monumenta.ch > Cassianus > 15 > 3
Cassianus, Collationes, 1, 8, II. Secunda propositio de diversitate nequitiarum coelestium. <<<     >>> IV. De gemina sententia super intellectu Scripturarum sanctarum.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT III. Responsio de multiplici esca Scripturarum sanctarum.

1 Serenus: Divinarum Scripturarum auctoritas, de his in quibus nos voluit erudire, quaedam etiam his qui acumine ingenii carent tam lucide evidenterque effata est, ut non solum nulla occultioris sensus obscurentur seu velentur umbra, sed ne ullo quidem patrocinio interpretationis indigeant, et in superficie vocis ac litterae suos intellectus ac sententias praeferant.
2 Quaedam vero ita contecta et quibusdam obscurata mysteriis sunt, ut in eorum discussione et intellectu immensum nobis exercitii campum ac sollicitudinis reservarent. Quam rem multas [Causas easdem tradunt alii Patres, cur Scripturam sacram voluerit Deus in multis partibus esse obscuram. D. Augustinus lib. II de Doctrina Christian. cap. 6: Magnifice, inquit, et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscuritatibus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur. D. Greg, homil. 6 in Ezechielem: Magnae, inquit, utilitatis est ista obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat quod capere non potest otiosus. Habet quoque adhuc maius aliud, quia si Scripturae sacrae intelligentia in cunctis esset aperta, vilesceret; quae in quibusdam locis obscurioribus tanto maiori dulcedine inventa reficit, quanto maiori labore fatigat animum quaesita, etc.] ob causas Deum dispensasse manifestum est. Primum ne sacramenta divina nullum habentia spiritalis intellectus velamen obductum, cunctis hominibus, id est, tam fidelibus quam profanis, aequali scientia et notitia panderentur, et per hoc inter inertes ac studiosos nulla esset virtutis prudentiaeque distantia; tum ut etiam [Id est, inter fideles, sive Christianos. Est enim haec periphrasis Christianorum ab Apostolo tradita. Ad Galatas VI; Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Dicuntur autem Christiani domestici fidei, secundum Thomam, quia non solum natura sunt similes; sed etiam fide, charitate et gratia uniti, uni Patri et Domino, in una domo, quae est Ecclesia, servientes. Unde idem Apostolus ad Ephes. II: Non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei.] inter ipsos domesticos fidei, dum intellectuum spatia coram eis immensa tenduntur, in eis et desidiosorum argueretur ignavia, et studiosorum alacritas atque industria probaretur.
3 Ideoque satis proprie [Eamdem comparationem egregie tractant D. Chrysostomus homil. 40 in Ioannem, et Rupertus lib. I de Spiritu sancto, c. 1 et 2.] Scriptura divina agro opimo ac fertili comparatur, qui cum multa gignat ac proferat quae ad hominum victum sine aliqua ignis coctione proficiant, quaedam nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem asperitatem suae deposuerint cruditatis, vel incongrua usibus humanis vel noxia sentientur.
4 Nonnulla vero ita in utrumque modum usui apta noscuntur, ut nec incocta sua cruditate displiceant, vel offendant, et tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. Plura quoque ad escam tantummodo irrationabilium iumentorum et animalium, vel ferarum ac volucrum proferuntur, cibis hominum minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque ulla ignis confectione vitalem iumentis conferunt saturitatem.
5 Quam rationem satis evidenter aspicimus in hoc uberrimo spiritalium Scripturarum paradiso contineri, in quo ita [Ad huius loci, et totius fere capitis, quod sane difficile est et obscurum, quo de Scripturarum sensibus agitur, intelligentiam, operae pretium videtur de iisdem nonnulla summatim annotare. Primo, Scripturae divinae duplicem attribui sensum, non quod in omnibus eius partibus aut sententiis plures sensus inveniantur, sed quod ei proprium sit ut saepenumero contineat duos sensus, litteralem sive historicum, et spiritualem sive mysticum. Ita docent communiter Patres, locis hic ad marginem notatis, et aliis compluribus (S. Thom. I part., q. 10, a. 3; Hier. epist. 48; Ambros. l. I de Poeniten. cap. 15; August. de Vera Relig. cap. 9, de Doct. Christ. lib. II cap. 3; Gregor. homil. 9 in Ezech. et praefat. in Iob.). Secundo, litteralem sensum esse, quem verba immediate exprimunt, sive quem auctor Scripturae sacrae Spiritus sanctus per verba sive propria et usitata, sive metaphorica, primo et immediate significare voluit; spiritualem, qui alio refertur quam ad id quod verba immediate prae se ferunt, seu qui per verba remote et mediate significatur, proxime vero per res ipsas verbis significatas. Unde colligitur litteralem sensum esse duplicem, nempe proprium sive simplicem, et figuratum, ut docet Bellarminus lib. III de Verbo Dei cap. 3. Simplex est qui verbis proprie acceptis, figuratus, qui verbis improprie et figurate acceptis, sive a propria significatione translatis, exprimitur, cuius tot sunt genera quot sunt genera figurarum apud rhetores. Tertio, sensum spiritualem a recentioribus Theologis distingui triplicem, nempe allegoricum, tropologicum, anagogicum. Sed de his non agitur in hoc capite. Quarto, sensum litteralem reperiri in omni parte Scripturae, sive in omni sententia tam veteris quam novi Testamenti, spiritualem non item. Nam sensus litteralis est primarius et primo intentus ab auctore spiritu sancto, estque fundamentum totius sensus mystici, ut docent Patres: Hieronymus in epitaphio Paulae, et praefatione in Isaiam, Augustinus XV de Civit. Dei cap. 27, Gregorius homil. secunda in Ezechielem. Sensus spiritualis invenitur quidem tam in veteri quam in novo Testamento, at non in omni sententia veteris et novi Testamenti. Illud enim, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc., Deuteronom. XXVI et Matthaei XXII, et similia praecepta, non habent nisi unum sensum, scilicet litteralem, ut recte docet abbas Serenus hoc loco. Quinto, sensum figuratum, qui alias dicitur metaphoricus (quia metaphora complectitur omnes figuras et tropos), quamvis revera litteralis sit, genuinus et germanus, utpote primario, et immediate ab auctore intentus, et expressus, subinde tamen a Patribus dici spiritualem, mysticum, allegoricum, symbolicum, quia non accipitur ex propria significatione verborum, sed figurate et metaphorice translata (Chrysost. homil. 30 in Ioan.; Ambros. lib. V in Luc. c. de Missione discipul.; Greg. lib. IV Moral. c. 1 et 2). Hinc Patres docent, ubi deficit littera, recurrendum esse ad mysterium, per litteram intelligentes litteralem sensum et proprium; per mysterium, seu mysticum sensum, litteralem, figuratum et tropicum; perinde ac si dicant, verba Scripturae figurate ac tropice esse accipienda quando proprie et simpliciter accipi nequeunt, quod maxime pertinet ad huius capitis elucidationem. Hoc enim modo sumit hic abbas sensum spiritualem, quam vocat allegoricam interpretationem, primo in illis verbis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII), etc. Hoc enim secundum litteram et mentem Salvatoris proprie non intelligitur de lumbis corporis, sed de lumbis mentis, sicut et lucernae de lucernis spiritualibus, id est, virtutibus et bonorum operum exemplis. Similiter istud: Qui non accipit crucem suam quotidie etc. (Matt. X), non intelligitur ad litteram de cruce materiali, sive lignea, ut illi simplices monachi intelligebant, sed de cruce spirituali, et interna, id est, mortificatione affectuum, et animi praeparatione, seu prompta voluntate, ad mortem et omnem afflictionem pro Christi nomine et Dei gloria subeundam. Quemadmodum etiam illud Matthaei XIX: Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum coelorum, non intelligitur de castratione corporali, ut Origenes et alii stulte intellexerunt, sed de spirituali, quae fit per votum continentiae perpetuae. Est igitur in huiusmodi sententiis litteralis quidem sensus; non tamen proprius, sed figuratus. Illa autem sententia secundo loco hic citata, Qui non habet gladium, vendat tunicam, et emat gladium (Luc. II), variam ac multiplicem recipit interpretationem, non modo spiritualem, sive allegoricam, aut figuratam, ut videtur Auctor insinuare, sed etiam litteralem et propriam, ut videre est apud interpretes (Vide catenam auream D. Thomae et Ioann. Maldonat.) Postremo, Scripturam sacram sub iisdem verbis aliquando plures habere sensus, etiam litterales ac germanos. Hoc demum docet abbas Serenus sub finem huius capitis, productis aliquot Scripturae locis tam hoc cap: quam sequenti: Quae, ut ait, ad utramque perceptionem, id est, tam historicam quam allegoricam interpretationem, commode, immo necessarie, capiuntur. Cuius rationem ex D. Augustino insinuat D. Thomas scribens in hunc modum (I par. q. 1 art. 10): Quia sensus litteralis est, quem auctor intendit (auctor autem sacrae Scripturae Deus est, qui omnia simul suo intellectu comprehendit), non est inconveniens, ut dicit Augustinus lib. XII Confess. cap. 31, si etiam secundum litteralem sensum in una littera Scripturae plures sint sensus. Aliam rationem insinuat idem Augustinus lib. III de Doctrina Christiana: Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis? Ubi significat Augustinus ad ubertatem ac fecunditatem, adeoque ad dignitatem sacrae Scripturae pertinere, quod in iisdem verbis plures sensus contineantur ac lateant. Quod autem ad loca Scripturae hic producta attinet, primum illud, Si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram, potest ad litteram intelligi, ut verba sonant; sed tunc non erit praeceptum, sed consilium, ut scilicet percutienti unam maxillam praebeamus et alteram, pro nostra nimirum humiliatione et mortificatione, nulla alia causa id a nobis exigente. Nam si praeceptum esset, et ad litteram servandam, Christus et apostolus Paulus (Ioann. XVIII; Act. XXIII) ad verbum utique servassent: quod non fecerunt, sed percussi graviter responderunt suis percussoribus. Si vero accipiatur ut praeceptum, intelligendum est in praeparatione seu promptitudine animi, ut docet D. Augustinus lib. II de Sermone Domini in monte cap. 36, id est, ut semper animo parati simus ad perferendam et remittendam potius iniuriam, quam ad inferendam aut ulciscendam: ut haec quae praecipit Dominus, maxillam praebere, pallium dimittere, duo milliaria ire, sint hyperbolice dicta, quibus hoc tantum significetur, toleranda potius esse omnia quam ultionem seu vindicationem appetendam, eo scilicet modo, quam alias exposuimus (In tractatu de Ira, lib. VIII Institut.). Quod autem secundo loco affertur: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam, praeter litteralem et vulgarem sensum, quem verba prae se ferunt, et de quo D. Augustinus in epist. 180 copiose disserit, aliam allegoricam, seu figuratam expositionem tradit Hilarius his verbis (Can. 10 in Matt.): Ex una in aliam fugam suadet, quia praedicatio eius primum a Iudaea effugata transit ad Graeciam; deinde diversis intra Graeciae urbes apostolorum passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur.] quaedam significatione litterae plana ac luculenta resplendent, ut cum sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum litterae sono abunde pascant ac nutriant audientes, ut est illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est [Deut. VI]. Et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Ibid.). Quaedam autem si allegorica explanatione extenuata non fuerint, et spiritalis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutarem interioris hominis cibum sine corruptionis clade pervenient, magisque ex eorum perceptione laesio quam utilitas aliqua subsequetur, ut est illud: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Lucae XII). Et, Qui non habet gladium, vendat tunicam suam et emat sibi gladium (Lucae XXI). Et, Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus [Matth. X]. Quod quidam districtissimi monachorum, habentes quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam, simpliciter intelligentes, [Mirum quod huius rei apud alios scriptores Cassiano antiquiores (quos videre mihi contigit) nulla exstet memoria. At neque apud Card. Baronium huiusmodi antiquitatum scriptorem ac censorem accuratissimum, totis saltem primis sex aut septem saeculis, quibus id contigisse oportuit, ut a Cassiano narretur, qui sextum saeculum non attigit. Attamen nemini dubium aut incredibile videri debet, cum constet veteres illos monachos verbis Scripturae nimium inhaerentes, ex simplicitate vel ignorantia in multos alios similes et graviores errores incidisse, e quibus complures apud Cassianum observare licet (Vide collat. I cap. 20): de calceamentis, velut interdictis divino praecepto, lib. I Institut. cap. 10; de mendacio licito et laudabili, lib. V cap. 37, et collat. 17 cap. 8; de humana effigie et membris Deo tribuendis, collat. 10 c. 2 et seq.; de tentatione Dei, et spontanea sui nece, collat. 2 c. 5 et 6; de castratione aut circumcisione sui ipsius, collat. 2 c. 8; de bona voluntate gratiam Dei praeveniente, collat. 13 cap. 9 et sequentibus; de Quadragesimae observatione, collat. 21 cap. 29, etc. Quin et D. Chrysostomus in quadam homilia (Hom. de Adora. Crucis tomo I) dictum errorem quorumdam sive monachorum sive aliorum de crucibus materialibus ac ligneis baiulandis insinuasse ac obiter refutasse videtur, dum verba Christi (Matt. X; Luc. IX), quibus quemlibet crucem suam tollere iussit, docet non de materiali, sed de spirituali cruce esse intelligenda: Quid vult sibi hoc verbum? inquit ipse; an ut lignum unusquisque nostrum ferat? Certe non. Numquid enim omnes martyres, qui secuti sunt Dominum, crucifixi sunt cum Domino? Numquid omnes virgines, qui iuxta Apocalypsim sequuntur Agnum Dei, crucifixi sunt ut sequantur? Numquid apostolus Paulus crucifixus fuerat, cum dicebat: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI; vide Gretserum lib. IV de S. Cruce c. 1). Hoc autem dicit, ut intelligas crucem non ligni esse patibulum, sed vitae virtutisque propositum. Ita D. Chrysostomus. Caeterum ne omnino improbanda aut aspernanda videatur illa simplicitas, quando ex pio zelo imitandi Christum et praeceptis eius obsequendi proficiscitur, cum Apostolus dicat: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Corint. I), operae pretium fuerit hic ascribere singulare et memorabile exemplum Nicolai Peregrini, viri sancti et staurophori, id est, cruciferi, de quo Petrus Equilinus narrat in hunc modum (In Catalogo SS. lib. V c. 78): [Refert eamdem historiam Matt. Raderus lib. de Simplicitate cap. ult.] Nicolaus cognomento Peregrinus, confessor, natione Graecus, tempore Urbani papae secundi claruit. Hic in annis adolescentibus in monasterio S. Lucae, quod in Scyro Graeciae partibus situm est, angelicam vitam duxit. Cumque Dominica praecepta, quae crucem tollendam sequique Dominum iubent sollicite audisset, non tantum spiritu, sed manibus corpoream crucem arripiens, monasterio discessit, et ut Christum liberius sequeretur, peregrinari coepit: qui veniens Hydruntum Apuliae civitatem, ibique aliquantulum commoratus, venit Tarentum, ubi aliqua miracula ostendens, a populo reverenter est habitus. Inde venit ad civitatem Tranensem, ubi crucem ex more manibus baiulans, puerorum multitudinem congregavit, cum quibus sacra urbis loca circumiens, Kyrie eleison clamare non cessabat, puerosque subsequentes ut similiter clamarent concitabat, et ut ad se quotidie convenirent, et hoc diebus singulis iterarent, puerulos pomis et fructibus sibi datis alliciebat, quibusdam ex civibus eum insanum reputantibus, quibusdam vero altiora de eo sentientibus et columbinam praesumentibus simplicitatem. Nam pauperrimis indutus panniculis, nudis pedibus incedebat, sine intermissione orabat, diebus singulis non ante vesperam cibum sumebat, panem vero modicum et aquam semper comedebat. Cum autem eius fama ad Byzantinum archiepiscopum pervenisset, eum ad se accersivit, et cur talia clamando per urbem circuiret sciscitatus est. Cui sanctus vir praeceptum Domini de cruce sumenda confestim allegavit, quam nedum animo, sed corpore se gestaturum quotidie disposuit, quod si episcopus in eius sibi diocesi denegaret, ad oppidum ipse mox aliud properaret. Praesul autem prudens, sancti confessoris rectam intentionem et columbinam simplicitatem attendens, ei prohibere noluit quin propositum adimpleret; quin immo rogavit, ut quotidie ad suam mensam reficiendus accederet. Cum autem Nicolaus archiepiscopi mandata adimpleret, et civitatem ex more Kyrie eleison clamans et crucem baiulans cum pueris peragraret, post dies modicos febre corripitur, et in hospitio cuiusdam ex civibus nobilis maxima devotione refovetur. Qui ad extrema deveniens, pueros suos advocavit, et crucem suam eisdem tradens, eis in nomine Domini benedixit, sicque in pace spiritum Domino reddidit 4 nonas Iunii; statimque a civibus unanimiter ad eum confluentibus ad ecclesiam B. Mariae deducitur, et a cunctis certatim irruentibus pedes eius cum reverentia deosculantur. Sicque ab archiepiscopo et populo corpus Peregrini Nicolai in ipsa ecclesia honorifice tumulatur, ubi multis signis effulget. Haec Petrus Equilinus, qui et miracula nonnulla ad contactum corporis patrata recenset. Meminit eiusdem Nicolai Tranensis Baronius tomo undecimo Annalium (An. C. 1094, in fine).] fecerunt sibi cruces ligneas, easque iugiter humeris circumferentes, non aedificationem, sed risum cunctis videntibus intulerunt.
6 Nonnulla vero ad utramque perceptionem, id est, tam historicam quam allegoricam, ita commode ac necessarie capiuntur, ut utraque explanatio vitales animae succos subministret, ut est istud, Si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi et alteram [Matth. V]. Et, Cum persequuntur vos in civitate ista, fugite in aliam [Matth. X]. Et, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me [Matth. X]. Producit sane et fenum iumentis, quibus pabulis omnes Scripturarum repleti sunt campi, simplicem scilicet puramque narrationem historicae lectionis, qua simpliciores quique ac minus capaces perfectae et integrae rationis, et quibus dicitur, Homines et iumenta salvabis, Domine [Psalm. XXXV], secundum status ac mensurae suae conditionem, ad opus tantum et laborem actualis vitae vegetiores robustioresque reddantur.
Cassianus HOME

bav560.135 csg574.179 ubbB_V_0013.70v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik