monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3 > 5
Cassianus, Collationes, 1, 8, IV. De gemina sententia super intellectu Scripturarum sanctarum. <<<     >>> VI. Quod nihil a Deo malum creatum sit.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT V. Quod proposita quaestio inter illa quae medie tenenda sunt debeat accipi.

1 Et idcirco proposita a vobis quaestio, licet non satis videatur nec frequenter inter homines ventilata, nec apud plurimos pateat, et ex hoc ipso apud aliquos ea quae proferemus forsitan videantur ambigua; ita debemus nostram temperare sententiam, quoniam fidei Trinitatis nihil praeiudicant ut inter illa habeantur quae medie sunt tenenda, quamquam non tali opinione qualis suspicionibus tantum et coniecturis colligi solet, sed manifestis Scripturarum testimoniis omnia comprobentur.
Cassianus HOME

bav560.139 csg574.182 ubbB_V_0013.71v