monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 12 > 20 > 14
Cassianus, Collationes, 1, 8, XIII. Quod impugnationem quam erga homines impendunt angeli, etiam adversum se commoveant. <<<     >>> XV. Quod non sine causa sanctis coelestibusque virtutibus angelorum sive archangelorum nomina sint indita.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XIV. Unde factum sit ut potestatum seu principatuum nomina spiritales nequitiae sortirentur.

1 Nos ergo, praeter illas quas superius exposuimus opiniones, etiam idcirco dici principatus vel potestates evidenti possumus ratione colligere, [Non quod eum principatum et potestatem a Deo daemones acceperint, sed quod eum habeant ob improbitatem et impietatem eorum quibus imperant et dominantur, quique illis per peccatum se subiiciunt. Hinc D. Augustinus serm. 8 de Verbis Domini in monte, exponens cuius mundi rectores sint daemones: Ne male, inquit, intelligas, exponit quid sit mundus, cuius sunt illi rectores, rectores mundi tenebrarum harum. Quid est mundi? tenebrarum harum. Quibus est rector? Dilectoribus suis et infidelibus, quibus plenus est mundus. Hos appellat Apostolus tenebras. Ita Augustinus. Porro, cum diabolus vocetur a Christo Domino princeps mundi huius (Ioan. XIV), et ab Apostolo Deus et princeps huius saeculi (I Cor. II), et rector tenebrarum harum (Ephes. VI), quid mirum eius ministros malos angelos diversorum regnorum principes et praesides nominari? ut Rupertum superius ratiocinantem audivimus. His accedit quod mali angeli ex omnibus ordinibus angelorum aliqui ceciderunt, ut superius dictum est (Cap. 8); sicut igitur Deus ex ordine principatuum statuit bonos spiritus, qui regnis et provinciis praesunt, ita nihil incommodi est si dicamus diabolum destinare itidem aliquos ex ordinibus principatuum, potestatum et dominationum, perturbandis, decipiendis et depravandis gentibus et populis qui sunt sub diversis regnis et provinciis.] quod scilicet vel diversis gentibus dominentur ac praesint, vel certe quod in inferiores spiritus atque daemonia (de quibus etiam Evangelia, legiones esse propria ipsorum confessione [Luc. VIII] testantur) suos exerceant principatus.
2 Non enim dominationes dici possunt, nisi habeant in quos dominationis suae ditionem exerceant; nec potestates aut principatus vocari queunt, nisi fuerint super quos sibi vindicent principatus. Quod etiam in Evangelio designari blasphemantibus Pharisaeis manifestissime reperimus: In Beelzebub principe daemoniorum hic eiicit daemones [Matth. XII]. Nam et rectores tenebrarum legimus appellari [Ephes. VI], et alium mundi huius principem nuncupari [Ioan. XIV]. Quos tamen gradus beatus Apostolus in futurum, cum omnia Christo fuerint subiecta, asserit evacuandos: Cum tradiderit, inquiens, regnum Deo et Patri, [Eodem modo D. Chrysostomus haec de daemonibus interpretatur, et rectius quidem et congruentius quam qui de bonis angelis exponunt (S. Thom., I part., q. 108, a. 7).] cum evacuaverit omnem principatum, potestatem et dominationem [I Cor. XV]; quod utique non aliter fiet, nisi fuerint de ipsorum ditione sublati, supra quos in hoc saeculo potestates seu dominationes vel principatus administrare noscuntur.
Cassianus HOME

bav560.149 csg574.189 ubbB_V_0013.74v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik