monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 1, 8, III. Responsio de multiplici esca Scripturarum sanctarum. <<<     >>> V. Quod proposita quaestio inter illa quae medie tenenda sunt debeat accipi.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT IV. De gemina sententia super intellectu Scripturarum sanctarum.

1 Quamobrem de his quae aperta explanatione prolata sunt, nos quoque constanter possumus definire, audenterque nostram proferre sententiam. Ea vero quae meditationi et exercitio nostro reservans obtecta sanctis Scripturis Spiritus divinus inseruit, quibusdam ea volens indiciis et opinionibus colligi, ita pedetentim debent cauteque conferri, ut sit eorum assertio seu confirmatio in disputantis vel suscipientis arbitrio collocata.
2 Nonnumquam enim cum super una re diversa promatur sententia, potest utraque rationabilis iudicari, et sine detrimento fidei vel fixe vel medie suscipi, id est, ut eis nec plena credulitas, nec absoluta refutatio deputetur, priorique sequens opinio derogare non debeat, cum neutra earum fidei inveniatur obsistere; quale est illud, [In numero quaestionum, de quibus salva fide dubitare liceat, et utramlibet partem sine detrimento fidei, ut ait, et alterius partis derogatione sequi, ponit duo exempla Scripturae, alterum de Elia, alterum de abominatione desolationis, de qua tum apud Danielem, tum apud evangelistas agitur. Quod ad Eliam attinet, videtur in hoc quaestionem facere problematicam, utrum Elias propheta ante secundum adventum Domini venturus sit. Nam venturum quidem promisit Deus, Malachiae IV: Ecce, ego mitto vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et terribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. At hunc locum videtur Christus exponere de Ioanne Baptista, et hunc esse Eliam, qui iuxta illud vaticinium exspectandus esset. Proinde Eliam iam venisse in Ioanne, ut hic dicitur, non amplius venturum, nec exspectandum. Sic enim Matthaei XI de Ioanne Baptista loquens: Ipse est, inquit, Elias qui venturus est. Rursus et expressius, Matthaei XVII, interrogantibus discipulis: Quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? Respondens ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia; dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, etc. Qua responsione merito ambigi potest, de quo Elia loquatur Dominus, de vero Elia Thesbite, qui creditur venturus ante secundum Christi adventum, an de mystico Elia, id est, Ioanne Baptista praecursore Domini, qui dicitur Elias spiritu, quia in spiritu et virtute Eliae venit (Luc. I), ante primum adventum Domini. Et fatetur Iansenius (Concord. Evang. cap. 77) de utroque posse intelligi. Caeterum etsi in verbis Domini nonnulla sit ambiguitas, constans tamen fuit orthodoxorum Patrum sententia, adeoque communis Christianorum opinio, Eliam prophetam, de quo in IV Reg. libro agitur, ante diem iudicii et secundum Christi adventum reipsa esse venturum. Quod tam clare ac perspicue e Scripturis colligitur, ut citra temeritatem aliter opinari, aut id in dubium revocare non liceat. Nam in primis Malachiam de secundo adventu loqui manifestum est, dum ait: Antequam veniat dies Domini magnus et terribilis. Quemadmodum Ioelis 2: Sol convertetur in tenebras, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Unde et verba Malachiae Patres omnes de vero Elia et de secundo adventu Domini communiter interpretantur (Chrysost. hom. 4 in II ad Thessal.; Hier. in c. XVII Matt; August. tract. 4 in Ioan.; Greg. lib. IX Moral. cap. 4). Secundo, auctor Ecclesiastici cap. XLVIII de hoc Elia scribens, et ad Malachiae testimonium alludens, post alia tandem subdit: Qui inscriptus est in iudiciis temporum, lenire iracundiam Dei, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob. Tertio, Christus dicit in futuro Eliam venturum, et restituturum omnia, quod de Ioanne nequit intelligi. Cum vero postmodum ait Eliam iam venisse, satis ostendit se non de eo Elia loqui quem dixerat esse venturum, sed de Ioanne Baptista, qui in spiritu et virtute Eliae iam venerat. Caetera argumenta vide apud interpretes.] quod Elias venerit in Ioanne, et iterum sit ante adventum Christi venturus [Matth. XI]; et [Altera quaestio, quam hic abbas etiam inter problematicas et utrimque probabiles statuit, haec esse videtur, quantum ex verbis ipsius colligere licet, an abominatio desolationis a Daniele praedicta, fuerit impleta sub Antiocho rege Epiphane dicto, an sub Tito imperatore, et Hierosolymorum vastatione, quae Christi mortem proxime secuta est; an demum sub Antichristi persecutione implenda; vel quae sit illa abominatio desolationis. Qua de re vide opiniones varias apud Iansenium, Maldonatum et alios interpretes.] de abominatione desolationis, quod steterit in loco sancto per illud simulacrum Iovis quod Ierosolymis in templo positum legimus, et iterum stare habeat in Ecclesia per adventum Antichristi [Daniel. IX]; illaque omnia quae in Evangelio sequuntur [Matth. XXIV], quae et impleta ante captivitatem Ierosolymorum et in fine mundi istius intelliguntur implenda.
3 E quibus neutra opinio impugnat aliam, nec sequentem prior intellectus evacuat.
Cassianus HOME

bav560.138 csg574.181 ubbB_V_0013.71v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik