monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 1, 8, VI. Quod nihil a Deo malum creatum sit. <<<     >>> VIII. De lapsu diaboli et angelorum.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT VII. De initio principatuum, seu potestatum.

1 [Angelos ante mundum hunc corporeum conditos fuisse, praeter hunc abbatem, opinati sunt etiam alii graves auctores, et fere Graeci omnes: unde D. Thomas (I par. q. 61, a. 3) hanc dicit esse doctorum Graecorum sententiam. Gregorius Nazianzenus oratione 42 dicit Deum primum excogitasse angelos, et coelestes virtutes, eiusque cogitationem opus fuisse. Basilius homil. 1 in Hexaemeron dicit spirituales et invisibiles naturas, rationum vi maxime praeditas ante mundum exstitisse. Damascenus lib. II Orthod. fid. cap. 3 sententiam Gregorii Nazianzeni commendans, eidem se accedere profitetur. E Latinis idem sentire videntur D. Ambrosius lib. I Hexaem. cap. 5: Angeli, inquit, dominationes et potestates, etsi aliquando coeperunt, erant tamen iam quando hic mundus est factus. D. Hieronymus, in cap. I epist. ad Titum: Sex millia, inquit, nondum nostri temporis complentur annorum, et quanta tempora, quantasque saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni, dominationes, caeterique ordines Deo servierunt! Denique Isidorus lib. I de Summo Bono capite duodecimo: Ante omnem creaturam mundi creati sunt angeli. Porro D. Augustinus lib. XI de Civit. cap. 33 quaestionem hanc velut ancipitem et problematicam in medio relinquit: Dum tamen, inquit, angelos sanctos in sublimibus coeli sedibus, non quidem Deo coaeternos, sed tamen de sua sempiterna et vera felicitate securos et certos esse nemo ambigat. Caeterum longe probabilior, immo fere certa censetur aliorum Patrum sententia communiter a theologis recepta, angelos videlicet primo die simul cum coelo et terra fuisse creatos (Lib. I Decretal. cap. Firmiter, tit. de summa Trin. et Fide cath.). Probatur primo auctoritate Scripturae. Genes. I: In principio creavit Deus coelum et terram. (Nam hoc verum non esset, si quid creasset antea, ait sanctus Thomas). Item Exodi XX: Sex diebus fecit Dominus coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo. Secundo auctoritate concilii Lateranensis, ubi dicitur: Deus ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam. Tertio auctoritate Patrum, qui ita docuerunt, Epiphanii haeresi 65, Augustini lib. XI de Civit. Dei cap. 9, Theodoret. quaest. 3 super Genesim, Gregorii lib. XXXII Moral. cap. 10 (Vide Sixtum Senens. lib. V Biblioth. annot. quinta). Quae quidem auctoritates, quamvis hanc sententiam solide confirment, et plusquam probabilem reddant, pie tamen et sapienter admonet S. Thomas contrarium non esse reputandum erroneum, Praecipue, inquit, propter sententiam Gregorii Nazianzeni, cuius tanta est in doctrina Christiana auctoritas, ut nullus umquam eius dictis calumniam inferre praesumpserit, sicut nec Athanasii documentis, ut Hieronymus dicit.] Ante conditionem huius visibiles creaturae spiritales coelestesque virtutes Deum fecisse, quae pro hoc ipso quod scirent se ad tantam beatitudinis gloriam beneficio Creatoris ex nihilo fuisse productas, perpetuas ei gratias referentes indesinenter eius laudibus inhaererent, nemo fidelium dubitat. [Immo sic existimare debemus, salva huius abbatis reverentia, sicut existimarunt et probarunt SS. Patres modo citati, angelos dici primum opificium Dei, non quod ante mundi huius constitutionem exstiterint; sed quod primo die simul cum coelo, et in coelo, ut eorum dignitati congruebat, sint creati, ut nobilissimae partes et creaturae totius universi.] Nec enim existimare debemus creationis et opificii sui principia ab huius mundi constitutione Deum primitus inchoasse, quasi in illis anterioribus atque innumeris saeculis ab omni providentia et dispensatione divina fuerit otiosus, ac tamquam non habens in quos bonitatis suae exerceret beneficia, solitarius, atque ab omni munificentia alienus fuisse credatur, quod de illa immensa ac sine principio et incomprehensibili maiestate satis humile est incongruumque sentire, ipso Domino de illis potestatibus haec dicente: [Ita quidem septuaginta Interpretes, quo etiam modo citant Epiphanius et Augustinus ubi supra: unde etiam colligunt et probant angelos primo die fuisse conditos. Porro Vulgata lectio sic habet: Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei (Iob. XXXVIII). Unde hoc tantum colligi potest angelos ante hominem fuisse creatos; de quo nulla est controversia. Certe D. Gregorius libro XXVIII Moral. cap. 14 dicit angelos vocari astra matutina, quia fuerunt conditi in ipso mane primi diei.] Quando facta sunt simul sidera, laudaverunt me voce magna omnes angeli mei [Iob. XXXVIII]. [Respondent Epiphanius et Theodoretus, astra fuisse creata quarto die, ut docet Scriptura: proinde angelos, qui erant creati primo die, potuisse interesse creationi siderum, et in ea laudare Deum.] Qui ergo intersunt creationi siderum, ante istud principium in quo factum dicitur coelum et terra, creati fuisse manifestissime comprobantur, quippe qui pro istis omnibus visibilibus creaturis, quas videbant ex nihilo processisse, Creatorem magna voce referuntur et admiratione laudasse. [Prima illa sententia libri Geneseos: In principio creavit Deus coelum et terram, tripliciter exponitur, ut docet S. Thomas (par. I, q. 4, ar. 3), idque ad excludendum tres errores: Quidam enim posuerunt mundum semper fuisse, et tempus non habere principium, et ad hoc excludendum exponitur, In principio, scilicet temporis. Quidam vero posuerunt duo esse creationis principia, unum bonorum, alterum malorum, et ad hoc excludendum exponitur, In principio, id est, in Filio. Sicut enim principium effectivum appropriatur Patri, propter potentiam; ita principium exemplare appropriatur Filio, propter sapientiam (Vide Aug. lib. XII Confess. c. 23). Alii vero dixerunt, corporalia esse creata a Deo, mediantibus creaturis spiritualibus; et ad id excludendum exponitur, In principio creavit Deus coelum et terram, id est, ante omnia. Quatuor enim ponuntur simul creata, scilicet coelum empyreum, materia corporalis, quae nomine terrae intelligitur, tempus, et natura angelica. Ita S. Thomas.] Ante istud ergo temporale principium quod a Moyse ponitur, quodque mundi huius secundum historicum, immo Iudaicum sensum signat aetatem (salvo scilicet nostro sensu, quo nos interpretamur omnium rerum Christum esse principium, in quo omnia creaverit Pater, secundum illud [Ioann. I]: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil); ante istud, inquam, Geneseos temporale principium, omnes illas potestates coelestesque virtutes Deum creasse non dubium est.
2 Quas Apostolus per ordinem dinumerans ita describit: [Absit ut sic existimemus Deum anterioribus illis et innumeris saeculis (si sic loquendum sit), quae scilicet mundum praecesserunt, hoc est, ab omni aeternitate fuisse otiosum, aut solitarium, aut ab omni munificentia alienum. Aeternas in Deo agnoscimus actiones, quas theologi vocant immanentes, hoc est, in ipso Deo manentes, et internas, quas Deus ante mundi constitutionem in seipso tractabat, agitabat, exercebat, puta aeternam suae divinitatis suorumque attributorum et perfectionum contemplationem, aeternam Filii a Patre generationem, aeternam Spiritus sancti a Patre et Filio processionem; aeternum de mundi creatione et gubernatione, de Filii incarnatione et oeconomia, de angelorum et hominum electione et reprobatione, de omnibus rebus ad divinam Providentiam spectantibus consilium et decretum; quibus Deus ante mundi constitutionem occupatus, si ita loqui liceat, otiosus certe dici non potuit, neque solitarius, aut immunificus. Summa enim aeterni Patris munificentia fuit suam essentiam Filio, ac deinde cum Filio eamdem ipsam Spiritui sancto communicare, ut unus semper fuerit Deus in essentia, et trinus in personis. Quod si hoc argumentum vim ullam haberet, concluderet certe angelos non solum esse hoc mundo anteriores et antiquiores, sed etiam Deo coaeternos, ne Deum anterioribus et innumeris saeculis aeternitatis otiosum aut solitarium fateri cogeremur. Verum hic locum habet illa Sapientis admonitio; Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria; Et illa Apostoli: Noli altum sapere, sed time; Et, Non plus sapere, quam oportet, sed sapere ad sobrietatem (Prov. XXV). Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit (Rom. XII)? etc. Libet tamen hic D. Augustinum de hac aut simili quaestione, quamvis prolixius, tamen apposite ad hunc locum elucidandum audire disserentem lib. undecimo Confess. cap. 12: Ecce, inquit, respondeo dicenti: Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram? respondeo, non illud, quod quidam respondisse perhibetur ioculariter eludens quaestionis violentiam: Alta, inquit, scrutantibus gehennas parabat. Aliud est videre, aliud ridere. Haec non respondeo. Libentius enim responderim, Nescio, quod nescio, quam illud unde irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturae creatorem. Et si coeli et terrae nomine omnis creatura intelligitur, audenter dico, Antequam faceret Deus coelum et terram, non faciebat Deus aliquid; si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? Et utinam sic sciam quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nullam faciebat creaturam antequam fieret ulla creatura! Aut si cuiusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum, et te Deum omnipotentem, et omnicreantem, et omnitenentem, coeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur; evigilet atque attendat quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? aut quae tempora fuissent, quae abs te condita non essent? aut quomodo praeteriissent, si numquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam faceres coelum et terram, cur dicitur quod ab opere cessabas? Idipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora antequam faceres tempora. Si autem ante coelum et terram nullum erat tempus, quid quaeritur quid tunc faciebas? Non enim erat tunc, ubi non erat tempus, nec tu tempore tempora praecedis; alioquin non omnia tempora praecederes. Sed praecedis omnia tempora praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis, et superas omnia futura, quia et illa futura sunt, et cum venerint praeterita erunt. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI). Anni tui nec eunt, nec veniunt. Haec D. Augustinus, et quae sequuntur. In quibus duo sunt maxime notanda: 1o Deum ante coelum et terram nihil omnino fecisse, non tamen fuisse otiosum, quia aliud est facere, quod est opus externum producere; aliud agere, actione scilicet immanente, de qua supra; 2o ante creationem coeli et terrae nullum praeteriisse saeculum, si saeculum proprie sumatur, cum sit pars aut spatium aliquod temporis, quod ante mundum non exstabat; proinde incongrue et inepte quaeri quid Deus faciebat tunc, id est, anterioribus illis saeculis, etc.] Quia in Christo creata sunt omnia, sive quae in coelis, sive quae in terra sunt, visibilia et invisibilia, sive angeli, sive archangeli, sive throni, sive dominationes: sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt [Colos. I].
Cassianus HOME

bav560.140 csg574.183 ubbB_V_0013.72r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik