monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 1, 8, XV. Quod non sine causa sanctis coelestibusque virtutibus angelorum sive archangelorum nomina sint indita. <<<     >>> XVII. Quod singulis hominibus duo semper angeli adhaereant.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XVI. De subiectione daemonum, quam suis principatibus praebent.

1 [Esse enim in daemonibus quosdam superiores et alios inferiores, superius indicatum est (Cap. 8), eiusque inaequalitatis et distinctionis duplex ratio assignata: prior ex ipsorum natura, quam non habent omnes aequalem, sed alii aliis perfectiorem, quare necesse est inferiores a superioribus regi eisque subditos esse; altera ex ipsorum malitia et nequitia, quae postulat ut inter ipsos ordo quidam et concordia servetur, ut hominibus noceant; ut docuit auctor collatione praecedenti (Cap. 9). Neque his adversatur quod apud inferos nullus dicitur esse ordo, sed sempiternus horror (Iob. IX). Ordo inter ipsos nullus est qui ad aeternam felicitatem spectet, aut aliquid conferat; est nihilominus ordo potestatis, qui et naturae inaequalitatem consequitur, et quem ad bonos exercendos et malos torquendos Deus opt. max. illis attribuit.] Regi autem immundos spiritus a nequioribus potestatibus, eisque subditos esse, praeter illa Scripturarum testimonia quae in Evangeliis quoque calumniantibus Pharisaeis, Domini legimus responsione descripta: Si ego in Beelzebub principe daemoniorum eiicio daemones [Matth. XII]; etiam perspicuae visiones et experimenta sanctorum multa nos edocent. [Habes hoc exemplum in Vitis Patrum lib. IV cap. 54 novae editionis, aliudque simile lib. V libello 5, et apud D. Gregorium lib. III Dialog. cap. 7.] Nam cum unus ex fratribus nostris in hac solitudine iter ageret, advesperascente iam die, antrum quoddam reperiens, ibidem substitit, [Id est, vespertinum officium, seu orationem, alias vespertinam solemnitatem: de qua vide notam ad lib. II Instit. cap. 10. Vesperas modo vocamus una cum Completorio.] vespertinam volens in eo synaxim celebrare.
2 Ubi dum psalmos ex more decantat, tempus mediae noctis excessit. Cumque finita solemnitate refecturus lassum corpus paululum resedisset, repente coepit catervas daemonum undique confluentium innumerabiles intueri, quae infinita constipatione atque ordine longissimo procedentes, aliae praeibant principem suum, aliae sequebantur.
3 Qui tandem aliquando et magnitudine procerior cunctis, et aspectu terribilior, advenit, ac posito solio cum in tribunali quodam sublimissimo consedisset, uniuscuiusque actus diligenti coepit examinatione discutere, illosque qui necdum se circumvenire aemulos suos potuisse dicebant, velut inertes ignavosque a conspectu suo cum nota et iniuria iubebat expelli, spatia tanti temporis et opus inaniter expensum cum fremitu furoris exprobrans.
4 Illos vero, qui se nuntiabant consignatos sibimet decepisse, summis laudibus cum exsultatione ac favore cunctorum, ut fortissimos bellatores ad exemplum cunctorum gloriosissimos coram omnibus emittebat. In quorum numero cum quidam nequissimus spiritus, utpote quemdam triumphum sublimissimum delaturus, laetior advenisset, nomen monachi optime cogniti designavit, asserens se post quindecim annos, quibus eum iugiter obsedisset, tandem aliquando praevaluisse, ut eum eadem ipsa nocte ruina fornicationis elideret: nam cum quadam sacra puella non solum impulisse ut stupri crimen incurreret, sed etiam persuasisse ut eam sibi iure coniugii retentaret.
5 Super cuius relatione cum immane cunctorum gaudium fuisset exortum, summis a principe tenebrarum laudibus elevatus, magnisque praeconiis coronatus abscessit. Aurora itaque superveniente, cum omnis haec ab oculis evanuisset daemonum multitudo, dubitans frater de assertione spiritus immundi, magisque iratus quod inolita consuetudinis suae fallacia sibi voluisset illudere, et innocenti fratri inurere crimen incesti, memor Evangelicae sententiae, quod in veritate non stetit, quia non est veritas in eo; cum loquitur mendacium, de propriis loquitur quia mendax est, et pater eius [Ioan. VIII]; [Pelusium oppidum in extrema Aegypti ora, a quo et extremum Nili ostium, quo Aegyptus ab Asia terminatur, Pelusium seu Pelusiacum appellatur. Huic Dominus apud Ezechielem, gravem suae indignationis effusionem comminatur (Ezech. XXX); ubi D. Hieronymus: Effundam, inquit, indignationem super Sain. Quam nos in Pelusium vertimus, et robur appellatur Aegypti, eo quod portum habeat tutissimum, et negotiationes maris ibi vel maxime exerceantur. Unde et poeta Pelusiacam appellat lentem; non quod ibi genus hoc leguminis gignatur vel maxime, sed quod e Thebaide et omni Aegypto per ianuam Nili illic plurimum deferatur. Haec Hieronymus. Ex hoc oppido oriundus ille Isidorus Pelusiotes dictus, sanctitate et doctrina conspicuus, D. Ioannis Chrysostomi discipulus, et nostri Cassiani condiscipulus, ut alias dictum est, et celebris inter scriptores ecclesiasticos Graecos, temporibus Theodosii iunioris.] Pelusium petiit, ubi illum quem spiritus immundus asseruit esse deiectum, noverat commorari. Erat siquidem illi etiam notissimus frater.
6 Quem cum requisisset, reperit quod eadem nocte qua teterrimus ille daemon ruinam eius suae cohorti vel principi nuntiaverat, monasterio pristino derelicto, vicum petiisset, et cum designata puella fuisset lapsu miserabili devolutus.
Cassianus HOME

bav560.150 csg574.190 ubbB_V_0013.74v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik