea emendatior, ut Hebraeo textui conformior editio Septuaginta, ubi non ἄγγελοι, sed υἱοὶ τοῦ Θεοῦ, id est, filii Dei leguntur: quam versionem ut legitimam etiam Ambrosius et Augustinus agnoverunt, et vulgata Latina a concilio Tridentino approbata secuta est. Ex quibus cuivis catholico constare debet, per filios Dei eo loci non angelos, id est, spiritus coelestes neque daemones intelligi, sed filios et posteros Seth veri Dei cultores, quemadmodum noster Serenus sequenti capite docte exponit; ubi plura de hac re subnotabimus.] quid etiam de illis apostatis angelis sentiendum sit, optamus agnoscere, qui se cum filiabus hominum miscuisse dicuntur [Genes. VI], utrum hoc possit spiritali naturae secundum litteram convenire.
2 Illud quoque Evangelii testimonium, quod de diabolo paulo ante dixisti: Quia mendax est, et pater eius [Ioan. VIII], similiter desideramus audire quinam eius pater intelligendus sit.
Cassianus HOME

bav560.155 csg574.194 ubbB_V_0013.76r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik