monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 1, 8, XIV. Unde factum sit ut potestatum seu principatuum nomina spiritales nequitiae sortirentur. <<<     >>> XVI. De subiectione daemonum, quam suis principatibus praebent.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XV. Quod non sine causa sanctis coelestibusque virtutibus angelorum sive archangelorum nomina sint indita.

1 [Vetusti codices legunt: Nam quia in bonam partem horum ordinum vocabula, etc. Ciaconius: Nam quia bonae parti eorumdem ordinum vocabula, etc. At verior, ut communior, videtur haec Plantiniana lectio, cui consonat Dionysii paraphrasis: Nulli quoque dubium est quod eadem ordinum nomina non sine ratione imposita sunt bonis spiritibus, et quod sunt nomina officiorum, vel meritorum, vel dignitatum, etc. Ex qua paraphrasi colligo voculam nam non habere hoc loco vim coniunctionis causalis, sed poni pro autem, vel porro, vel simili particula discretiva; et bonam partem angelorum hic intelligi bonos spiritus quibus illa vocabula sunt imposita ratione officiorum quibus a Deo deputantur; vel meritorum, id est, bonorum actuum quibus maiorem gloriam promeruerunt; vel dignitatum quibus in alios inferiores praeeminent.] Nam quia bonae parti eadem ordinum [Duplex enim ratio horum nominum seu vocabulorum angelicis spiritibus inditorum ex diverso respectu et consideratione generatim assignatur, altera a B. Dionysio Areopagita, altera a D. Gregorio pontifice; Dionysius enim in expositione horum nominum spectavit proprietates et perfectiones intrinsecas singulorum ordinum, ex quarum convenientia dicit huiusmodi nomina illis imposita: Dicimus, inquit (Cap. 7 Eccl. Hierarch.), primo omne sanctorum spirituum cognomen insinuationem atque indicium praeferre divinae cuiuslibet ipsorum proprietatis. Ac sanctorum quidem seraphim appellationem, ii qui Hebraeae linguae periti sunt, incendentes, sive calefacientes; cherubim vero multitudinem scientiae, sive sapientiae effusionem significare aiunt. Gregorius autem in explanatione horum nominum (Hom. 34 in Evangel.) magis attendere videtur exteriora ministeria, ait S. Thomas (part. I, q. 108, art. 5): Dicit enim quod angeli qui dicuntur minima nuntiant; archangeli, qui summa; virtutes, per quas miracula fiunt; potestates, quibus adversae potestates arcentur et repelluntur; principatus, qui ipsis bonis spiritibus praesunt.] vocabula non sine ratione causave sint indita, et officiorum, vel meritorum, seu dignitatum sint nomina, nulli dubium est. Etenim de officio nuntiandi, [Angelus non naturae, sed ministerii nomen est, teste D. Hieronymo. Hinc psalmo CIII: Qui facit angelos suos spiritus, id est, eos qui natura spiritus sunt, facit esse angelos suos, iniungendo eis officium nuntiandi. Qui enim Graece dicitur ἄγγελος, quod nomen Latina declinatione angelus perhibetur, Latina lingua nuntius interpretatur, ait D. Augustinus (Lib. XV de Civit. c. 23; Hilar. l. V de Trinit.; Prosper in sent. 103); et D. Gregorius ubi supra: Sciendum, inquit, quod angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae: nam sancti illi coelestis patriae spiritus, semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur. Unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus; ac si patenter dicat: Qui eos quos semper habet spiritus, etiam, cum voluerit, angelos facit. Haec Gregorius. Sumitur autem hoc nomen duobus modis: primo ut commune omnibus spiritibus; secundo ut proprium postremo et infimo ordini. Hinc D. Thomas: Angelus, inquit, nuntius dicitur. Omnes ergo coelestes spiritus, in quantum sunt manifestatores divinorum, angeli vocantur. Sed superiores angeli habent quamdam excellentiam in hac manifestatione, a qua superiores ordines nominantur. Infimus autem angelorum ordo nullam excellentiam supra communem manifestationem addit; et ideo a simplici manifestatione nominatur: et sic nomen commune remanet infimo ordini, quasi proprium, ut dicit Dionysius cap. 5 Coelest. Hierarchiae; vel potest dici quod infimus ordo specialiter dicitur ordo angelorum, quia immediate nobis annuntiant.] angelos, id est, nuntios appellari manifestum est, et [Archangeli secundum Dionysium (Dionys. Areop. Coelest. Hierarch. c. 9) medii sunt inter principatus et angelos. Medium autem comparatum uni extremo videtur alterum, in quantum participat naturam utriusque: sicut tepidum respectu calidi est frigidum; respectu vero frigidi est calidum. Sic et archangeli dicuntur quasi principes angeli, quia respectu angelorum sunt principes; respectu vero principatuum sunt angeli. Secundum Gregorium autem dicuntur archangeli ex eo quod principantur soli ordini angelorum, quasi magna nuntiantes. Est tamen hoc peculiare B. Michaeli archangelo, quod Archangelus dicitur, non quod sit de ordine archangelorum, sed quia omnium angelorum caput et princeps in locum Luciferi sublimatus; unde et Ecclesiae Dei protector habetur (Molan. lib. III de Pictur. cap. 39).] archangelos eo quod ipsis angelis praesint, nominis ipsius proprietas docet. [Primus ordo secundae hierarchiae, Dionysio et Gregorio in hoc consentientibus, sed eius appellationis rationem non unam eamdemque assignantibus. Sic enim Dionysius cap. 8 Coelest. Hierarch.: Sanctarum dominationum pleno mysterii nomine significari arbitror celsiorem intelligentiam quamdam totius servitutis ignaram, omnique submissione infima liberam, nullique tyrannicae dissimilitudini ullo modo seipsam subiicientem, etc. Sic Dionysius, rationem nominis petens ab ipsa interna perfectione huius ordinis, ut dictum est. Gregorius vero ab exteriore ministerio: Dominationes, inquit, vocantur, qui etiam potestates principatus dissimilitudine alta transcendunt. Nam principari est inter reliquos priorem existere; dominari vero est etiam subiectos quosque possidere. Ea ergo angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo quod eis caetera ad obediendum subiecta sunt, Dominationes vocantur.] Dominationes etiam ab eo quod quibusdam dominentur; [Primus hic ordo tertiae hierarchiae, ut dictum est, secundum Dionysium, non secundum Gregorium. Nam Dionysius collocat virtutes sub dominationibus et supra potestates; principatus autem sub potestatibus et supra archangelos. Gregorius vero ponit principatus in medio dominationum et potestatum; virtutes vero in medio potestatum et archangelorum. Nominis autem rationem ita exponit: Principatus vocantur, qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt; qui subiectis aliis dum quaeque sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur. Quid porro discriminis sit inter haec vocabula dominationum, potestatum et principatuum in angelis, vide, si lubet, apud sanctum Thomam (q. 108, a. 5, ad 3).] principatus quoque, quod habeant quorum sint principes. [Alias throni, qui postremum supremae hierarchiae ordinem complent; de quibus Dionysius cap. 7 Coelest. Hierarchiae: Altissimarum, inquit, et elevatarum sedium nomine illas ab omni terreni affectus humilitate longissime remotas esse, sursumque ad ardua inviolabili studio ferri edocemur; dum illae ab infimis omnibus iugi intentione distinctae, ac circa illum qui vere excelsus est totis viribus inconcusse stabiliterque locatae, divinum adventum absque ullius perturbationis impedimento suscipiunt; Deumque ferentes obsequii devotione ad ipsius percipiendos fulgores semper patent. Gregorius vero: Throni, inquit, illa agmina sunt vocata, quibus ad exercenda iudicia semper Deus omnipotens praesidet. Quia enim thronos Latino eloquio sedes dicimus, throni Dei dicti sunt hi qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat et per eos sua iudicia decernat; unde et per Psalmistam dicitur: Sedes super thronum, qui iudicas aequitatem (Psal. IX).] Et sedes, quod ita scilicet Deo cohaereant, et domesticae sint ei ac familiares, ut in ipsis velut in quadam sede divina maiestas peculiarius requiescat, et quodammodo in eis firmius reclinetur.
Cassianus HOME

bav560.150 csg574.190 ubbB_V_0013.74v