monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 1, 8, XI. De eius qui decipit, sive decipitur, poena. <<<     >>> XIII. Quod impugnationem quam erga homines impendunt angeli, etiam adversum se commoveant.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XII. De constipatione daemonum et inquietudine quam in hoc aere semper exercent.

1 [Tria in hoc capite continentur paradoxa, quae falso illo nituntur principio ac fundamento, quod daemones sint corporei, aut, ut scholastici loquuntur, quod habeant corpora sibi naturaliter unita, sive aerea, sive alterius subtilioris substantiae: quod erroneum esse et a veritate alienum superius ostendimus. Primum paradoxum. Aerem istum inferiorem magna daemonum numerositate ac densitate constipari; quod certe consequeretur si daemones essent corporei, sicut videmus aerem ex vaporibus multiplicatis concrescere et condensari in nubes. At qui ex vera et Christiana philosophia didicit angelos et daemones secundum substantiam esse plane spirituales, incorporeos et immateriales, satis intelligit nulla eorum quamvis innumerabili et infinita multitudine aerem posse condensari et constipari, proprie loquendo. Secundum paradoxum. Deum proinde utiliter eos subtraxisse humanis aspectibus. Quod sane, si corporei essent, sine miraculo, eoque perpetuo, non fieret. At non sunt excogitanda aut multiplicanda miracula absque necessitate, aut evidenti ratione, ut docet D. Augustinus lib. II de Genesi ad litteram. Tertium. Alioquin, si daemones in aere volitantes conspicui essent atque visibiles, intolerabili formidine consternarentur homines atque deficerent, aut certe nequiores quotidie redderentur exemplis eorum assiduis et imitatione vitiati, etc. Hoc posterius ad illorum errorem spectat, qui quod in Genesi legitur (Genes. VI), Videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant, etc., de angelis, sive spiritibus, non de hominibus intellexerunt; de quo inferius agendum erit (Cap. 10 et 21). Porro his erroribus seu paradoxis exclusis, illud pro certo tenendum est, quod magno consensu docent theologi, magnam daemonum multitudinem in hoc aere inferiori assidue versari et vagari, ad probationem et exercitium hominum, usque ad diem iudicii. Id in primis colligitur ex illis verbis Apostoli Ephes. VI: Adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Id est, spirituales nequitias; in coelestibus, quia daemones, qui sunt spirituales et nequissimi, in hoc turbulento aere nobis propinquo, quod coelum appellatur, habitant, ut exponit Petrus Lombardus. Secundo, Patres idem expresse docent. D. Hieronymus in eum locum Apostoli (Lib. II d. 6): Haec, inquit, omnium doctorum opinio est, quod aer iste, qui coelum terramque medius dividens, inane appellatur, plenus sit contrariis fortitudinibus. Et in cap. II eiusdem Epistolae: Princeps, inquit, aeris et spiritus potestatis, qui in aere isto est, diabolus intelligitur, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Non quo diabolus et satellites eius, qui per mundum istum vagantes peccata hominibus insinuant, in coelo versari queant, de quo ob sua merita corruerunt: sed coelum dicitur aer iste, qui supra nos est, iuxta illud Salvatoris elogium, Considerate volatilia coeli, etc. Manifestum quippe est quod volatilia non per coelum volitent, sed per aerem, etc. S. Antonius apud Athanasium: Divinae, inquit, vocis praeceptum est, ut iugi custodia tueamur animas nostras, quia exercitatos ad supplantandum habemus inimicos, daemones scilicet, contra quos nobis, secundum Apostolicam contestationem, pugna sine intermissione est. Ait enim: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Ingens eorum turba istum pervolat aerem, non procula nobis hostium caterva discurrit. S. item Augustinus lib. III de Genesi ad litteram cap. 10 dicit: quod aer iste caliginosus est quasi carcer daemonibus usque ad tempus iudicii. Ex quibus colligit D. Thomas, quod daemonibus duplex locus est attributus, alter temporarius, videlicet aer iste caliginosus, usque ad diem iudicii et consummationem saeculi; alter sempiternus, scilicet infernus, post diem iudicii; Sicut enim angelis bonis ratione suae beatitudinis assignatus est locus in coelo empyreo, ratione autem ministerii et subsidii erga nos versantur nobiscum in hoc mundo; ita et daemonibus ratione suae damnationis destinatus est locus in inferno; ratione nostrae exercitationis in hoc aere caliginoso, licet eorum aliqui etiam nunc in inferno sint ad torquendum eos quos ad malum induxerunt, sicut et aliqui boni angeli sunt cum animabus sanctis in coelo. Quamvis autem daemones aliqui ad tentandum homines ex inferno egressi versentur in aere, poenas tamen inferni ubique patiuntur, et gehennae ignem secum portant, ut habet Glossa Epistola Iacobi III, et quocumque eant, ut scribit Strabus in cap. III Epistolae ad Philippenses, sua secum supplicia circumferunt: sicut et bonis angelis non minuitur gloria, propterea quod ad nos iuvandos et custodiendos mittantur, cum scriptum sit, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. V). Quamquam non sit omnino negandum daemones minus hic puniri et torqueri quam in inferno, quia et vagandi per mundum hunc et hominibus nocendi potestatem habent, quam non sunt in inferno, praesertim post iudicii diem, habituri. Unde et Lucas cap. VIII scribit rogasse daemones Christum ne sibi imperaret ut in abyssum irent.] Tanta vero spirituum densitate constipatus est aer iste, qui inter coelum terramque diffunditur, in quo non quieti nec otiosi pervolitant, ut satis utiliter humanis aspectibus eos Providentia divina absconderit atque subtraxerit. Aut enim terrore concursus eorum, vel horrore vultuum, in quos se pro voluntate sua, cum libitum fuerit, transformant atque convertunt, intolerabili formidine homines consternarentur atque deficerent, nequaquam valentes haec carnalibus oculis intueri, aut certe nequiores quotidie redderentur exemplis eorum iugibus et imitatione vitiati; et per hoc inter homines et immundas atque aereas potestates fieret noxia quaedam familiaritas atque perniciosa coniunctio, quia haec flagitia quae nunc inter homines admittuntur, vel parietum septis, vel locorum intervallo, et quaedam verecundiae confusione celantur; quae si aperta visione iugiter conspicerent, ad maiorem furoris incitarentur insaniam, nullo scilicet interveniente temporis puncto quo ab istis sceleribus eas cernerent desinentes, quippe quas nulla lassitudo carnalis seu occupatio familiaris rei, sollicitudo quotidiani victus, quemadmodum nos a coeptis intentionibus etiam invitissimos nonnumquam cessare compellunt.
Cassianus HOME

bav560.146 csg574.187 ubbB_V_0013.73v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik