monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 1, 8, XVIII. Differentiam nequitiae quae malis spiritibus inest duorum philosophorum testimonio confirmat. <<<     >>> XX. Interrogatio de apostatis angelis, qui in Genesi cum filiabus hominum concubuisse dicuntur.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XIX. Quod daemones nihil adversus homines praevaleant, nisi obsederint eorum prius mentes.

1 Cumque pro hac admiratione confestim venientes ad abbatem Antonium impugnationum suarum magnitudinem, et causas atque insidias patefecissent livoris occulti, Christianos se fieri protinus poposcerunt. Requisito autem ab illis proditae impugnationis die, asseruit se amarissimis cogitationum stimulis tunc fuisse pulsatum.
2 Quo experimento sententiam nostram, quam hesterno die in collatione protulimus, probavit ac definivit beatus Antonius, [Hoc quomodo intelligendum sit, etiam alibi indicavimus (Collat. 7 cap. 24).] nullatenus daemones posse mentem cuiusquam vel corpus invadere, nec habere facultatem in cuiuslibet animam penitus irruendi, nisi eam primo destituerint omnibus cogitationibus sanctis, ac spiritali contemplatione vacuam nudamque reddiderint.
3 Sciendum tamen [Duplici ratione daemones hominibus subiiciuntur, auctoritate scilicet divina et diabolica. Divina, id est, a Deo collata et instituta, primum quidem omnibus fidelibus, sed praecipue apostolis et Christi discipulis, eorumque successoribus Ecclesiae ministris. Illis enim dedit Christus potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos. Matthaei X; Marci III; Lucae IX. Discipulis vero septuaginta duobus dixit, Lucae X: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Hinc illa eorumdem discipulorum de hac potestate, eiusque effectu consecuto communis exsultatio: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. Eamdem vero potestatem non solis apostolis et discipulis sed omnibus credentibus, id est, Ecclesiae generatim et in communi promisit (Luc. X) Christus in coelum ascensurus illis verbis apud Marcum cap. XVI: Signa, eos qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eiicient, etc. Quae quidem promissio ad omnes Christi fideles spectat; non quod singulis huiusmodi potestas communicata fuerit, sed quibus conveniebat ut ea uti possent, quando et quamdiu expediret ad Dei gloriam promovendam, ad communem Ecclesiae utilitatem, ad propagandam et stabiliendam fidem. Est autem huiusmodi facultas in Ecclesia duplex: altera privata, altera publica; privata, id est, quibusdam hominibus sanctis in testimonium sanctitatis collata ex peculiari Dei dono et gratia, quam vocant gratis datam. Cuiusmodi dono SS. illos patres et anachoretas, licet privatos homines, Antonium, Hilarionem, Paulum simplicem, Macarium et alios claruisse constat. Unde Div. Hieronymus in Vita Hilarionis: Latebat, inquit, in Cypro insula Hilarion. Caeterum vix ad plenum viginti transiere dies, cum per omnem insulam, quicumque immundos habebant spiritus, clamare coeperunt venisse Hilarionem servum Dei, et ad eum se debere properare. Hoc Salamina, hoc Curium, hoc Lapetha et urbes reliquae conclamabant. Inter triginta igitur, nec multo amplius dies, ducenti ferme tam viri quam mulieres ad eum congregati sunt, qui omnes ab eodem curati. Haec Hieronymus. Altera potestas publica, quae solis Ecclesiae ministris competit, in quibus est ordo exorcistarum, quorum proprium munus est daemones adiurare, et e corporibus obsessis sive possessis expellere. Qua de re Tertullianus ad Scapulam cap. 2: Daemones, inquit, non tantum respuimus, verum etiam revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus; sicut plurimis notum est. D. Cyprianus ad Demetrianum Africae proconsulem: Oh! si audire velles et videre quando a nobis adiurantur et torquentur spiritualibus flagris, et verborum tormentis de obsessis corporibus eiiciuntur; quando eiulantes, et gementes voce humana, et potestate divina flagella et verbera sentientes venturum iudicem confitentur! Veni et cognosce vera esse quae dicimus. Ita S. Cyprianus. In concilio quarto Carthaginensi (Cap. 7), cui D. Augustinus interfuit, ita inter caeteros ordines de exorcista ordinando traditur: Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: Accipe et commenda memoriae, et habeto potestatem imponendi manus super energumenum (id est, agitatum a daemone), sive baptizatum, sive catechumenum. Eratque adeo in usu tunc temporis (sicut et nunc) istius muneris functio, ut idem Augustinus in proverbio etiam usurpaverit, referens Donatistarum in collatione Carthaginensi tergiversationes, ne ibi quaedam acta, quae eorum schisma confunderent, legerentur: O magna, inquit, sed non miranda confusio! quando enim daemon sic exorcistam timeret, quomodo timuerunt Donatistae, ne ista legerentur? At de ordine et antiquitate exorcistarum vide plura apud Baronium tomo primo Annalium (Sub anno Christi 56).] duobus modis spiritus immundos hominibus obedire: aut enim sanctitati fidelium divina gratia ac virtute subduntur, [Alter modus subiiciendi daemones, aut iis imperandi, quem diximus potestatem diabolicam, qua utuntur magi et malefici, daemonum cultores, eos invocando, immo adorando et sacrificando, ut hic dicitur. Caeterum hic notandum, primo, magos nihil habere potestatis aut virium in daemones, nisi ex pacto vel ipsorum simulatione: proinde non posse ipsos invitos cogere ad aliquid faciendum vel omittendum, nisi ficte et simulate. Fingunt enim daemones se a magis cogi, quibus sponte obtemperant et famulantur, quo magis eos et alios irretiant, et irretitos retineant, ut docet D. Augustinus lib. II de Civit. Dei cap. 6. Hinc praeclara cuiusdam non obscuri theologi sententia: Daemon simulat se captum, ut te capiat; se vinctum, ut te vinciat; se tuo imperio subditum, ut te sibi subdat; a te inclusum, ut te finaliter concludat; fingit se tua arte imagini vel lapidi alligatum, ut funibus peccatorum religatum ad infernum te perducat (Alphons. a Castro, lib. I de Iusta Haeret. Punit.). Porro cum daemones alii aliis sint potentiores, quia superiores, ut dictum est, consequens est, si magus pactum habeat cum daemone superiore, posse per ipsum sibi ex pacto famulantem alios inferiores cogere et suo obsequio subiicere. Quomodo legitur Apollonius magus inter alia mirabilia etiam daemones eiecisse (Philostratus in eius Vita). Et divus Gregorius lib. I Dialogorum cap. 10, narrat nobilem quamdam feminam magicis incantationibus a daemonio liberatam; sed postmodum ab integra daemonum legione fuisse occupatam. Miro enim Dei omnipotentis iudicio, inquit, dum arte perversa unus ab ea repellitur, in eam subito legio intravit, coepitque ex hoc illa tot motibus agitari, tot vocibus et clamoribus perstrepere, quot spiritibus tenebatur. Sed de his plura apud Petrum Thyraeum, Martinum Delrium et alios qui de daemonibus et daemoniacis scripserunt.] aut sacrificiis impiorum seu quibusdam carminibus deliniti, velut familiaribus adulantur.
4 Qua opinione Pharisaei quoque decepti, arbitrati sunt etiam Dominum Salvatorem hac arte daemoniis imperasse, dicentes, In Beelzebub principe daemoniorum hic eiicit daemones [Matth. XII]; secundum illam scilicet consuetudinem, qua norant suos magos vel maleficos per invocationem nominis illius ac ritum sacrificiorum quo eum delectari et gaudere cognoscunt, velut domesticos eius, habere etiam in daemones ei subditos potestatem.
Cassianus HOME

bav560.154 csg574.193 ubbB_V_0013.76r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik