monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 1, 8, XVI. De subiectione daemonum, quam suis principatibus praebent. <<<     >>> XVIII. Differentiam nequitiae quae malis spiritibus inest duorum philosophorum testimonio confirmat.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XVII. Quod singulis hominibus duo semper angeli adhaereant.

1 Nam [De bono angelo nulla est inter catholicos dubitatio. Id enim non solum perpetua traditione, sed plusquam probabilibus Scripturae testimoniis semper est creditum, singulos homines singulos angelos bonos habere custodes, quorum curae commissi sunt. Quod praecipue colligitur ex Matth. XVIII, ubi Christus de parvulis agens, docet eos non esse offendendos, vel contemnendos, quia Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris. Quibus verbis aperte significavit singulis etiam parvulis, et pari ratione caeteris hominibus suos esse angelos tutelares a Deo deputatos. Unde D. Hieronymus eo loco exclamat: Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis suae in custodiam sui angelum delegatum. Quod et alio simili Scripturae loco confirmat, quia Act. XII cum Rhode puella nuntiaret Petrum pro foribus adesse, alii angelum ipsius esse credebant, ex communi nimirum persuasione, quae de angelis singulorum hominum custodibus habebatur. Porro alterum illud assertionis membrum de malo angelo, non eamdem, sed longe minorem habet certitudinem aut probabilitatem, quod scilicet singuli homines malum angelum sive daemonem habeant assiduum insidiatorem aut impugnatorem. Fuit tamen haec antiquissima traditio, non Christianorum modo, sed etiam Hebraeorum, ut notat Maldonatus in illum locum Matthaei. Quam traditionem ex antiquo libro Pastoris, de quo infra, quem constat olim, inter Graecos praesertim, in magno pretio et auctoritate fuisse, veteres auctores probare solent, ut Origenes homil. 10 in Lucam, abbas Serenus hoc loco, itemque abbas Cheraemon collatione 13 cap. 12, Gregorius Nyssenus in Vita Mosis, denique Petrus Lombardus lib. II Sentent. dist. 11, quibus et ratio suffragari videtur. Siquidem credibile est diabolum daemoniorum principem, ut Dei simiam, in administratione sui regni Deum imitari, et quemadmodum Deus singulis hominibus singulos angelos proponit, ita eum opponere singulos daemones. Caeterum haec sententia a plerisque reiicitur, 1o quia non habet solidum aliquod fundamentum in Scriptura, nempe in Patribus (Lud. Vives ad lib. IX de Civit. cap. 11, Coel. Rhodig. Antiq. Lect. lib. II, cap. 3); 2o quia liber iste Pastoris non tantum a D. Hieronymo in Prologo Galeato, verum etiam a div. Gelasio pontifice inter apocrypha recensetur; 3o quia notatur etiam Cassianus hoc nomine a div. Prospero (In Catalogo script. eccles.), quod illius libri auctoritate suam sententiam confirmare nisus sit, qui nullius auctoritatis inter catholicos haberetur; postremo quia favere videtur errori gentilium de duobus geniis cuique hominum a natali die attributis, altero bono, altero malo; de quibus vide Alexandrum ab Alexandr. lib. VI Genial. cap. 4. Vide annotationem decimam quartam Cuychii.] quod unicuique nostrum duo cohaereant angeli, id est, bonus et malus, Scriptura testatur. De bonis quidem Salvator: Ne contemnatis, inquiens, unum ex pusillis istis; dico enim vobis, quod angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est [Matth. XVIII]. Illud quoque: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos [Psal. XXXIII]. Nec non etiam quod in Actibus Apostolorum de Petro dicitur quia Angelus eius est [Actor. XII]. De utrisque vero [Huius libri auctor Hermes, vel, ut aliis placet, Hermas, apostoli Pauli creditur fuisse discipulus (Vide infra coll. 13 cap. 12 et coll. 21 cap. 29). De quo div. Hieronymus: Hermas, cuius apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patroclum, Hermen, et qui cum eis fratres sunt. Asserunt auctorem esse libri qui appellatur Pastor, et apud quasdam Graeciae Ecclesias etiam publice legitur. Revera utilis liber, multique de eo scriptorum veterum usurpaverunt testimonia: sed apud Latinos pene ignotus est. Haec Hieronymus. Porro de libri huius auctoritate vide Baronium tomo II Annalium ad annum 159, Sixtum Senensem (Bibliot. lib. II), Bellarminum (De Script. Eccles.) et alios (Pamel. in Symbolum, Rufin. inter opera Cypriani, Possev. in Apparatu Sacro, S. Antoninus II par. Histor. tit. 15 § 7). Verum ad huius cap. lucem ampliorem, ne quid lector desideret, ascribenda hic videtur annotatio Petri Maturi e Societate Iesu theologi ad hunc locum Cassiani a S. Antonino Florentino compendio retatum, quae sic habet: Non ex illo modo libro Pastoris probat Cassianus duos unicuique homini angelos assistere, bonum et malum, sed ex aliquot sacrae Scripturae locis; praesertim autem ad comprobandam boni angeli et nostri tutelaris assistentiam, utitur hac certissima et verissima Christi sententia Matth. XVIII: Videte, inquit, ne contemnatis unum ex his pusillis, dico enim vobis quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei. Sicut et iam D. Hieronymus, in commentariis in hunc locum, unicuique nostrum ab ortu suae nativitatis in sui custodiam angelum datum esse ex hoc loco concludit. Idem facit Chrysostomus homil. 60 in Matth. et hom. 3 ad Coloss. Idem auctor Oper. Imperf. hom. 40. In eamdem quoque sententiam Theophylactus, Oecumenius, Euthymius, Basilius lib. III contra Eunomium, Hilarius can. 18 in Matth., et multi alii veteres usurpant. Qui omnes importunissimum illud Calvini os confundunt, qui inter caetera impietatis suae deliramenta hanc singularem propriorum angelorum custodiam deridere non erubuit. Vide contra eum Fevardentium lib. I advers. Haeres. de angelis haeresi 3. Haec ille, ex quo etiam alia notatu digna inferius depromemus.] liber Pastoris plenissime docet.
2 Si autem consideremus et illum qui beatum Iob expetiit, apertissime instruemur illum fuisse qui semper insidiatus ei, numquam eum ad peccatum potuerit incitare, et idcirco potestatem a Domino poposcisse, velut qui non virtute illius, sed Domini defensione, qui illum semper protexerat, vinceretur. De Iuda quoque dicitur, Et diabolus stet a dextris eius [Psal. CVIII].
Cassianus HOME

bav560.152 csg574.192 ubbB_V_0013.75v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik