monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 1, 8, VII. De initio principatuum, seu potestatum. <<<     >>> IX. Obiectio, quod ruina diaboli a deceptione Evae principium sumpserit.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT VIII. De lapsu diaboli et angelorum.

1 [Id est, de tota angelorum sive coelestium spirituum multitudine, quorum plures ordines ex Apostolo paulo ante recensuit; nonnullos principes, id est, de ordine principatuum, vel de primis ordinibus angelorum. Ad cuius rei intelligentiam, in primis notandum a SS. Patribus, praesertim Dionysio Areopagita et Gregorio Magno (Dionysius Coele. Hiera. cap. 6; Gregor. homil. 34 in Evang.), distingui tres angelorum sive spirituum hierarchias, et in singulis hierarchiis tres ordines sive choros collocari, e quibus primus ordo est supremus, secundus medius, tertius infimus. In prima enim hierarchia, quae est Deo proxima, sunt seraphim, cherubim et throni; in secunda dominationes, virtutes et potestates; in tertia principatus, archangelicet angeli. De quibus late disserit S. Thomas prima parte, quaest. 108. Secundo notandum de lapsu primi angeli, de quo praecipue hic agitur, duplicem esse sententiam: alteram Damasceni (Lib. II cap. 3), primum angelum peccantem, qui et aliis fuit causa peccandi, fuisse de infima hierarchia angelorum et postremo ordine spirituum; alteram D. Gregorii, quam et alii Patres et theologi communiter sequuntur, primum angelum lapsum, qui nomine Luciferi exprimitur, fuisse supremae hierarchiae supremum, et primum angelum; quod aliis verbis dicit S. Thomas, supremum angelum inter peccantes fuisse supremum inter omnes: quam sententiam alibi ex D. Gregorio multis argumentis confirmavimus (Lib. XII Inst. c. 4), quae hic libet paucis repetere. Tertio notandum ex eadem hac sententia probabiliter colligi, quod ex omni ordine cuiusque hierarchiae coelestis aliqui ceciderint, 1o quia ad omnes angelorum ordines aliqui homines assumuntur in reparationem aut supplementum ruinae angelicae, ut docet S. Antonius apud Athanasium, Hieronymus lib. I in Lamentat. Ierem. cap. ult., Augustinus Enchiridii cap. 29, Gregorius homil. 34 in Evangelia. 2o Per hoc magis comprobatur libertas arbitrii, quia in omni creatura rationali seu intellectuali flecti potest ad malum. 3o Videmus diabolum vocari Cherub. Ezechiel. XXVIII: Tu Cherub extentus et protegens. Et Dominus Lucae XI vocat Beelzebub principem daemoniorum, et Apostolus ad Ephes. VI daemones vocat principes et potestates. Et I Corint. XV: Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Cur autem non vocentur seraphim aut throni, rationem reddit S. Thomas his verbis (I p., q. 63, art. 9): In sacra Scriptura nomina quorumdam ordinum, ut seraphim et thronorum, daemonibus non attribuuntur, quia haec nomina sumuntur ab ardore charitatis et ab habitatione Dei, quae non possunt esse cum peccato mortali. Attribuuntur autem eis nomina cherubim, potestatum et principatuum, quia haec nomina sumuntur a scientia et potentia, quae bonis malisque possunt esse communia.] De istorum itaque numero nonnullos principes fuisse collapsos lamentatio Ezechielis sive Isaiae manifestissime docet, in quibus principem Tyri, aut illum Luciferum qui mane oriebatur, flebili planctu ab eis cognoscimus lamentari. Et de illo quidem ita Dominus ad Ezechiel: Fili hominis, leva planctum super principem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: [Inter alios Scripturae locos qui, ut superius indicatum est, plures possunt admittere sensus, etiam litterales et germanos, duo sunt in hoc argumento, quo de lapsu angelorum agitur, celebres et vulgati; alter ex Ezechiele, alter ex Isaia pariter in hoc capite citati. Ezechielis locus est cap. XXVIII, qui tam de rege Tyri quam de diabolo eiusque superbia et casu sub nomine et typo regis Tyri intelligitur. Alter Isaiae XIV, qui similiter et de rege Babylonis Nabuchodonosore et de Lucifero daemoniorum principe promiscue et indifferenter a Patribus exponitur. Cuius rei auctor Spiritus sanctus ita sermonem de utrisque intermiscuit ac temperavit, ut quaedam proprie et historice, quaedam non nisi improprie et figurate tam daemonibus quam illis regibus conveniant, ut notavit D. Hieronymus (In cap. IV Isaiae). Quod ad priorem locum attinet, ex quo noster Serenus probat ex numero spirituum nonnullos principes seu principatus collapsos esse, seu a Deo defecisse, et in barathrum deiectos fuisse, eumdem locum de daemone et daemonum principe interpretantur Tertullianus libro secundo adversus Marcionem cap. 10, Cyrillus libro tertio in Ioannem cap. XXIX, Hieronymus in psal. LXXXI, Augustinus lib. XI de Civit. Dei cap. 15, Gregorius lib. 33 Moral. cap. 24 et 25. Alterum itidem locum hic citatum ex Isaiae XIV: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris, etc., plerique interpretes de principe daemoniorum, id est, primo angelo praevaricatore exponunt, cuius typus Nabuchodonosor exstitit; et fatetur D. Hieronymus multa ibidem de Lucifero dici quae regi Babylonis non nisi figurate et hyperbolice tribui possint, ut verba ipsa satis indicant. Videtur autem hic abbas hunc locum Isaiae de alio daemone vel principe doemonum intelligere ab illo, de quo supra; nimirum ut probet plures ex principibus, id est, superioribus ordinibus, vel ex ordine principatuum cecidisse, cuius occasione hanc collationem de principatibus seu potestatibus inscripsit. Sed Patres ad unum eumdemque diabolum utramque sententiam referunt, quamquam nihil vetat ad diversos referri aut adaptari.] Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et iaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus.
2 Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt. Tu cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis, a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti, et eieci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, in medio lapidum ignitorum.
3 Elevatum est cor tuum in decore tuo, perdidisti sapientiam tuam a decore tuo, in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam [Ezech. XXVIII]. Isaias quoque de alio: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isaiae XIV). Quos tamen non solos ex illo beatissimae stationis apice ruisse Scriptura commemorat, dicens [Ex hac sententia colligit D. Thomas primum angelum praevaricatorem fuisse aliis causam peccandi, non quidem cogendo, sed exhortando, et persuadendo, et veluti cauda sua adblandiendo et implicando: cuius signum, inquit, ex hoc apparet, quod omnes daemones illi supremo subduntur, ut manifeste apparet per illud quod dicit Dominus Matth. XXV: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Habet enim hoc ordo divinae iustitiae, ut cuius suggestioni aliquis consentit in culpa, eius potestati subdatur in poena, secundum illud II Petri II: A quo quis superatus est, huic servus addictus est. Ex eadem etiam colligitur plures angelos stetisse et perseverasse in bono, quam defecisse et corruisse. Nam si tertiam tantummodo partem traxit draco, id est, diabolus, ergo duas tertias integras reliquit. Quod et confirmatur dicto Elizaei IV Reg. VI: Plures nobiscum sunt, quam cum illis. Quod exponitur de bonis angelis, qui sunt nobiscum in auxilium, et de malis qui nobis adversantur. Ita S. Thomas (Ubi supra, a. 9). Cui consentaneum est, quod in Vitis Patrum legitur ex Rufino (Lib. VI libello 18), quod abbas Moyses cum aliquando graviter impugnaretur a fornicatione, perrexit et indicavit hoc abbati Isidoro; qui cum eum in cellam suam accepisset, dixit ei: Attende ad Occasum. Et attendens vidit multitudinem daemonum, et hi erant confusi et turbantes se ad oppugnandum. Et dixit ei iterum Isidorus: Respice ad Orientem. Et attendit multitudinem innumerabilem angelorum in gloria. Dixit ergo abbas Isidorus: Ecce isti sunt qui missi sunt ad auxiliandum; qui vero ad Occasum ascendunt, hi sunt qui impugnant nos. Plures ergo qui nobiscum sunt quam qui adversum nos sunt. Et ita agens gratias Deo abbas Moyses sumpsit fiduciam, et reversus est in cellam suam.] tertiam partem stellarum draconem illum secum pariter pertraxisse [Apoc. XII]. Unus quoque apostolorum evidentius dicit: Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt domicilium suum, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine servavit (Iudas in Epistol. canonic.). Illud etiam, quod ad nos dicitur, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis [Psal. LXXXI], quid aliud quam multos principes cecidisse significat? Quibus indiciis [Duplicem assignat causam diversitatis ordinum in daemonibus: alteram ratione naturae, seu naturalis distinctionis, in qua primum a Deo conditi sunt; alteram ratione nequitiae, qua deinceps alii aliis plus proficiunt in malum. Priorem causam agnoscit D. Thomas (Ibid.); posterior illi doctrinae innititur, qua superius dictum est ex sententia veterum daemones alios aliis esse nequiores et nocentiores (Collat. 7 cap. 20).] ratio diversitatis huius ita colligitur, has differentias ordinum, quas instar sanctarum coelestiumque virtutum adversae potestates habere dicuntur; vel ex illius anterioris ordinis gradu, in quo unaquaeque creata fuerat, nunc etiam retentare, vel de coelestibus devolutas ad similitudinem illarum virtutum quae ibidem perseverant, pro nequitiae suae merito, in qua unaquaeque in malum crevit, hos inter se gradus et ordinum vocabula in parte contraria vindicasse.
Cassianus HOME

bav560.141 csg574.184 ubbB_V_0013.72v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik