monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 1, 8, V. Quod proposita quaestio inter illa quae medie tenenda sunt debeat accipi. <<<     >>> VII. De initio principatuum, seu potestatum.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT VI. Quod nihil a Deo malum creatum sit.

1 [Saepe hoc inculcat S. Augustinus, nullam esse naturam malam, id est, nullam creaturam substantialiter malam, sed omnia esse bona. Cui consentiunt omnes nostrae religionis auctores, qui communiter exsecrantur Marcionem, Manichaeum, et alios veteres haereticos: qui duo principia, quasi duos deos finxerunt, unum bonum, bonorum auctorem; alterum malum, auctorem malorum.] Absit ergo, ut Deum quidquam creasse confiteamur quod substantialiter malum sit, dicente Scriptura: Omnia quae fecit Deus, bona sunt valde [Genes. I]. [Isti, nempe natura sua mali, principatus et potestates, id est, spiritus de quorum initio, natura, conditione, lapsu, proposita superius (cap. 2) haec quaestio: Unde tanta diversitas malignorum spirituum? An ad hoc potestates illas a Domino conditas esse credendum est, ut his contra hominem gradibus atque ordinibus militarent? Cui quaestioni respondet primum hoc capite, ex certa fidei definitione et Scripturarum auctoritate, angelos omnes sive spiritus a Deo creatos esse bonos, non malos; nec ad malum finem, nempe ut semper in nequitia perseverarent vel homines ad peccandum sollicitarent: Deus enim non est auctor malorum, sed omnia quae fecit, bona sunt valde (Genes. I). Porro non tantum angelos beatos, verum etiam daemones in gratia iustificante, seu gratum faciente conditos fuisse, ex Scripturae auctoritate et SS. Patrum sententia comprobatur. Scriptura id indicat Isaiae XIV: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Et Ezechielis XVIII: Perfectus fuisti a diebus conditionis tuae. Et rursus, Plenus sapientia, et perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti. Patres idem confirmant. S. Antonius apud Athanasium: Hoc primum, inquit, debemus mentibus affigere, nihil Deum fecisse, quod malum sit, nec ab eius institutione daemonum coepisse principia; perversitas ista, non naturae, sed voluntatis est vitium. Boni etenim, ut pote a Deo conditi, ex proprio mentis arbitrio ad terras ruere de coelis, ibique in coeni sordibus voluntati gentilitatis impias constituere culturas; atque universa mala commovere non cessant, ne pristinis eorum sedibus succedamus. D. Hieronymus in cap. II Ose. daemones scribit in magna pinguedine Spiritus Sancti creatos esse. D. Augustinus libro duodecimo de Civit. Dei capite nono: Cavendum est, inquit, ne voluntas bona bonorum angelorum non facta, sed Deo coaeterna esse credatur. Cum enim et ipsi facti sint, quomodo illa non esse facta dicetur? Porro quia facta est, utrum cum ipsis facta est, an sine illa fuerunt prius? Sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit, a quo et ipsi; simulque ut facti sunt, ei a quo facti sunt, amore cum quo facti sunt, adhaeserunt: eoque sunt isti ab illorum societate discreti, quod hi in eadem voluntate bona manserunt, illi ab ea deficiendo mutati sunt, mala scilicet voluntate, hoc ipso quo a bono defecerunt, a quo non defecissent si utique voluissent.] Si enim a Deo tales isti creati sunt, vel ad hoc facti, ut hos malitiae gradus teneant, ac semper deceptionibus et ruinis hominum vacent, contra praedictae Scripturae sententiam, infamabimus Deum, velut creatorem atque inventorem malorum, quod scilicet pessimas voluntates ac naturas ipse condiderit, ad hoc eas creans, ut semper in nequitia perseverantes numquam transire possint in bonae voluntatis affectum.
2 Hanc igitur rationem diversitatis huius, traditione Patrum de sanctarum Scripturarum fonte, percepimus.
Cassianus HOME

bav560.139 csg574.182 ubbB_V_0013.71v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik