monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 1, 8, XII. De constipatione daemonum et inquietudine quam in hoc aere semper exercent. <<<     >>> XIV. Unde factum sit ut potestatum seu principatuum nomina spiritales nequitiae sortirentur.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XIII. Quod impugnationem quam erga homines impendunt angeli, etiam adversum se commoveant.

1 Has namque impugnationes, quibus homines impetunt, etiam contra se invicem ipsos affectare certissimum est. Nam discordias atque conflictus super nonnullis gentibus pro quadam sibi nequitiae vernacula familiaritate susceptis, indefesso certamine similiter exercere non desinunt. Quod etiam in visione Danielis prophetae manifestissime legimus figuratum, angelo Gabriele ita narrante: Noli timere, Daniel, quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua, et ego veni propter sermones tuos.
2 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus [Daniel. X]. [Vetus et vulgata quaestio est de principe Persarum, qui apud Danielem cap. X dicitur restitisse Gabrieli archangelo causam Iudaeorum agenti, viginti et uno diebus, fueritne ille bonus angelus an malus, et quid contentionis ac dissidii inter ipsos intercesserit. Quam quaestionem accurate et copiose tractavit Benedictus Pererius lib. XII Commentar. in Danielem, quem proinde lectori plenius de hac difficultate consulendum moneo: mihi vero sufficere visum est aliquot annotationes summarias ad hunc locum explicandum huc afferre. 1o: angelum fuisse memoratum principem Persarum, non hominem, Patres fere consentiunt, et sacer contextus satis indicat: sed hic quaeritur an fuerit bonus angelus, an daemon aliquis de ordine principatuum, vel alio. Fuisse malum angelum seu cacodaemonem sensit hic Auctor, seu Cassianus, seu potius abbas Serenus, cui haec collatio et disputatio a Cassiano ascribitur. Quam sententiam etiam secutus videtur Rupertus abbas Tuitiensis in lib. IX de Victoria Verbi ita scribens: Principes istos Persarum et Graecorum, quales sint, unus de doctoribus eximiis D. Hieronymus breviter innuit: Isti sunt, inquit, principes de quibus Paulus scripsit: Sapientiam loquimur inter perfectos, quam nullus principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Profecto etsi huius doctoris auctoritas deesset, prudens tamen auditor principes illos angelos malos intelligere non dubitaret, scilicet contra quos bonis principibus praeliandum erat, qui contradicebant precibus sanctorum hominum et legationi sanctorum angelorum. Si quidem mundi princeps diabolus a Domino dictus est, cum de toto constet, de partibus quis dubitet? Si totius princeps mundi diabolus, nonne consequenter partium mundi, scilicet Persarum atque Graecorum principes malae potestates maiori principi diabolo ministrantes recte intelliguntur? non enim Persae et Graeci Dei cultores erant, sed potius creaturae quam Creatori serviebant, nec Deum, sed pro Deo daemonium colebant; Persae quidem, solem quem Apollinem dicebant; Graeci autem sub nomine vel obtentu sapientiae suae Minervam; aliaeque gentes aliorum daemonum portenta; gens unaquaeque suum prae caeteris singularem, omnes autem universaliter, sub nomine Iovis, principem daemonum, principem mundi diabolum colebant, et huiusmodi malis spiritibus coram simulacris suis se prosternebant. Ergo quorum dii fuerunt, multo magis principes eorum recte sunt appellati. Et boni semper principes sibi quidem consentiunt; mali autem et semper bonis, quoad possunt, resistunt, et sibimet semper dissentiunt, et semper inter eos sunt iurgia, quia superbi sunt. Haec Rupertus, initio quidem D. Hieronymum velut suae opinionis citans auctorem et patronum. Verum D. Hieronymus ita ambigue locum illum Danielis exposuit, ut de eius sententia nihil certi constare queat. Primum enim dicit: Videtur mihi hic princeps Persarum, esse angelus, cui Persis credita est. Ubi videtur bonum angelum intelligere: postmodum vero subdit quod Rupertus retulit: Isti sunt principes, de quibus Paulus loquitur I ad Corinth. II: Sapientiam loquimur inter perfectos, quam nullus principum huius saeculi cognovit, etc. Ubi proculdubio sermo est de malis angelis, e quorum numero significare videtur principem illum Persarum exstitisse. Porro obiectiones nonnullas, aut difficultates, quae contra hanc opinionem moveri possent, Rupertus ipse etiam proponit, et solvit in hunc modum: Unde malo angelo virtus pugnandi adversus bonum atque resistendi? Ex hominum vel populorum peccatis. Ubi fit ista pugna inter bonos et malos angelos? In campo iustitiae, in conflictu iudicii, ipso spectatore ac iudice Deo. Sed quomodo boni et mali angeli pugnant inter se? Malus pugnat accusando, bonus defendendo. In quantum est magna et vera accusatio mali angeli, in tantum est tarda et invalida defensio boni. Exempli causa, angelus malus, qui aderat regno Assyriorum, quo ductae sunt in captivitatem decem tribus Israel, validissime eas accusabat, quod numquam recessissent a peccatis Ieroboam, quod reges omnes sceleratos et impios habuissent, denique quod pertinaciter et incorrigibiliter peccassent. Et quia haec accusatio gravissima erat, propterea inefficax fuit apud Deum defensio boni angeli qui curam gerebat illarum tribuum. Quapropter numquam illae tribus captivitate sunt liberatae. Similiter malus angelus, qui aderat Persis, et vocatur hic princeps regni Persarum, vehementer obsistebat, ne tribus Iuda captivitate liberaretur. Hoc autem faciebat quatuor modis. Primum instigando et inducendo Iudaeos ad gravissima scelera, quo liberatione ex captivitate apud Deum indigniores efficerentur; tum dissuadendo Iudaeis reditum in patriam, exaggerandis bonis quae in captivitate certe possidebant, et amplificandis malis atque incommodis quae in reditu perpessuri erant; contra vero minuendis bonis quae in reditu in patriam sperare poterant. Ad haec, alienando animum Cyri regis a Iudaeis, ut reversis in Iudaeam minime faveret, et eos qui apud ipsum remanserant nullo modo dimitteret, suadens id maiorem in modum incolumitati, tranquillitati, securitati et diuturnitati imperii sui expedire. Praeterea gravissimam coram Deo Iudaeorum accusationem afferebat, exponens eorum scelera, propter quae, secundum legem divinae iustitiae, nullo modo liberari deberent. Haec ille malus angelus adversus tribum Iuda. Cuius accusatio fuit illa quidem gravis, sed non tam efficax, ut adversus tribus Israel. Peccavit quidem etiam illa, sed non tam pertinaciter: habuit enim multos reges, qui vel poenitentiam egerunt, ut Manasses; vel etiam pii ac iusti fuerunt, ac populum correxerunt, ut Iosaphat, Ezechias, et Iosias. Proinde ait Gabriel: Princeps Persarum restitit mihi. Et subaudiendum est: Sed non usquequaque resistere mihi potuit, quia videlicet causa vestra, modusque peccati et principi vestro Michaeli, qui solus adiutor meus est, in his omnibus, locum facit iuste defendendi, quod non debeatis perpetua captivitate teneri; quia non in perpetuum a Domino recessistis, etc. Hactenus ex Ruperto, quae licet prolixiora, tamen huic loco explicando visa sunt necessaria, et lectori studioso minime ingrata futura. 2o Altera sententia, eaque multo probabilior est, tam principes Persarum quam Graecorum, qui dicto loco Danielis nominantur, bonos fuisse angelos, qui a Deo illis regnis et gentibus praefecti fuerant; et omnem, quae ibidem memoratur, inter istos principes, et Gabrielem, ac Michaelem, contentionem et disceptationem, non nisi inter bonos angelos contigisse. Huius sententiae auctores praecipui sunt D. Basilius lib. III in Eunomium, Theodoretus in cap. X Danielis, Gregorius lib. XVII Moralium cap. 7, quem instar et vice omnium audisse suffecerit ad nostrum institutum aptissime disserentem: Inter haec, inquit, libet inquirere si pax in sublimibus summa retinetur, quid est quod per angelum Danieli dicitur, Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael venit in adiutorium mihi, et nunc revertar, ut praelier adversus principes regni Persarum. Quid itaque alios principes gentium, nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae igitur esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui Veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis quibusque gentibus sunt praelata, cum subiectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus, contra se venire referuntur. Is namque angelus qui Danieli loquebatur, captivis Iudaeis in Perside constitutis praelatus, agnoscitur; Michael vero Iudaeis qui in terris Iudaeae remanserant, praepositus invenitur. Unde et ab hoc ipso angelo dicitur Danieli: Nemo est adiutor meus, nisi Michael princeps vester. Et rursus, Michael unus de principibus primis, venit in adiutorium mihi. Quidum non simul esse, sed in adiutorium venire dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captivus in alia parte tenebatur. Quid est ergo angelum dicere: Ego veni propter sermones tuos, sed princeps Persarum restitit mihi, nisi sua subditis opera nuntiare? ac si aperte dicat Danieli, Precum quidem tuarum merita exigunt ut populus tuus a iugo suae captivitatis exuatur; sed est quod adhuc, in eo populo, Persarum dominio purgari debeat: unde ereptionem illius Persarum princeps mihi iure contradicit, quamvis preces tuae, eorum quoque lacrymae, qui in Iudaea relicti sunt, hanc ereptionem adiuvent. Prophetae igitur preces angelus exaudit; sed Persarum princeps resistit, quia etsi iam vita iusti deprecantis ereptionem populi exigit, eiusdem tamen populi vita adhuc contradicit: ut quia necdum hi qui in captivitatem fuerunt ducti, plene purgati sunt, iure adhuc eis Persae dominentur. Recte ergo dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subiectarum sibi gentium merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentilibus principantes, nequaquam pro iniusta agentibus decertant, sed eorum facta recte iudicantes examinant; cumque uniuscuiusque gentis vel culpa, vel iustitia ad supremae curiae consilium ducitur, eiusdem gentis praepositus vel obtinuisse in certamine vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est, sui super se Creatoris voluntas; quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, numquam volunt. Bene igitur dixit Iob: Qui facit concordiam in sublimibus (Iob. XXV). Haec D. Gregorius. Ex quibus colligitur: 3o Angeli sancti tunc inter se dissidere et praeliari dicuntur, cum de contrariis et inter se pugnantibus hominum meritis divinam Sapientiam consulunt, eiusque decretum exspectant suam utrimque causam agentes; non quod voluntate absoluta discordent inter se, sed quia Dei voluntate et sententia nondum ipsis manifestata, populorum sive hominum quibus praesunt diversa merita vel demerita exponunt coram Deo, et diversos ab ipso effectus postulant. Cum primum autem patefacta ipsis est Dei voluntas et sententia, cessat omnis illorum dissensio, summaque concordia ipsum omnes sentiunt et volunt quod divinae voluntati consentaneum esse agnoscunt. Ita Pererius, et colligitur ex verbis div. Gregorii modo recitatis, et accuratius declaratur a S. Thoma (I par., q. 113, art. 8). Sic igitur ille princeps Persarum, id est, angelus custodiae regni illius deputatus, dicitur restitisse Gabrieli viginti et uno diebus: quia cum Gabriel toto hoc tempore preces Danielis Deo offerret, et Iudaeorum ereptionem e captivitate Babylonica, Michaele ei suffragante, procuraret, ille ex adverso populi Iudaici impietatem, ingratitudinem, aliasque rationes et impedimenta proponebat, quibus illam libertatem et ereptionem dissuaderet, verbi gratia, quod Persis multum emolumenti spiritualis accedeet ex commercio et consuetudine populi illius in Perside commorantis; poterant enim Persae fieri proselyti et ad Iudaeorum religionem cultumque veri Dei, eorum exemplo et hortatu adduci, bonos mores doceri, malos dedoceri. Et certe videtur haec ratio plausibilior quam quod princeps Persarum Dei proponeret populi impietatem, ingratitudinem, etc. Id enim diaboli seu accusatoris officium est potius quam boni angeli, cuius est omnibus bene velle et precari, et omnium salutem, quantum in se est, procurare ac promovere.] Quem principem regni Persarum adversariam potestatem esse, quae favebat genti Persarum, inimicam populo Dei, minime dubitandum est; quique ad impediendam utilitatem quam videbat [Id est, decisionem, seu terminationem litis et disceptationis de libertate et ereptione Iudaeorum, de qua inter Gabrielem, Iudaeorum patronum, et principem Persarum, id est, huic genti praefectum, certabatur.] per absolutionem quaestionis pro qua propheta Dominum exoraverat ab archangelo ministrandam, lubens semetipsum, ne ocius ad Danielem salutaris angeli consolatio perveniret, Deique populum (cui Gabriel archangelus praeerat) confortaret, obiecit.
3 Qui tamen ait, ne tunc quidem ob impugnationis illius vehementiam se ad eum pervenire potuisse, et nisi in adiutorium sibi Michael archangelus advenisset, et occurrens principi regni Persarum, seseque conflictui eius interserens et opponens, eumque ab ipsius impugnatione defendens, ad instructionem prophetae post vigesimum et unum diem pervenire fecisset.
4 Et post pauca: Et ait, inquit angelus: Numquid scis quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut praelier adversus principem Persarum. Cum enim ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens: verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in Scriptura veritatis. Et nemo est adiutor meus in his omnibus nisi Michael princeps vester (Ibid.). Et iterum: In tempore illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui [Dan. XXI]. Legimus ergo Graecorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique favens genti sibi subditae, tam populo Israeli quam nationi Persarum videbatur adversari.
5 Ex quo liquido pervidetur quod discordias gentium et conflictus atque simultates quas inter se, istis instigantibus, gerunt, etiam contra se adversae exerceant potestates, et illarum vel gaudeant victoria, vel diminutione crucientur, et ob hoc non possint illae inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus praeest contra alterius gentis praesulem inquieta semper aemulatione contendit.
Cassianus HOME

bav560.147 csg574.188 ubbB_V_0013.73v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik