monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 1, 8, IX. Obiectio, quod ruina diaboli a deceptione Evae principium sumpserit. <<<     >>> XI. De eius qui decipit, sive decipitur, poena.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT X. Responsio de initio lapsus diaboli.

1 Serenus: [In huius capitis elucidationem vix operae pretium videtur aliquid addere ad censuram Dom. Cuychii, qua non minus erudite quam copiose singulas pene difficultates hic occurrentes explicatas reliquit: praesertim cum alias (Lib. XII Instit. cap. 14) satis superque demonstratum sit, primum peccatum diaboli fuisse, nec aliud esse potuisse, quam superbiam; ex qua deinde consecuta est invidia, quae sola vitia in spiritalem et intellectualem creaturam proprie cadere possunt.] Non esse istud initium praevaricationis illius seu deiectionis, Geneseos lectio manifestat, quae, ante illorum deceptionem, serpentini nominis eum nota credidit inurendum, ita dicens: [Certum est haec verba secundum litteram de vero serpente intelligi, quae tamen hic abbas de diabolo interpretatur; quemadmodum et maledictionem serpentis, non ad verum serpentem, sed ad diabolum refert consequenter. Dicitur autem serpens sapientior sive callidior cunctis bestiis terrae, non quod fuerit rationis et intelligentiae facultate praeditus, ut Iosephus Iudaeus sensisse videtur, lib. I Antiquit. cap. 1, sed quia animal est maxime vafrum, insidiosum et subdolum, et, ut ait Diodorus Tharsensis, ad decipiendum aptissimum instrumentum: ideoque non temere a diabolo prae caeteris animalibus electum atque assumptum, quo tamquam organo uteretur, ad humanum sermonem effingendum et decipiendam mulierem. Hinc D. Augustinus XIV De Civit. cap.: Diabolus, inquit, colubrum in paradiso corporali (ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina, animalia etiam terrestria caetera, subdita et innoxia versabantur), animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, et operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per angelicam praesentiam praestantioremque naturam spirituali nequitia sibi subiecto, et tamquam instrumento abutens ad fallaciam, sermocinatus est feminae. Idem lib. XI De Genesi ad litteram cap. 27 dicit per hoc solum animal permissum esse tentare, ut intelligeret mulier venenosum animal non nisi venenum afflaturum.] Serpens autem erat sapientior, sive, ut Hebraici exprimunt libri, callidior cunctis bestiis terrae quas fecit Dominus Deus [Genes. III]. Intelligitis ergo quod ante illam circumventionem primi hominis, de angelica discesserat sanctitate; ita ut non solum nominis huius insigniri mereretur infamia, sed etiam in nequitiae tergiversatione caeteris praeferretur bestiis terrae.
2 Non enim tali vocabulo Scriptura bonum angelum designasset, nec de his qui in illa beatitudine perseverant diceret, Serpens autem erat sapientior omnibus bestiis terrae. Nam hoc cognomen non solum Gabrieli, sive Michaeli, nullo modo posset aptari, sed ne bono quidem cuiquam homini conveniret. Apertissime itaque et serpentis vocabulum, et comparatio bestiarum, non sonat angeli dignitatem, sed praevaricatoris infamiam.
3 Denique livoris ac seductionis materia, qua ut hominem deciperet instigatus est, de anterioris ruinae exstitit causa, quod scilicet de limo terrae nuperrime figuratum ad illam eum gloriam cerneret evocandum, unde, cum esset unus de principibus, se meminerat corruisse. Et idcirco [Vide tertiam decimam annotationem Cuychii post finem operis.] priorem eius lapsum, quo superbiendo corruerat, quo etiam serpens meruerat nuncupari, secunda ruina per invidiam subsecuta est: quae inveniens eum adhuc aliquid in sese rectum habentem, ita ut etiam cuiusdam colloquii atque consilii cum homine posset habere consortium, [Sententiam Domini, qua maledixit serpenti, refert hic abbas, ut dictum est, non ad verum et naturalem serpentem, sed ad ipsum diabolum, qui in serpente loquebatur: quae quidem etiam aliorum Patrum fuit sententia, Augustini lib. XI de Genesi ad litteram cap. 36, Bedae, Ruperti, Hugonis Victorini, et aliorum complurium in illum locum Geneseos. At vero similius et narrationi Moysis congruentius aliis visum est illam serpentis maledictionem secundum sensum historicum ad verum serpentem pertinuisse; secundum autem sensum mysticum, a Deo tamen principaliter intentum, ad diabolum esse referendum: sicut quae de serpente aeneo narratio habetur Numer. XXI praecipue ad Christum Dominum pertinet, ipsomet interprete (Ioan. III), sed allegorice; litterali autem sensu ad illum aeneum serpentem spectat quem Moyses erexit in deserto.] sententia Domini utiliter in ima deiectus est; ut non iam, sicut ante, sublime aliquid intuens excelsus incederet, sed ut solo cohaerens reperet, et humiliatus super ventrem terrenis vitiorum escis et operibus pasceretur, occultum deinceps publicans inimicum, ac ponens inter ipsum et hominem utiles inimicitias salutaremque discordiam; ut dum cavetur tamquam hostis noxius, amicitiis fraudulentis ulterius homini nocere non posset.
Cassianus HOME

bav560.143 csg574.185 ubbB_V_0013.73r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik