monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 1, 8, X. Responsio de initio lapsus diaboli. <<<     >>> XII. De constipatione daemonum et inquietudine quam in hoc aere semper exercent.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT XI. De eius qui decipit, sive decipitur, poena.

1 In quo tamen et illud nos praecipue debet instruere, ut a malis consiliis declinemus; quod licet deceptionis auctor congrua poena et condemnatione plectatur, ne ille quidem qui seducitur, supplicio careat, licet aliquantulo leviore quam ille qui auctor deceptionis exstiterit. [Notat tres gradus poenarum, quibus peccata Adami, Evae et serpentis diversimode a Deo punita leguntur. De qua itidem diversitate Rupertus haec praeclare scripsit (Lib. II de Victor. Verbi c. 15): Profecto, inquit, neque mulieri Maledicta es, neque viro Maledictus es, dixit, sed tantum hoc, Maledicta terra in opere tuo. Cuius videlicet terrae maledictio non aliud est quam multimoda et frequens afflictio, qua per varios eventus terrae ex eo correptae et deterioratae affligitur homo. Soli serpenti dixit: Maledictus es: Quo videlicet dicto firma et immutabilis intelligenda sententia aeternae damnationis. Quamvis enim ita littera sonet, ut de animante serpente possit intelligi, nihilo tamen minus et multo amplius de serpente diabolo totum oportet intelligi. Alioquin quomodo pro maledicto vel poena maledicti reputabitur illi quod dictum est ei, Super pectus tuum gradieris, cum hoc ipsum prius a natura habuerit quam diabolus eo usus fuit ad perditionem hominis? Magis ergo illi serpenti antiquo hoc positum est in maledicto, ut supra pectus suum gradiatur, et terram comedat cunctis diebus, id est, super eos homines tantum qui ita terra sunt, ut non desiderent aut respiciant coelum, quaerat et devoret odio insatiabili, corde impoenitenti; ita datus in reprobum sensum, ut contra intentionem suam semper bonum Dei circa electos, dum impedire nititur, magis expediat et adiuvet propositum: quod est miro modo gradi super pectus suum. Porro ad mulierem et ad virum quaecumque dicta sunt, etiam ipsa mors corporis, quam imponens misericors Deus, Quia pulvis es, ait, in pulverem reverteris, verba sunt corripientis et salvare cupientis, et iam tunc vias hominis aversi sepientis spinis, ut saltem sola vexatio det intellectum auditui, memoremque faciat hominem suae conditionis, ut humiliatus corrigi possit et salvari. Ita Rupertus.] Quod hic expressum plenissime cernimus: Adam namque [Quomodo Adam seductus aut non seductus fuerit, aptissime explicat D. Augustinus his verbis (XIV de Civit. c. 11): Sicut Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus; nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse serviendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse compulsum: ita credendum est illum suae feminae, uni unum, hominem homini, coniugem coniugi, ad Dei legem transgrediendam, non tamquam verum loquenti, credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Non enim frustra dixit Apostolus, Adam non est seductus, mulier autem seducta est, nisi quia illa, quod ei serpens locutus est, tamquam verum esset, accepit; ille autem ab unico noluit consortio dirimi, nec in communione peccati; nec ideo minus reus, sed sciens prudensque peccavit. Unde et Apostolus non ait, non peccavit, sed, Non est seductus. Nam utique ipsum peccasse ostendit, ubi dicit, Per unum hominem intravit peccatum in mundum. Hos autem seductos intelligi voluit, qui id quod faciunt non putant esse peccatum: ille autem scivit. Alioquin quomodo verum erit: Adam non est seductus? Sed inexpertus divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Ac per hoc in eo quidem quo mulier seducta est, non est ille seductus: sed eum fefellit quomodo fuerat iudicandum quod erat dicturus: Mulier, quam dedisti mihi sociam, ipsa mihi dedit, et manducavi. Etsi ergo credendo non sint ambo decepti; peccando tamen ambo capti sunt, et diaboli laqueis implicati. Hactenus Augustinus.] qui seductus est, immo, ut Apostoli verbis eloquar [I Tim. II], qui seductus non est, sed seductae acquiescens, in exitialem videtur accessisse consensum, sudore vultus ac labore tantummodo condemnatur, qui tamen illi, non per suam, sed per terrae maledictionem sterilitatemque decernitur.
2 Mulier vero, quae huius rei persuasor exstitit, multiplicationem gemituum ac dolorum atque tristitiae promeretur, perpetuo pariter iugo subiectionis addicta. Serpens autem, qui primus incentor huius offensae est, perenni maledictione mulctatur. Quamobrem summa sollicitudine et circumspectione cavendum est a consiliis pravis, quia sicut auctorem puniunt, ita deceptum nec peccato faciunt carere, nec poena.
Cassianus HOME

bav560.145 csg574.186 ubbB_V_0013.73v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik