monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, Collationes, 1, 8, II. Secunda propositio de diversitate nequitiarum coelestium.

Cassianus, Collationes, 1, 8, CAPUT PRIMUM.

1 Consummatis quae diei solemnitas exigebat, et ecclesiae congregatione dimissa, reversi ad cellam senis, refecti primum lautissime sumus. Nam [De muria haec Isidorus (Etymol.): Liquamen dictum eo quod soluti in salsuginem pisciculi eumdem humorem liquant [Al. linquant], cuius liquor appellatur salsugo, vel muria. Proprie autem muria dicitur aqua, sale commixta, affectaque gustu in modum maris. Haec Isidorus, ex quo Ambrosius Calepinus paulo clarius: Muria, inquit, genus liquaminis, quod ex thynno pisce conficiebatur. Dicitur etiam salsugo, hoc est, liquor ex sale resolutus, quam salmuriam vulgo dicimus: Gallice saumure. Plinius lib. XXXI cap. 8: Muria, sive salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat. Muriam Festus Pompeius ex Veramni sententia interpretatur salem sordidum, in pila pistum, et in ollam fictilem coniectum, ibique opertum, gypsatumque, et in furno per coctum.] pro muria quae superiecta olei gutta quotidianae refectioni solebat apponi, modicum liquaminis miscuit, et olei quiddam solito propensius superfudit.
2 Nam illam olei guttam ob hoc unusquisque quotidie refecturus instillat, non ut eius ex hoc gutturis quamdam percipiat suavitatem, quippe cuius tantus est modus, ut vix ipsius gutturis fauciumque meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat; sed ut hoc usu iactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter irrepere, et stimulos elationis obtundat: quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur, nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum tentare non desinit. [Ita legunt vetustiores libri, quibus Dionysius assentitur, ut Cuychius observavit. At alii etiam veteres mss. sic habent: Apposuit sale frictas olivas ternas. Quae lectio plausibilior et commodior videtur: quam et Lavardinus Gallice sic expressit: Puis il nous appose à chacun trois olives frites avec du sel. Alioquin interponenda fuerat coniunctio et, distinctionis causa. At quorsum sal seorsum frictus, ubi muria aderat salsissima?] Deinde apposuit salem frictum, olivas ternas, quibus post haec superintulit canistrum habens [Cicer, ἐρέβινθος Graece, genus est leguminis, de quo Plinius lib. XVIII cap. 12. Ciceris natura est gigni cum salsilagine: ideo solum urit, nec nisi madefactum pridie seri potest.] cicer frictum quod illi [Τρωγάλια, ut notavit Ciaconius, Latine bellaria, hoc est dulciaria, et gulae delicias esse dicunt hi qui glossas scripserunt; sed in eremo Scythica cicer frictum monachis pro bellariis erat, et inde ita vocabant.] trogalia vocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, [Μυξάρια dicuntur pruna Damascenis minora, nucleo intus triangulari. Plinius lib. XIII cap. 5 et lib. XV cap. 13, ubi tamen myxas et myxa vocat, non myxaria.] myxaria bina, [Caricas, non carycas per y Graecum: est enim caryca condimentum ex sanguine et variis lautitiis confectum, ut habet Suidas, quod et καρύκευμα Graecis dicitur (Cael. Rhod. lib. XXVII c. 23). Carica vero genus ficus, Syriae peculiare. Plinius lib. XIII cap. 5: Syria peculiares habet arbores ficorum genere caricas, et minores eius generis quae cutana vocant. Cicero lib. II De Divinatione: Cum Marcus Crassus exercitum Brundusii imponeret, quidam in portu caricas Cauno advectas vendens, Cauneas clamitabat. Caeterum in Caria regione ficum eiusmodi copiose nasci atque inde nomen traxisse auctor est Strabo, ut notat Cuychius. Mirum porro quod hic dicitur singulas tantum caricas singulis monachis fuisse concessas, et hunc numerum excessisse culpabile, nisi iunctim cum aliis cibis intelligatur. Nam D. Hieronymus pro magno miraculo et singularis abstinentiae exemplo refert, etiam adhibito iuramento, monachum quemdam quinque caricis in dies vixisse: Iesum, inquit (In Vita Pauli Eremitae), testor, et sanctos angelos eius, in ea eremi parte quae iuxta Syriam Saracenis iungitur, vidisse me monachos, de quibus unus per triginta annos clausus, hordeaceo pane et lutulenta aqua vixit: alter in cisterna veteri, quam gentili sermone Syri cubam vocant, quinque caricis per singulos dies sustentabatur. Et in Vita Hilarionis scribit eumdem quindecim tantum caricas, idque post solis occasum comedisse. Hic porro animadvertat lector veterum monachorum lautitias, sive fercula et obsonia quibus se suumque socium Germanum cum abbate Sereno hospite lautissime refectos Auctor asserit, quae omnia compendio notasse iuverit. Primum ferculum muria, quam vulgo salmuriam vocamus. Secundum, modicum olei, sive liquaminis, quod gutturis meatum vix pertransiret. Tertium, sal frictus. Quartum, olivae ternae, scilicet in singulos. Quintum, ciceris fricti pauca grana. Sextum, myxaria, id est, pruna bina in singulos. Septimum, caricae, sive ficus singulae singulis. Quibus serio consideratis, perpende quantum inter haec et illa tempora et mores intersit. Qua de re vide D. Bernard. in apologia ad Guilielmum abbatem. Ubi inter alia sic exclamat: O quantum distamus ab his qui in diebus Antonii exstitere monachi! Siquidem illi cum se invicem per tempus ex charitate reviserent, tanta ab invicem aviditate panem animarum percipiebant, ut corporis cibum penitus obliti, diem plerumque totum ieiunis ventribus, sed non mentibus transigerent. Et hic erat rectus ordo, quando digniori parti prius inserviebatur. Haec summa discretio, cum amplius sumebat quae maior erat. Haec denique vera charitas, ubi animae, quarum charitate Christus mortuus est, tanta sollicitudine refocillabantur. Nobis autem convenientibus in unum (ut verbis Apostoli utar) iam non est Dominicam coenam manducare (I Corin. XI). Panem quippe coelestem nemo est qui requirat, nemo qui tribuat. Nihil de Scripturis, nihil de salute agitur animarum; sed nugae, et risus, et verba proferuntur in ventum. Inter prandendum quantum fauces dapibus, tantum aures pascuntur rumoribus, quibus totus intentus modum nescias in edendo. Interim autem fercula ferculis apponuntur, et pro solis carnibus, a quibus abstinetur, grandia piscium corpora duplicantur. Cumque prioribus fueris satiatus, si secundos attigeris, videberis tibi necdum gustasse pisces. Tanta quippe accuratione, et arte coquorum cuncta apparantur, quatenus quatuor aut quinque ferculis devoratis, prima non impediant novissima, nec satietas minuat appetitum. Haec Bernardus, de Cluniacensibus agens, qui tamen a carnibus abstinebant.] caricas singulas, hunc enim numerum in illa eremo quemquam excessisse culpabile est.
3 Qua refectione transacta, promissam quaestionis absolutionem cum reposcere coepissemus, Proferte, inquit senex, interrogationem vestram, cuius in hanc horam distuleramus indaginem.
Cassianus HOME

bav560.134 csg574.177 ubbB_V_0013.70r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik