monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20 > 22
Cassianus, Collationes, 1, 1, XXI. De illusione abbatis Ioannis. <<<     >>> XXIII. De sermone doctoris secundum audientium meritum.

Cassianus, Collationes, 1, 1, CAPUT XXII. De quadripartita discretionis ratione.

1 Erit [Anacephalaeosis praecedentium.] ergo hoc quadripartito, quo diximus, modo necessaria nobis ista discretio, id est, primum, ut materia nos auri veri seu fucati fallentisque non lateat; secundo, ut has easdem cogitationes quae mentiuntur opera pietatis, tamquam adulterina numismata et paracharagmata reprobemus, utpote quae falsam imaginem regis non legitime signata contineant; vel illa quae in auro pretiosissimo Scripturarum, vitioso et haeretico sensu, non veri regis, sed tyranni praeferunt vultum, similiter discernentes refutare possimus; sive illa quorum pondus ac pretium aerugo vanitatis arrodens exagio seniorum [Alias congruere: ubi Cuychius: Exagio, inquit, seniorum congruunt ea, quae illorum iudicio examinata probantur. Videtur enim exagii vocabulum a Graeco ἐξαγέομαι deductum esse, quod, praeter alia, etiam significat narrare, exponere, examinare et commentari. Ab hac sententia non longe recedit D. Dionysii paraphrasis, quae habet: seniorum actibus adaequari. Ita Cuychius. At aliter Ciaconius. Exagium, ait, quid esset, nesciremus, nisi nos docuisset marmorea tabula, quae est Romae in palatio Columnensium, in qua sic est scriptum: Ex auctoritate Turci Aproniani V. C. praefecti Urbis, ratio docuit, utilitate suadente, consuetudine micandi summota, sub exagio potius pecora vendere, quam digitis concludentibus, ut appenso pecore, capite, pedibus et saevo lactaneo, et subiugulari lanio cedentibus, reliqua caro cum pelle et interaneis proficiat venditori, sub conspectu publico fide ponderis comprobata; ut quantum caro occisi pecoris appendat, et emptor norit, et venditor, etc. Ergo exagio aliquid adaequatur, cum ad fidem ponderis publici exigitur et examinatur.] adaequari non sinit, ut numismata levia atque damnosa, minusque pensantia recusemus: ne in illud incidentes quod observare tota virtute praecepto Domini commonemur, cunctis laborum nostrorum stipendiis meritisque fraudemur.
2 Nolite, inquit, thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur [Matth. VI]. Quidquid enim contemplatione humanae gloriae fecerimus, in terra nos thesaurizare secundum Domini sententiam noverimus, et consequenter illud velut humi reconditum terraeque defossum, vel diversis daemoniis depopulandum, vel edaci cenodoxiae aerugine consumendum, seu superbiae tineis devorandum, ut ad nullam recondentis utilitatem emolumentumque proficiat.
3 Omnes igitur cordis nostri recessus iugiter perscrutandi sunt, et ascendentium in eos vestigia indagatione sagacissima retractanda, ne qua forte intellectualis ibidem bestia, vel leo vel draco pertransiens, perniciosa vestigia latenter impresserit, quibus accessus etiam caeteris in abdita pectoris nostri per cogitationum negligentiam praebeatur. Et ita per singulas horas atque momenta terram cordis nostri Evangelico aratro, hoc est, iugi Dominicae crucis recordatione sulcantes, vel noxiarum ex nobis ferarum cubilia, vel virulentorum serpentium exterminare latibula, atque extrudere poterimus.
Cassianus HOME

csg574.30 ubbB_V_0013.12v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik