monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 1, 8, XVII. Quod singulis hominibus duo semper angeli adhaereant. <<<     >>> XIX. Quod daemones nihil adversus homines praevaleant, nisi obsederint eorum prius mentes.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XVIII. Differentiam nequitiae quae malis spiritibus inest duorum philosophorum testimonio confirmat.

1 De differentiis sane daemonum etiam [Hanc historiam paulo aliter refert S. Athanasius in Vita ipsius Antonii, de quo hic agitur. Nihil enim habet de daemonum immissione et impugnatione, sed de daemoniacis ad ipsum adductis, quos signo crucis frontibus eorum impresso curavit, spectantibus et stupentibus philosophis, post longam disputationem cum ipsis habitam.] per illos duos philosophos qui quondam magicis artibus vel inertiam eorum vel fortitudinem saevamque nequitiam fuerant frequenter experti, multum cognitionis accepimus. Hi namque despicientes beatum Antonium velut imperitum ac sine litteris virum, volentesque eum (si nihil amplius laedere potuissent) saltem de cella sua magicis praestigiis et circumventione daemonum perturbare, spiritus ei nequissimos immiserunt, ad impugnationem hanc morsu livoris adducti, eo quod maximae hominum turbae ad eum famulum Dei quotidie convenirent.
2 Cumque illo nunc quidem imprimente pectori suo frontique signaculum crucis, nunc vero orationi suppliciter incumbente, ne approximare quidem dirissimi daemones eidem prorsus auderent, atque ad eos qui illos direxerant, absque ullo reverterentur effectu; et alios illi in nequitiam vehementiores rursus immitterent, itidemque ipsis incassum suarum nequitiarum expendentibus vires atque inaniter redeuntibus, potentiores nihilominus adversus militem Christi victorem iterum destinati, nihil penitus praevalerent; eo profecerunt tales tantaeque eorum insidiae, tanta magica arte quaesitae, ut per haec evidentissime comprobarent, magnam professioni Christianorum inesse virtutem, quibus illae [Hoc nomine aliisque synonymis daemones saepe appellatos tam profanis quam sacris auctoribus superius annotavimus (Collat. 7 cap. 52). Umbras tamen etiam dixere animas defunctorum subinde viventibus apparentes, iuxta illud Virgilii: Infelix simulacrum, atque ipsius umbra Creusae Visa illi ante oculos, et nota maior imago.] tam saevae tamque potentes umbrae, [Ita plerique legunt, obducere; nonnulli tamen, abducere. Et quidem obducere, id est, obtenebrare, sive operire, vel, ut Dionysius exposuit, quadam caligine obducere, sicut Cicero dixit in Academicis: Clarissimis rebus tenebras obducere. Sin vero Cassianus abducere, vel deducere, non obducere, scripsit, imitatus videtur Virgilium, qui dixit: Carmina vel coelo possunt deducere lunam. Nam de magicis artibus et carminibus utrobique agitur, ut recte Ciaconius. Cui simile est illud eiusdem poetae, de quadam femina, quae simili arte pollebat: Haec se carminibus promittit solvere mentes Queis velit: ast aliis duras immittere curas, Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro.] quas aestimabant solem lunamque, si ad eas directae fuissent, obducere potuisse, hunc non solum nihil laedere, sed ne ad punctum quidem de monasterio suo valuerint perturbare.
Cassianus HOME

bav560.153 csg574.192 ubbB_V_0013.75v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik