monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 1, 8, PRIMUM. <<<     >>> III. Responsio de multiplici esca Scripturarum sanctarum.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT II. Secunda propositio de diversitate nequitiarum coelestium.

1 Tum Germanus: Unde, quaesumus, tanta varietas adversariarum potestatum contra hominem ac diversitas ista processit? quas B. Apostolus ita dinumerat: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI]. Et iterum: Neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro [Rom. VIII]. Unde ergo tantae malitiae aemula nobis emersit adversitas? An ad hoc potestates istas a Domino conditas esse credendum est ut his contra hominem gradibus atque ordinibus militarent?
Cassianus HOME

bav560.135 csg574.178 ubbB_V_0013.70v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik